Skip to content
The Etymologies

Book 20 · 20 of 20

The Etymologies

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

LIBER VIGESIMUS. DE PENU ET INSTRUMENTIS DOMESTICIS ET RUSTICIS. 483 CAPUT PRIMUM. De mensis.

i. Primus Daedalus mensam et sellam fecit. 1 Coquinae apparatum Apicius quidam primus composuit, qui in eo absumptis bonis morte voluntaria periit, et merito, quia is qui gulæ atque edacitati servit, et ai i. mam et corpus interficit. Ab esu et comesu mensæ factum vocabulum. Nullum enim alium habet usum.

i. b Torus dicitur a tortis uerbis, quae accumben tium humeris supponuntur.

484 c Stibadium a stipitibus dictum, quasi stipa dium; sic enim prius cœptum est. Accubitum a cibo vocatum, d quasi ad cibatum epularum.

3. e Convivium apud Graecos a compotatione συμπόσιον. Apud nos vero a convictu rectius appellatur, vel quia vitæ collocutionem habet. Item convivium a multitudine convescentium; nam privata mensa victus est, convivium non est. Gonvivii triplex est modus : discumbendi, edendi, et bibendi. Discumbendi, ut : Toris jussi discumbere pictis. Edcudi et bibendi, ut: Postquam prima quies epulis, mensæque remolæ, Crateras magnos statuunt, et vina coronant.

CAPUT II.

De escis.

i. Cibus dictus, quia capitur ore; sicuti esca, quia eam os capit.

Victus proprie vocatur, quia vitam retinet, unde et ad cibum vocare, imitare dicitur.

2. Alimonia dicitur, eo quod ejus sumptu corpus alatur. Hanc juvenes accipiunt ad incrementum, senes ad perseverantiam. Neque enim subsistere poterit caro, nisi eoufortetur alimentis. Alimentum enim est quo alimur, a alimonium .tendi cura.

B. Affuentia nuncupata, quasi rei nimium exuberantis offusio, ultra quam satis est, medusque nOli est.

4. Opulentia ab ope dicta est, quam si discutias, invenies eam tenere modum. Nam quomodo opilulatur quod nimium est, sum incommodius sit saepe quam parum?

5. Epulæ ab opulentia rerum dictae. Epulæ autesm simplices in duo necessaria dividuntur, paneut et vinum, et in duo superflua, quæ terra et iNani vescendi causa exquiruntur.

485 6. b Dapes autem regum sunt, epulæ private. rum.

Deliciæ nuncupatæ, quod iis delectentur homines, easque suaviter appetant.

7. Pulmentum vocatur a pulte, sive enim sola pultis, sive quid aliud ejus permistione sumatur, pulMentum proprie dicitur.

8. Satietas autem et c saturitas sibi differunt. Nam satietas ex uno cibo dici potest, pro eo quod satis sit; saturitas autem a satura nomen accepit, quod est vario alimentorum apparatu compositum.

9. Crapula est immoderata voracitas, quasi cruda epula, cujus cruditate gravatur cor, et stomachus indigestus efficitur. immoderata enim voracitas vitium est, sed tantum id salutis est, quantum sustentationi naturaeque sufficiat.

10. d Jantaculum est primus cibus quo jejunium solvitur, unde et nuncupatum. Nigidius : Nos ipsi jejunia jantaculi, levibus polluimus.

ii. Prandium ab apparatu edendi dictum; proprie autem veteres praudium vocabant omnium militum cibum ante pugnam, e unde cst illud ducis alloquium : Prandeamus, tanquam ad inferos cœnaturi.

12. f Merenda est cibus qui declinante die sumi- tur, quasi post meridiem 488 edenda, et proxima coenae. Unde et antecænia a quibusdam vocantur. g Item merendare, quasi meridie edere.

13. h Annona, tractum est a tempore quo Romani veteres ad cibos adrocabantur, sic Martialis : Imperat excelsos frangere nona toros, quod et usque hodie Persæ faciunt.

14. Cæna vocatur a communione vescentium, ϰοενόν quippe Graci commune dicunt. Unde et communicantes, quod communiter, id est, pariter conveniant. i Apud veteres enim solitum erat in propatulo vesci, et communiter epulari, ne singularitas luxuriam Higneret. Est autem cœna vespertinus cibus, quam i vespernam antiqui dicebant. k In usu enim non erant prandia.

15. Panis dictus, quod cum cibe apponatur, vel quod omne anima! eum appetat: πα̃ν enim Graece omne dicitur. Cibarius est qui ad cibum servis datur, Nec delicatus. l Fermentatius fermentis confectus. Azymus non fermentatus. Nam άζυμος est sine fer- mento, sincerus. Acrozymus, leviter fermentatus, quasi acroazymus. — Siligineus panis a frumenti gonere nuncupatur. Siligo enim genus est tritici; m Rubidus, recoctus, et rubefactus. Subcineritius f cinere coctus, 487 et reversatus. n Ipse est et focatius. Clibanitius in testa coctus.

16. 0 Spongia, panis aqua diu malaxatus, similam modicam accipit, et fermentum modicum, et habet humectationis plusquam omnis panis. Unde et spongiae nomen accepit

17. Placentæ sunt quæ Cum de farre, quas alii liba dicunt, eo quod libeant, et placeant.

Laganum est latus et tenuis oanis, qui primum in aqua, postea in oleo frigitur.

18. P Dulcia sunt genera pistorii operis, a sapore dicta. Melle enim asperso sumuntur.

q Crusta est superficies panis. Ipsa et fragmenta, quia dividitur, ut fracta.

Simila...

19. Amolum flos tarinæ tenuissimum præ .evitate de mola egestum, unde et appellatum, quasi a mola.

Farina et furfures a farre dictae, cujus sunt purgamenta.

Pollis....

Fermentum a tervore nuncupatum, quod plus una hora non potest contineri. Crescendo enim eicedlt.

20. Carne. dictae, quia charæ sunt, sive a creando, unde et 488 a Graecis ϰρέας vocatur.

Crudum, quod sit cruentum, est enim cum sanguine.

21. Coctum, quasi coactum, id est ab igne et aqua violenti modo actum, usuique comestionis aptum. b Sed et multi temporis aliquid coctum vocatur.

22. e Assium, quod ardeat, quasi arsum.

d Elixum, eo quod in aqua sola decoquitur. Lixa enim aqua dicitur, ab eo quod sit soluta, unde et solutio libidinis luxus, el membra loco mota luxa dicuntur.

23, Frixum a sono dictum, quando in oleo ardet.

Salsum, quasi sale aspersum, demptis e mediu syllabis tribus.

Rancidum, ex vitio nuncnpatum, quod raucos efficiat.

24. Succidia, carnes in usum repositae, a succidendo dictæ.

e Lardum, eo quod in domo repositum conservatur. Nam antiqui domos lares dicebant.

f Taxea lardum est gallice dictura. Unde Afranius in Rqsa : Gallum sagatum, pingui pastum taxea.

25. Axungia, ab unctione vocata.

Sebum, a sue dictum, quasi suebum, quod plus pinguedinis hoc animat habeat.

26. g Offa est proprie frustum dentium, cujus diminutivum ofellam facit. Unde et offarii coci, quia particulatim, id est, offatim excoquunt. h Nunc offa latrantium, quia si in os canis jacltur, satiatus illico compescitur, et silescit.

489 27. Frustum vocatum, quod capiatur a frumine. pst enim frumen summa pars gulae.

i Pulpa dicta, quod cum pulte olim mista vescebatur, unde et pulmentum, et pulmentarium dicitur. i Pulpa autem est caro sine pinguedine, dicta, quia palpitet, resilit enim sæpe. Hanc plerique viscum vocant, eo quod glutinosa slt.

28. Lucanicæ dictæ, quo4 prius in Lucania factæ sunt.

Farcimen caro concisa, et minuta, quod eo in. testinum farciatur, hoc est, impleatur, cum aliarum rerum commistione.

29. k Minutal vocatum, quod fiat de piscibus, et isiciis , oleribusque minutatim concisis.

1 Afratum, quod Latine spumeum vocatur, άϕρος enim Græce spuma dicitur.

m Martisia in mortario ex pisce fiunt, unde et nominata.

30. n Isocen piscem quemdam vocant, ex quo primum isicia facta sunt, et quamvis ex alio genere piscium fiant, initium tamen piscis vocabulum dedit.

31. Galaticæ a colore lacteo nominatae. Graeci enim γάλα. lac dicunt.

490 Sphæra a rotunditate Graeco vocabulo appellatur. 'Quidquid enim in rotundum formatur σϕαι̃ρο a Graecis dicilur.

52. Jus coquinæ magistri a jure nuncupaverunt, quia ea lex condimenti ejus. Hoc Graeci ζωμόν vocant.

33. Caseus vocatur, quod careat aero, quasi careum. Nam serum ei omne deducitur, o ut ponderibus arguatur.

p Colostrum, lac novum, quod neutri generis est.

34. Lac a Græco sermone derivatum est pro candore. Graeci enim album λευϰὀν dicunt, lac vero et sanguis quod nutrit et quod nutritur. Nam lacte q nutrimur, vivianus sanguine.

35. Quactum, quasi coactum, et quasi coagulatum. Accepta enim secum alia specie coagulat.

36. Mel Graecae appellationis est, quod ab apibus nomen habere probatur. Nam apis Graece μέλισσα dicitur. a Antea autem mella de rore erant, inveniebanturque in arundinum foliis, unde Virgilius : Protinus aerii mellis cælestia dona. i Siquidem hucusque 491 in India et Arabia colliga. tum reperitur, ramis inhaerens in similitudinem salis. Omne autem mel dulce dicitur. c Sardum, amarum est absinthii causa, cujus copia ejus regionis apes nutriuntur.

37. Favus vocatur, quia comeditur magis quam bibitur : ϕαγει̃ν enim Graeci comedere appellant. d Aiunt autem medici, et qui de humanorum cor- porum scripsere naturis, præsipueque Galenus, in libris quorum titulus est περὶ ὐγὶας, puerorum et juvenum, ac perfectæ aetatis virorum mulierumque corpora insito calore fervere, et noxios esse iis aetatibus cibos qui calorem augeant, sanitatique conducere frigida quaeque in esum sumere, sicut contrario senibus, qui pituita laborant et frigore, calidos cibos et vina vetera prodesse.

CAPUT III. De potu.

1. Polio a Graeca derivatione vocatur. Hanc enim illi πότον dicunt.

c Aqua generaliter vocata, quod superficies ejus æqualis sit, hinc et æquora; quam inde recentem dicimus, quia non est utilis vetusta, ut vinum, sed statim sublata de flumine, fonte, vel puteo : fetescit enim vetusta.

2. Vinum inde dictum, quod ejus potus venas sanguine cito repleat. Hoc alii, quod nos cura solvat, Lyæum appellant. Veteres vinum venenum vocabant. Sed postquam inventum est virus lethiferi succi, hoc vinum vocatum, illud venenum. Unde et Hieronymus in libro quem de Virginitale conservanda scripsit, adolescentulas dixit ila vinum debere fugere, ut venenum, ne pro aetatis calore ferventi 482 bibant, et pereant. Inde est, quod f apud vetares Romanos feminæ non utebantur vino, nisi sacrorum causa certis diebus.

3. Merum dicimus, cum vinum purum significamus. Nam merum dicimus quidquid purum atque sincerum cst, sicut et aquam meram, nulli utique rei mistam. Itine ct merenda, quod antiquitus id temporis pueris operariis cibus panis merus dabatur, aut quod meridient eodem tempore, id est, soli, ac separatim, non ut in prandio, aut in cœna ad unam mensam. Inde credimus etiam illud tempus, quod post medium diem est, i meridiem appellari, quod purum sit.

4. Mustum est vinum e lacu statim sublatum. Dictum autem creditur mustum, quod in se limum et terram habeat mislam. h Nam mus terra, uude et humus. Cujus tanta vis fervoris est, ut vasa, quamvis grandia, ex eo plena, absque spiramine relicta, illico disrumpat.

5. i Roseum vinum, id est, cum rubore. Rosa enim rubet. i Amineum vero, quasi sine minio, id est, sine rubore, nam album est.

Succinatium succinæ gemmae simile est, id est, fulvi coloris.

6. Limpidum vinum, id est, perspicuum, ab aquæ specie dictum, Quasi lymphidum. Lympha enim aqua est.

Turbidum, quasi terbidum, id est, terra com. rnistum, quod est fæce.

Falernum vinum vocatum a Falerna regione Campaniae, ubi optima vina nascuntur.

493 7. k Colatum, vas proprium nuncupant in quo deportatur.

1 Gazetum vero a regione, unde defertur. GaM enim oppidum est Palæstinæ.

m Infertum vinum dicitur, quod altario libatur, atque offertur.

n Spurcum, quod offerri non licet, aut cui aqua admista est, quasi spurium, hoc est, immundum

8 e Honorarium vinum, quod regibus et potentibus honoris gratia offertur. Gato, de innocentia sua : Cum essem in provincia legatus, complures ad prætores et consules vinum honorarium dabant, nunquam accepi, ne privatus quidem.

9. p Crucium vinum est insuave, quod seni potant.

Acetum , vel quia acutum , vel quia aquatum. Vinum enim aqua mistum cito in hunc saporem redigitur. Unde et q acidum, quasi aquidum.

Conditum vocatum, quod non sit simplex, sed commistione pigmentorum composilum.

10. Ii Lactatum, est polio e lacte.

Mulsum ex melle mistum. Est enim potio ex aqua et melle, quod Graeci μελίϰρατον vocant.

ii. b Œnomelum, mustum melle admistum, vehementerque agitatum atque commotum.

Hydromelum, quod fiat ex aqua et malis 494 Ma- tianis.

c Saccatum , liquor est aquae fæci vini admistus, et sacco expressus.

d Lorea

12. Oxymeli appellatum, quod aceti et mellis permista conficitur materia, unde et dulcedinem retinet et acorem.

Rhodomeli dieitur, eo quod in sacco rosae mel ad- misceatur.

Melicratum, vinum melle misium.

13. Medus, quasi melus, quia ex melle fit, sicut calamitas pro cadamitas.

c Fœcula, uva pinguis, decocta usque ad crassitudinem mellis, ac refrigerata utilis stomacho.

14. f Passum, quidquid ex uva passa compressum effluxerit. Dicitur autem passum a patiendo. Nam percutitur uva siccior, et decoquitur, et inde fit passum.

g Defrutum dictum eat, quod defraudetur, et quasi fraudem patiatur. *

15. Carenum, eo quod fervendo parte careat. Tertia enim 495 parte musti amissa, quod remanserit carenum est, cui contraria sapa est, quae fervendo ad tertiam redacta descenderit.

16. h Sicera est omnis potio quæ extra vinum inebriare potest. Cujus licet nomen Hebræum sit, tamen Latinum sonat pro eo quod ex succo frumenti vel pomnrum conficiatur, aut palmarum fructus in liquorem exprimantur, coctisque frugibus i aqua pinguior, quasi succus colatur, et ipsa potio sicera nuncupatur.

17. i Cervisia a Cerere , id est, fruge vocata. Est enim potio ex seminibus frumenti vario modo con. fecta.

18. Cœlia, a calefaciendo appellata. Est enim polio ex succo tritici per artem confecta. Suscitatur enim ignea illa vis germinis madefactae frugis, ac deinde siccatur, et post in farinam redacta molli Bucca admiscetur, quo fermentato, sapor austeritatis et calor ebrietatis adjicitur. Quæ fit in iis partibus Hispaniæ, cujus fErax vini locus non est.

Fœx dicta, quod sese vasis emergendo affigat.

19. Garum est liquor piscium salsus, qui olimconflciebatur ex pisce quem Graeci γαρον vocabant, et quamvis nunc ex infinito 496 genere piscium fiat, nomen tamen pristinum retinet, a quo initium sumpsit.

20. Liquamen dictum, eo quod soluti in salsamento pisciculi eumdem humorem liquant, cujus liquor appellatur salsugo, vel muria.

Proprie autem muria dicitur aqua sale commista, effectaque gustu in modum maris.

21. Succi dicti, quod sacco exprimuntur, ut ptisanae.

Ptisanæ, zema, opozema, Graeca vocabula sunt.

CAPUT IV. De vasis escariis.

i. Vas dictum a vescendo, quod in eo escae apponantur. Cujus diminutivum vasculum, quasi vesculum.

2. Ficlilia dicta, quod fiant, et fingantur ex terra. Fingere enim est facere, et formaret et plasmare; unde et figuli dicuntur. Et vas fictile dicitur, non flctum illud quod mendacium est, sed quod formatur ut sit, et habeat aliquam formam, unde et Aposto- Ius dicit : Nunquid dicit figmentum ei qui se fingit : Quare me sic fecisti ?

3. k Fictilia vasa in Ssmo insula prius inventa traduntur, facta ex creta, et indurata igne, unde et Samia vasa. 1 Postea inventum est rubricam addere, et ex rubra creta fingere. m Antiquiorem autem fuisse (dicunt)usum fictilium vasorum, quam fuudendi aeris, 497 aut argenti. n Apud Veteres enim, nec aurea, nec argentea, sed fictilia vasa habebantur, sicut ad vina doliis excogitatis, ad o aquas amphoris, hydriis ad balnea, ac reliquis, quæ in usibus hominum aut rota fiunt, aut manu aptantur.

4. Argilla autem excocta testa vocabulum suscipit, quia dum mollis esset, efficitur testa, nec communicat cum vocabulo pristini generis, quia quod fuit non est.

5. a Aretinavasa, ex Aretio municipio Italinæ dicuntur, ubi fiunt; sunt enim rubra. De quibus Sedulius : Rubra ouod appositum testa ministrat olus.

6. Samia vasa quidam putant aD oppido Samo Græciæ babere nomen. Alii dicunt cretam esse Italiæ, quae non longe a Roma nascitur, b quæ samia appellatur.

7. Cœlata vasa argentea, vel aurea sunt, signis eminentioribus intus, extrave expressa : a ccelo vocata, quod est genus ferramenti, quem vulgo c cilionem vocant.

8, d Chrysendeta vasa deaurata, Græcum est.

a Anaglypha, quod superius sint sculpta, Graeci enim ἃνω sursum, γλυϕὴν sculpturam dicunt, id est, sursum sculpta.

9. Discus, antea iscus vocabatur a specie scuti ; f unde et scutella. Postea discus vocatus, quod det escas, id esi, apponat. A quo et discumbentes dicli, sive ἀπὸ του̃ δίϰειν, id est, quod jaciant.

10. g Messorium vocatum a mensa per dcrivationem quasi mensorium.

498 Parapsis, quadrangulum, et quadrilaterum vas, id est, paribus absidis.

Patina, quod dispansis patentibusque oris sit lancis.

i!. h Gabata, quasi cavata, g pro c littera posita. Hinc et concha, sed illa cavata, ista concava; sic et Graeci baec nuncupant.

Scutella, a scuto per diminutionem : est enim ejusdem similis.

12. i Apophoreta a Graecis a ferendo poma, vel aliquid, nominata, est enim plana.

Salinum, vas aptum talibus. i Idem et sulzica, quasi salzica.

Acetabulum, quasi acetaferum, quod acetum ferat.

13. Cochlear, ab usu prius cocklearum dictum. Hinc eat illud II veterum distichon : Sum cochleis habitis, et nec minus utilis ovis. Nunquid scis, potius cur cocblare vocor1

14. 1 Trisceles, Græce, Latine tripedes. Qui auteM quatuor pedibus insistunt, abusive dicuntur.

15. In vasculis autem tria quæruniur quae placeant, manus artificis, pondus argenti, splendor metalli.

499 CAPUT V. De vasis potoriis.

i. Poculum a potando nominatum. Est enim omne vas in quo bibendi est consuetudo. Phyalæ dictæ. quod ex vitro fiant. Vitrum enim Graece ὔαλον dicitur.

2. Pateræ, phyalae sunt dictae, vel quod in ipsis po. tare solemus, vel quod patentes sunt dispansisque labris.

3. Crateray calix est duas habens ansas, et est Graecum nomen; declinatur autem apud eos, hic crater. m Nam Latine hac cratera dicitur. Unde Persius : Si tibi crateras argenti... Virgilius : Crateras magnos statuunt, e! vina coronant.

n Fiebant autem primum a eonnexionibus virgultorum, unde et dictæ crateræ ἀπὸ του̃ ϰρατει̃ν, id est, quod invicem se teneant..

4. Cyathi quoque, et scyphi, 0 cymbia et ipsa poculorum sunt genera. Ex quibus cymbia pocula dica sunt ex similitudine cymbæ navis.

P Amystis species poculi, qua ducum, id est, uno Spiritu, bihitur.

q Baccea primum a Baccho, quod est vinum , no- minata, postea in usibus aquariis transiit.

5. r Calices, et calathi, et s scalat poculorum genera aptea ex ligno facta, inde et vocata. Græci enim omne lignum ϰα̃λον dicebant.

500 Ampulla, quasi ampla buUa; similis est enim rotunditate bullis, quae ex spumis aquarum fiunt, atque ita inflantur vento.

CAPUT VI. De vasis vinariis et aquariis.

i. Ænophorus, vas ferens vinum; οι̃νος enim vinum est, de quo illud est : x Vertitur oenophoris fundus, sententia nobis.

2. a Phlascæ a Graeco vocabulo dictae. Hæ pro- ,vehendis, vehendis. ac recondendis phialis primum factæ sunt, unde et nuncupatae sunt. Postea in usum ViDi transierunt, manente Graeco vocabulo, unde et sumpserunt initium.

3. Lagena et b sicula, Græca nomina sunt, inflexa ex parte, ut fierent Latina. Illi enim λάγηνος nos lagenam. illi sicile, nos siculam dicimus.

Cantharus..••

4. Hydria vasis genus aquatilis per derivationem vocata, ὒδωρ enim Græci aquam dicunt.

e Situla, quod sitientibus apta sit ad bibendum, quod vas a Græci cadum vocant.

5. e Catinum vas fictile, quod melius neutra genere dicitur 501 quam masculino, sicut et salinum dici- tur vas aptum salibus.

f Orca est amplioræ species, cujus minore vocabulo urceus, diminutivo urceolus est.

g Scyphus in quo manus lavamus.

6. Seriola est orcarum ordo directus, vel vas ficlile vini, apud Syriam primum excogitatum, sicut h cilicisses a Cilicia nuncupatæ, unde primum advectæ sunt.

Dolium....

7. Cupos , et cupas, a capiendo, id est, accipiendo aquas, vel vinum, vocatas volunt, unde et caupones.

Utres ab utero.

i Mulgarium, vas, in quod mulgentur pecora. Idem et mulctrum, quod in eo mulgeatur lac.

8. Labrum vocatum , eo quod in eo lavationem solitum est fieri infantum, cujus diminutivum labellum. Idem et alveum, quod in eo ablutionem fieri solitum sit.

i Pelves vocatæ, quod pedes ibi laventur.

9. Siphon vas appellatum , quod aquas sufflando fundat, utuntur 502 enim hoc Orientales. Nam ubi senserint domum ardere, curruot cum siphonibus plenis aquis, et exstinguunt incendia, sed k est camaras expressis ad superiora aquis emundant,

CAPUT VII. De vasis oleariis.

i. 1 Hemicadium, vas olearium.

m Scortea , vas olearium , eo quod sit ex corio, dictum.

2. Alabastrum, vas unguentarium a lapide sui generis cognominatum, quem alabastritem vocant, qui iucorrupta unguenta conservat.

3. Pyxides, vascula unguentaria ex buxo facta Nam quod nos buxum, Græci πύξον vocant.

A. n Lenticula vasculum oleariuin ex aere aut argento factum a liniendo dictum. His enim reget e sacerdotes liniebantur.

CAPUT VIII. De vasis coquinariis.

1. Omnia vasa coquendi causa parata o cocula dicuntur. Plautus: Æneis oculis mihi excocta est omnis misericordia.

2. Olla dicta, pro eo quod ebulliat in ea aqua, igne subjecto, 503 ut altius vapor emiuatur. Unde et bulla dicitur, quae in aqua venti intus spiritu sustentatur.

Patella. quasi patula. Est enim olla oris patentioribus.

3. Cacabus, et Cucuma a sono fervoris cognominantur. Hæc in Graecis et Latinis communia nomina habent, sed utrum Latini a Græcis, an Graeci a Latinis haec vocabula mutuarint, incertum est.

4. p Lebetes ænei sunt Græco sermone vocali, sunt enim ollæ minores in usum coquendi paratae.

5. Sartago a strepitu soni vocata, quando in ea ardet oleum.

Tripedes appellatae, quod tribus pedibus constent, has Græci tripodas vocant.

6. q Mola a rotunditate sui vocata, ut milia pomorum, sic et Graeci.

Cribrum , quod ibi currat frumenlum , quasi currifrum.

* Rotabulum dictum a proruendo stercora, sive ignem, panis coquendi gratia.

CAPUT IX. De vasis repositoriis.

i. Gazophylacium b arca est ubi colliguntur in templo ea quae ad indigentiam pauperum mittuntur. Compositum est autem nomen ex lingua Persica et Graeca.

c Gaza enim lingua Persarum thesaurus, ϕυλαϰὴ Graece custodia interpretatur.

2. d Arca dicta, quod arceat visum, atque prohibeat. e Hinc et 504 arcivum : hinc et arcanum, id est, secretum, unde et cæteri arcentur.

I. Cibutum, Græcum nomen est, quod nos arcam dicimus.

Localus ad aliquid ponendum in terra factus loeus, seu ad vestes, vel pecuniam custodiendam, unde et per diminutionem dicitur.

4. Mozicia, quasi modicia; unde et modicum, x pro d, sicut solent Itali dicere ozie pro hodie.

Scrinia....

5. Saccus a saggo dictus, quod eo consuto efficiatur quasi sagus.

Marsupium , sacculus nummorum, quem Græci μάρσυπον appellant. Quædam enim Graeca nomina in Latinum paulo inflectuntur propter Romanum eloquium.)

6. f Sitarciae nautarum sunt, ab eo quod sutæ sunt.

Involucrum dictum, quod aliquid in se teneat involutura.

7. g Fiscus, sacculus est publicus, unde et fiscellæ, et fiscinæ dicuntur : hunc habent exactores, et in eo mittunt debitum publicum, quod redditur regibus. Fiscus autem primae positionis est, derivativum fiscina, diminutivum fiscella.

8. h Canistrum fiscis canis contexitur, unde et nuncupatur, alii Graecum asserunt.

Cistella, a costis ex canna, vel ligno, quibus contexitur, nominata.

9. 1 Cophinus, vas ex virgulis aptum mundarc stercura, et lerram portare. 505 De quo dicit Psalmista pro Israel : Manus ejus in cophino servierunt. J Dictus autem cophinus, quasi covus, quasi cavus.

10. k Corbes dictae, quia curvatis virgis contexuntur.

I Sporta, vel quod ex sparto fieri solet , vel quod exportet aliquid. (Sporta a sparto dicta, non ab exportando sicut quidam volunt. Prius enim de sparto fiebant.)

CAPUT X. De vasis luminariorum.

i. m Ab igne colendo culinam antiqui appellaverunt focum. Focus, quia ϕω̃ς Graece, Latine ignis est, unde juxta philosophos quosdam cuncta procreantur. Et revera sine calore nihil nascitur, adeo, ut de Septentrione poeta dicat n sterili non quidquam frigore gigni. 506 Varro° autem focos ait dictos, quod foveant ignes, nam ignis ipsa flamma est; quidquid autem ignem fovet, focus vocatur, seu ara sit, sive quid aliud, in quo ignis fovetur.

2. p Lucerna a lychno dicta est, unde et brevis est lu, ut Juvenalis : Dispositae pinguem nebulam vomuere lucernæ.

Si enim a Ince diceretur, non staret versus. Lychnus autem, quasi lucinius. Est enim cicendela lucernae.

5, Candelabrum a candelis dictum, quasi candelaferum, quod candelam ferat.

Cereus per derivationem a cera nomen habet ex qua formatur, a de quo quidam : Hic tibi nocturnos praestabo cereus ignes. Subducta luce altera lux libi sum.

i. b Candela a Mandendo dicitur, eo quod candendo deleatur.

Lacunaria pendentia sunt lumina , quasi lucanaria, id est, in aere lucentia.

5.c Funalia sunt, quæ intra ceram sunt, dic'a a funibus, quos 507 ante usum papyri cera circumdatos habuere majores, unde et funera dicuntur. Funalia autem Graeci scolaces dicunt, d quod sint scoliæ, hoc est, intorti. Hos Romani funes et funalia nominabant. e Funalia candelabra apud veteres , quibus funiculi cera vel hujusmodialimento luminis obliti figebantur. Idem itaque et stimuli præacuti funalia dicebantur.

6. f Lampas flamma est in vertice lucens, dicta, quod lambentis motum ostendere videatur.

Fax dicta, quod foccos faciat, cujus diminutivum facula.

7. Laterna inde vocata , quod lucem interius habeat clausam. Fit enim ex vitro, intus recluso lumine, ut venti flatus adire non possit, et ad præbendum lumen facile ubique circumferatur.

8. Lucubrum vocatum, quod luccat in umbra. Est enim modicus ignis, qui solet ex tenui stupa ceraque formari.

9. g Pyra est quae in modum arae ex lignis construi solet, ut ardeat, πυ̃ρ enim ignis dicitur. h Sed pyra est ipsa lignorum congeries, cum nondum ardet; rogus est cum ardere cœperit; bustum vero jam exustum vocatur.

10. i Pharus est turris maxima, quam Graeci et Latini in commune ex ipsius rei usu pharum appellaverunt, eo quod flammarum indicio longe yideatur a navigantibus, sicut supra diximus, qualem Ptolomæus juxta Alexandriam construxisse octingentis talentis traditur. Usus ejus est, nocturno navium cursui ignes ostendere ad pronuntianda vada, portusque introitus, ne decepti tenebris navigantes in scopulos incidant; nam Alexandria fallacibus vadis insidiosos accessus habet. Hinc igitur in portibus machinas ad praelucendi 508 ministerium fabricatas pharos dicunt. Nam ϕω̃ς lux est 1 opo, visio dicitur, unde et lucifer Graece ϕωσϕόρος appellatur.

CAPUT XI. De lectis et sellis,

1. k Lecticæ a lectis herbis vocatæ:

Stratus a sternendo dictus , quasi storialus. In iis solis antiqui ad dormiendum accubabant, nondum laneis stramentis repertis.

Storia, quod sit terra strata.

2. Cama est brevis, et circa terram. 1 Græci enim χαμαὶ breve dicunt.

Cubile est cubandi locus. m Grabatum Graecum est.

Bajonola est lectus, qui in itinere bajulatur a bajulando, id est, deportando.

3. Pulvinar lectus divitum est, inde et pulvillus.

a Spingæ sunt, in quibus sunt spingatæ effigies, quos nos gryphos dicimus.

o Punicani lecti , parvi et humiles , primum a Carthagine advecli, et inde nominati.

509 4. Lecticæ, sive plutei, lecti, de quibus Rutilius P Rufus, de Vita Scipionis : Primum , inquit, contra consuetudinem imperatorum ipse pro lectis lecticis utebantur.

5. q Sponda autem exterior pars lecti, pluteus interior.

r Geniales lecti proprie sunt, qui sternuntur puel- lis nubentibus, dicti a generandis liberis. ;

6. s Cunabula sunt lectuli , in quibus infantes jacere consueverunt, dicta quod partui adhibeantur, quasi cynabula; nam ϰύειν est Græce eniti.

7. t Pheretrum dicitur , quod in eo mortui derefantur, et est Graecum nomen. Nam ϕέρετρον dicitur, ὰπὄ τού ϕέρειν id est, a ferendo; nam Latine ta- pulus dicitur, quod super capita hominum feratur, sic Plautus: Capularis senex, id est, vicinus capulo.

8. a Scamna sunt quae altiotibus lectis appnnuntur, dicta a scandendo. 510 Hinc et scabelli, qui lectis parvis vel sellis ob ascensum apponuntur, scabellum autem et suppedaneum dicitur. Nam quod Graeci dicunt ύποπόδιον, dixerunt Latini scabellum , et alii dixerunt suppedaneum, quod sub pedibus sit.

b Scansilia, gradus sunt, ubi houorali in sedibus hærent.

9. Sedes dictae, quod apud veteres Romanos non erat usus accubendi, unde et considere dicebantur. Postea, ut Varro ait de Vita populi Romnni: c Viri discumbere cæperunt, mulieres sedere, quia turpis visus est in muliere accubitus. Sedes singulari numero proprie regni est, qui Græce θρόνος dicitur.

Subsellia vero caeterorum, d cathedrae doctorum.

10. c Solium, in quo rex scdet propter tutelam corporis sui, secundum quosdam a soliditate dictum, quasi solidum; secundum alios per antistichon, quasi sodium, a sedendo. Unde et sella, quasi seda dicta est, et subsellia, quasi subsedia.

ii. Sellæ curules erant in quibus magistratus sedentes jura reddebant. Dictæ autem curules, quia apud veteres praetores et consules propter itineris longinquitatem curru ad forum provehebantur; sellæ autem quæ post eos vehebantur, quibus sedentes dicere jura solebant, a curru curulea sellæ sunt nominatæ.

22. i Tripodes, scamnelli sunt, habentes tres pedes, sed et candelabra tripoda sunt, quia similiter habent tres pedes.

511 CAPUT XII. De vehiculis.

i. Carrum a cardine rotarum dictum, unde et cur. rus dicti, quod rotas habere videntur.

Rota autem dicta , quod ruat, et rotundum a rota vocatum.

2. Rheda, genus vehiculi quatuor rotarum. Has antiqui retas dicebant propterea quod haberent rotas.

5. g Carpentum, pompaticum vehiculi genus, quasi carrum pompaticum.

h Plaustrum, vebiculum duarum rotarum , quibus onera deferuntur. Et dictum plaustrum, quia volvitur, quasi diceres pilastrum.

512 1 Caracutium, vehiculum altissimarum rotarum, quasi carrum acutum.

i Capsus, carruca undique contecta, quasi capsa.

4. k Pilentum, vel petoritum, contexta quatuor rotarum vehicula , quibus matronæ olim utebantur. Virgilius: Pilentis matres in mollibus. Horatius: Plures calones atque caballi Pascndi, ducenda petorrita. Erant autem antea pilenta venet coloris , non ut nunc sunt russati, quibus nisi castæ matronæ uti non poterant, sicut nec vittis.

5. 1 Basterna, vehiculum itineris, quasi vice sternax, mollibus stramentis composita, a duobus animalibus deportata.

CAPUT XIII. De reliquis quæ in usu habentur.

i. Baculus, a Baccho repertore vitis fertur inventus, quo homines moli vino inniterentur. Sicut autem a Baccho baculus, ita a baculo bacillus per diminutionem.

2. m Fustes, quod præfixi in terram stent, quos rustici palos vocant, quibus juvenes pro criminibus feriuntur.

n Vectes dicti, quod manibus vectentur, unde ostia saxaque velluntur.

3. e Forfices, secundum etymologiam si a filo dicuntur f ponitur , ut 513 forfices, quae sunt sartorum; si a pilo per p, ut forpiceps, quae sunl tonsorum; si ab accipiendo, per c, ut forcipes, eo quod formum capiant, quæ sunt fabrorum. Formum enim dixeruut antiqui calidum; unde et formosus.

4. Novacula, eo quod innovat faciem.

Pecten dictus , eo quod pexos capillos faciat, at. que compositos.

a Calamistrum est acus quæ calefacta et adbibita calefacit, et intorquet capillos. Unde et calamistrati appellantur qui comam torquent.

5. Clavis dicta quod claudat, et aperiat. b Catenatum, quod capiendo teneat.

Horologium, quod ibi horas legamus, id est, colligamus. Est enim in solariis positum, ubi a clavo per lineas currit umbra , ut quamcunque die! horam ostendat.

CAPUT XIV; De instrumentis rusticis.

i. c Vomer dictus, quod vi humum eruat, seu ab evomendo terram. De quo Lucretius : Uncus aratri Ferreus, occulto decrescit vomer in arvis. d Sumitque per detrimenta fulgorem.

2. Aratrum ab arando terram vocatum, quasi araterrium.

514e Buris est curvamentumaratri, dictum quasi foo; οὺρὰ, quod Hi in similitudinem caudæ bovis.

i Dentale est aratri pars prima, in quo vomer inducitur, quasi dens.

3. Cultelli, a cultura dicti, eo quod ex ipsis pulatione veteres in arbore utebantur, et vite, priusquam falces essent repertae.

4. s Falx est qua arbores putantur et vites. Dictae autem sunt falces h quod his primum milites herbam filicem solebant abscindere. i Unde est illud: Pax me certa ducis placidos curvavit in usus. Agricolae nunc sum, militis ante fui.

5. Falcastrum, a similitudine falcis vocatum. Est autem ferramentum curvum cum manubrio longo, ad densitatem veprium succidendam. i Hi et runcones dicti, quibus vepres secantur, a runcando dicti.

6. Serrula est prætenuis lamina ferri, dentium mordacitate resecans arbores, seu ramos.

k Rastra quoque aut a radendo terram , aut a raritate dentium dicta.

Ligones, quod terram levent, quasi levones.

7. 1 Scudicia dicta, eo quod circa caudicem terram aperiat ,et quamvis ejus usus in reliquis operi- bus habeatur, nomen tamen ex caudice retinet. Hanc alii generaliter fossorium vocant, quod foveam faciat, quasi fovessorium.

515 8. m Sarculi sunt, vel simplices vel bicornes.

n Paslinum vocant agricolae ferramentum bifurcum , quo semina panguntur. Unde etiam repastinari dictæ sunt vineæ veteres, quæ refodiuntur.

9. ° Cylindrus, lapis est teres in modum columnae, qui a volubilitate nomen accep t, de quo Virgilius : Area cum primis ingenti æquanda cylindro, Et vertenda manu.

10. p Tribula, genus vehiculi, unde teruntur frumenta, et ob hoc ita vocatur.

q Pala, quae ventilabrum vulgo dicitur, a ventilan- dis paleis nominata.

11. r Furcillæ dictæ, eo quod iis frumenta cilluntur idest, moventur. Unde et dscilla dicta ab eo quod cillantur, hoc est, mnoveantur ora. Nam cillere est movere.

12. s Tesserae sunt quibus frumentorum numerus designatur.

t Trapetum, mola olivaria.

u Prelum, trabes quo uva calcata premitur, a pre. mendo vocatum, quasi pressorium.

Prelum, quo premitur oleum.

Lacus, quo liquatum profluit, et quo ab uvis vel olivis torquendo oleum vinumque exigitur.

13. Verennes a vehere, id est, exportare nominatae.

516 v Qualus, per quem mustum fluit, a colando dictus.

x Fisclum quasi fisculum, a colando oleum dictum, vel quasi fiscella olei.

CAPUT XV. De instrumentis hortorum.

i. Rota y dicta, quod quasi ruat. Est enim machina de qua a flumine aqua extrahitur. Lucretius : Ut fluvios versare rotas, atque haustra videmus.

z Haustra autem, Id est, rota, ab hauriendo aquas dicta.

2. Girgillus, quod in gyrum vertatur. Est enim lignum in a transversa pertica mobile, ex quo funis cum situla vel utre in puteum demittitur hauriendæ aquae causa.

3. b Telonem hortulani vocant lignum. longum, quo nauriunt, aquas. Et dictus telon a longitudine, τέλον enim Græce dicilur quidquid longum est. c Unde et mustela vocata, quasi mus longus. Hoc instrumentum Hispani ciconiam dicunt, quod imitetur ejusdem 517 nominis avem, levantem ac deponentem rostrum, dum clangit.

d Hama....

4. Lupus qui et canicula, ferreus harpax, quia si quid in puteum decidit, rapit et extrahit, unde et nomen accepit: Harpax enim dictus quia arripit, apπάζειν enim Graece rapere est.

CAPUT XVI. De instrumenti. equorum.

i. Phalera, c ornamenta equorum sunt, et est sermo Græcus.

Frena dicta, quod equos fremere cogant, vel quod hæc equi frendant, id est, imprimant dentibus, et obmordeant. Unde et nefrendes dicti, adhuc lactentes porculi, quod nondum aliquid frendant, id est, comminuant dentibus. f Hinc et faba fresa quae molita est.

2. g Lupata sunt freni asperrimi. Dicti autem lupata a lupinis dentibus, qui inæquales sunt; unde etiam eorum morsus vehementer obest. Chamus ....

3. Habene, ab habendo dictæ, quod iis 'equos habeamus, hoc est, teneamus, unde et equi habiles dicti. h Haec et retinacula a retinendo.

Lora....

4. Capistrum9 a capite jumentorum dictum.

Sella a sedendo, 518 quasi sedda.

i Antella, quasi ante sellam, sicut et postella, quasi post sellam.

i Cingulum bominum generis neutri est, nam animalium genere feminino dicimus has cingulas.

5. Sagma, quæ corrupte vulgo dicitur salma, a stratu sagorum vocatur. Unde et k caballus sagmarius, mula sagmaria.

Capulum, funis, a capiendo, quod eo indomita jumenta comprehendantur.

6. Calcaria dicta, quia in calce hominis ligantur, id est, in pedis posteriore parte, ad stimulandos equos, quibus aut pugnandum est, aut currendum, propter pigritiam animalium, aut timorem. Nam ex timore stimuli nuncupati, licet sint et libidinis stimuli.

7. Strigiles nuncupati a tergendo, quod iis equi tergantur.

Character est ferrum caloratum, quo notae pecudibus inuruntur. χαραϰτὴρ autem Graece, Latine forma dicitur.

8. Cauterium dictum, quasi cauturium, quod urat, et provida sit in cum severaque cautio, ut dum videtur cujus sit, avaritia refrenetur. Quod interdum pro signo, interdum pro cura adhibetur, ut vis morbi ignis ardore siccetur.