Book 19 · 19 of 20
The Etymologies
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
LIBER DECIMUS NONUS DE NAVIBUS, ÆDIFICIIS ET VESTIBUS. 414 CAPUT PRIMUM. De navibus.
1. Artium quarumdam vocabula, quibus aliquid fabricatur, vel instrumenta artificum , vel quae ministerium exhibent, atque aliquid hujuscemodi, dein ceps ex parte notanda studui.
2. a Artifex generaliter vocatus , quod artem faciat, sicut aurifex, qui aurum. Faxo enim antiqui pro fano dicebant.
3. b Nauclerus, dominus navis est appellatus , ita quod navis in sorte ejus sit, ϰλη̄ρος enim Graece sors dicitur. Caeteri autem in navi in c contributione sunt.
4. d Gubernio, qui et gubernator, quasi cohibernator, quod cohibeat 415 prudentia sua hiberna, id est, tempestates maris
5. Nauta a nave dictus per derivationem. e Navita autem pro nauta poetice dicitur, sicut Mavors pro Mars. Nam rectum est nauta.
6. Remex vocatur, quod remum gerit, sic autem remex, f quomodo tubex dicitur nominativo casu.
7. g Epibata Graeco sermone appellatur qui Latine dicitur superveniens. Hic nihil habet negotii, sed naulo dato, in alias terras transire disponit.
8. Navim quidam perhibent dictain , eo h quod gnavum rectorem quaerat, id est, peritum, sapientem, strenuum, qui continere et gubernare novit propter maritima pericula , et casus, unde est illud Salomonis : Intelligens gubernacula possidebit, 1 Lydii autem primum navim fabricaverunt, pelagique incerla petentes pervium mare usibus humanis fecerunt.
9. j Rates primum et antiquissimum genus navigii, e rudibus tignis asseribusque consertum. Ad cujus similitudinem 416 fabricatae naves k ratariæ dictae. Nunc jam 1 rates abusive naves. Nam proprie rates sunt connexæ invicem trabes.
10. Trieris navis magna, quam Græci m durconem vocant, de qua in Isaia dicitur : Non transivit per tam trieris magna.
11. Carpasia navis a Carpatho insula nominata, sicut a Rhodo Rhodia, sicut ab Alexandria Alexandrina;
12. n Liburnæ dictæ a Libyis ; naves enim sunt negotiatorum. De quibus Horatius : Ibis liburnis inter alta navium.
13. Rostratæ naves dictae ab eo quod in ironte rostra aerea habeant 0 propter scopulos, ne feriantur et collidantur.
14. Longæ naves sunt quas dromones vocamus ; dictæ eo quod longiores sint caeteris, quibus contrarius musculus, curtum navigium. Dromo autem a decurrendo dicitur. Cursum enim Graeci δρόμον vocant.
15. p Classis dicta est a Graeco vocabulo ὰπὸ τω̃ν ϰάων, id est, lignis, 417 unde et calones, qui ligna militibus portant.
16. Ancyromagus dictus, pro eo quod celeritate sui anchoris et instrumentis reliquis navium vebeodis sit aptus.
17. Phasclus est navigium quod nos corrupte baselum dicimus. De quo Virgilius : Putisque phaselis.
18. i Scapha, quae ϰατάσϰοπος, navigium quod Latine speculatorium dicitur, σϰοπεῑν enim Latine intendere dicitur.
19. Barca est, quae cuncta navis commercia ad littus portat. Hanc navis in pelago propter nimias undas suo suscipit gremio. Ubi autem appropinquaverit portui, reddit vicem barca navi quam accepit in pelago.
20. r Paro navigium piratarum aptum, et ex iis ita vocatum, Cicero : Tunc se fluctigero tradit, mandatque paroni Et alibi : Parunculis ad littus ludit celeribus.
418 21. Myoparo, quasi minimus Paro. Est enim scapha ex vimine facta, quae contexta crudo corio genus navigii praebet, qualibus utuntur Germanorum piratae in Oceani littoribus, vel paludibus, ob agilitatem. De quibus Historia : Geu, inquit, Saxonum myoparonibus, non viribus nitunlur, fugæ potius, quam bello pa. rati.
22. Celoces, a quas Graeci ϰέλητας vocant, id est, veloces biremes , vel triremes agiles, et ad ministerium classis aptæ. Ennius : Labitur uncla carina per æquora cana celocis.
23. Biremes autem naves sunt habentes remorum ordinem geminum.
Triremes, et quatriremes, trium et quatuor ordinum ; sic et penteres et hexeres, quinos vel senos or- dines habentes.
24. b Actuariæ naves sunt, quae velis simul et remis aguntur.
c Hippagogus, in quo equos transvehere solitum est.
d Pontonium, navigium fluminale, tardum et grave, quod non nisi remigio progredi potest.
e Hinc et trajectus, id est, extentus. Est enim latus, unde et transenna dicitur extentus funis.
25. Lembus navicula brevis, quae alia appellatione dicitur et cymba, 419 et r CaMpUlus, sicut et linter, id est, carabus, quo in Pado, paludibusque utuntur.
26. Carabus, parva scapha ex vimine facta, quae contecta crudo corio genus navigii praebet.
g Portemia, navicula Syriaci generis, lata, et sine carina, a portando vocata. Utuntur iis in Pannonia.
27. h Trabariæ, amnicæ naves, quae ex singulis trabibus cavantur, quae alio nomine littorariæ dicuntur. i Hae et caudicæ ex uno ligno cavalo factae, et inde caudicæ, quia a quatuor usque ad decem homines capiant.
CAPUT II De partibus navium, et armamentis.
1. Puppis posterior pars navis est, quasi post. Prora anterior, quasi priora.
j Cumba locus imus navis, quod aquis incumbat.
Carina a currendo dicta, quasi currina.
420 2. k Fori navium latera concava a ferendo onere dicta, sive tabulata navium, quae sternuntur.
Dicta, ab eo quod incessus ferant, vel foris emineant.
De quibus Virgilius : Laxatque foros.
5. i Columbaria, in summis lateribus navium loca concava, per qu:c eminent remi, dicta, credo, quod sint similia latibulis columbarum, in quibus nidificant.
4. m Agea, viæ sunt, vel loca, in navi, per quæ ad remiges hortator accedit. De qua Ennius : Multa foro ponet, et Agea longa repletur.
5. Transtra sunt tabulae ubi sedent remiges, quod in transverso sint, dicta, n quae Virgilius juga appellat.
6. o Tonsæ remi a removendis et decutiendis Huctibus dicti, sicut tonsores a tondendis et decutiendis capillis.
7. p Palmula est extrema latitudo remi, a palma dicta, qua mare impellitur.
q Antennas autem dictae, quod ante amnem sint positae. 421 Praeterfluit enim eas amnis. r Cornua extremae paries antennarum sunt, dicta per tropum.
8. s Malus est arbor navis, qua vela sustinentur. Malus autem dictus, quia habet instar mali in summitate, vel quia, quasi quibusdam malleolis ligneis cingitur, quorum volubiltate vela facilius elevantur.
9. Modius est cui arbor insistit, ob similitudinem mensuralis vasis dictus.
Carchesia sunt in acumine arboris. x Cinna . Lucida confulgent alti carchesia mali.
10. u Trochleæ, quasi y littera, per quas funes trahuntur. Trochleæ autenti vocatæ, quod rotulas habeant, τροχὸς enim Græce rota dicitur.
11. Parastatæ stipites sunt pares stante?, quibus arbor sustinetur. Cato : Malum deligatum, parastatæ vincla.
12. a Clavus est quo regitur gubernaculum. De quo Ennius : . Ut clavum rectum teneam, navimque gobernem.
13. b Porticulus malleus in manu portatus, quo tnodus signumque datur remigantibus. De quo Plautus : Ad loquendum, atque ad tacendum tote habeas porti- culum.] A portando igitur porticulus.
422 14. Tonsilla uncinus ferreus, vel ligneus, ad quem in littore defixum funes navium illigantur. De . quo Ennius Tonsillas rapiunt, configunt littus oduncas.
15. Anchora, dens Terreus, ex Græca etymologia nomen ducit, quod quasi hominis manus comprehendat, vel scopulos, vel arenas. Nam manus Græce χεὶρ dicitur. c Apud Græcos autem aspirationem non habet. Nam ἄγϰυρα dicitur, unde et apud majores sine aspiratione proferebatur.
16. Pulvini sunt machinæ quibus naves deducun- tur et subducuntur in portum.
d Pons scald navium.
CAPUT III. De velis.
1. Vela * Græci ἄρμενα dicunt; proinde quod aere moventne. Apud Latinos autem vela a volatu dicta. Unde est illud : Velorum pandimus alas.
2. i Genera velorum Acation, Epidromos, Dolon; Artemon, Siparum, Mendicum. ex quibus Acation velum maximum, et in media navi constitutum.
5. Epidromos secundae amplitudinis, aed ad puppim.
Dolon minimutn Velum, et ad proram defixum.
g Artemon dirigendae potius navis causa commentatum, quam celeritatis.
423 4. Siparum genus veli, anum pedetn habens, quo juvari navigia solent iN navigatione, quoties tis venti languescit. De quo Lucanus: Summaque tendens Sipara, velorum perituras colligit auras, quod ex separatione existimant nominatum. h Pes exiremus angulus veli, quem sic nautæ loquuntur.
CAPUT IV. De funibus.
1. Funes i dicti, quod autea in usum luminis fuerint circumdati cera, unde et funalia.
Restes, sive quod rates contineant, seu quod in iis retes tendantur.
i Rudentea sunt funes navium ex nimio stridore ita dicti.
2. Spiræ funes, quibus in tempestatibus utuntur, quas nautici suo more k cucurbas vocant. 1 Spiræ autem a sparto vocatae.
424 3. Propes funis quo pes veli alligatur, quas prope pedes. De quo Turpilius : Quasi cum ventus fert navim in mare secundus, si quis propedem misit, a veli m sinistrum.
4. Tormentum funis in navibus longus I quo prora ad puppim extenditur , quo magis constringantur; tormenta autem a tortu dicta, restes , funesque.
5. Saphon , funis in prora positus. De quo Cæcilius : Venerio cursu veni prolato pede usque ad saphouem.
6. Opisphora, funes, qui cornibus antennæ dextra sinistraque tenduntur, et retroverso.
Prymnesium, funis quo navis in littore religatur ad palum.
Mitra funis quo navis media vincitur.
7. Anquina, quod ad maluui antenna constringitur. Dc qua Cinna :
Atque anquina regat stabilem fortissima caMum.
8. n Remulcum, funis quo deligala navis trahitur vice remi. De quo Valgius : Hic mea me longo succedens prora remulco, Lætantem gratis sistit in hospitiis.
9. a Struppi, vincula loro vel lino facta, quibus remi ad scalmos alligantur. De quibus Livius: Tuncque remos jussit deligare struppis.
10. b Catapirates linea cum massa plumbea , qua maris altitudo tentatur. 425 Lucilius : Hunc catapiratem pner eodem deferat unctum Plumbi pauxillum rodus, linique mataxam.
CAPUT V. De relibus.
i. Retes c vocatae, sive a retinendis piscibus, sive a restibus quibus tenduntur.
Minus autem rete simplagium dicitur a plagis. d Nam plagas proprie dicimus funes illos quibus retia tenduntur circa imam et summam partem.
2. Funda genus est piscatoriæ retis , dicta ab eo quod in fundum mittatur. e Eadem etiam a jactando jaculum dicitur. Plautus : Probus quidem antea jaculator eras.
3. r Tragum gehus retis ab eo quod trabatur, nuncupatum, ipsum est et Verriculum. Verrere enim trahere est.
Nassa.....
Cassis gentiS Venatoriae retis , quod capiat. g Hinc est quod et incassum dicimus, id est, sine causa, quasi sine cassibus I sinc quibus venatio inanis est.
4. Conopeum, retes qua culices excluduntur iu modum tentorii, quo magis Alexandrini utuntur, quia ibi ex Nilo culices copiosi 426 nascuntur ; unde et conopeum dcitur; nam Canopea .Egyptus est.
CAPUT VI. De fabrorum fornacibus.
I. Faber h a faciendo ferro impositum nomen habet. Hinc derivatum est nomen ad alias artium materias fabros vel fabricas dicefe, sed cum adjectione, ut faber lignarius , et reliqua i propter operis; silicet, firmitatem.
2. 1 In fabrorum autem fornace gentiles Vulcanum auctorem dicunt figuraliter , per Vulcanum ignem significantes , sine quo nullum metalli genus fundi, extendique potest. Nihil est enim pene, quod igne non efficiatur. Alibi enim vitrum , alibi argentum, alibi plumbum, alibi minium, alibi pigmenta, alibi medicamenta efficit. Igne lapides in aera solvuntur, igne ferrum gignitur, ac domatur, igne aurum perficitur, igne cremato lapide cæmenta et parietes ligantur.
. 3. k Lapides nigros ignis coquendo candificat, ligna candida urendo uffuscat, carbones ex pruna fulgida nigros facit; de lignis duris fragiles, de putrilibus imputribiles reddit, stricta solvit, soluta restringit, dura mollit, mollia dura reddit. Habet et medicaminis usum. Nam saepe uri prodest. Pestilentiæ quoque, quæ 427 obscuratione solis contrahitur, auxiliari certum est. In opere quoque aliud gignitur primis ignibus, aliud secundis, aliud tertiis.
4. m llabet quoque et aliam in se diversitatem ignis. Nam alius est ignis qui usui humano alius tui judicio paret divino, sive qui de Cœlo fulmen astringit, sive qui de terra per vertices montium eructat.
5. Ignis autem dictus, quod nihil gigni potest ex eo. Est enim iuviolabile elementum, absumens cuncta quae rapit.
Fabrica daabus rebus Constat : ventis , et flamma.
6. Flamma vero proprie fornacis est dicta, quod hatu folium excitetur.
Fornax vero ab igne vocata: ϕω̄ς enim ignii est.
n Caminus est fornax, et est Graecum derivatum a cauma.
Favilla est deserta igne scintilla.
7. ° Pruna est quandiu ardet; cum autem exstincta fuerit, carbo nominatur. Pruna autem a perurendo dicta est, carbo vero, quod flamma caret. * Qui dum interiisse creditur, majoris fit virtutis. Nam iterum incensus fortiore luce calescit. Cujus tanta vis est etiam, et sine igne firmitas, ut nullo humore corrumpatur, nulla vetustate vincatur. Exstinctus cnim tantum incorruplibiliter durat, 428 ut ii qui limites figunt, eos infossos terra substernant, et lapide; desuper figant, ad convincendum litigatorem, ut post quantalibet sæcula fixumque lapidem limitem esse cognoscant.
CAPUT VII. De instrumentis fabrorum.
i. Incus est, in quo ferrum tunditur, a b cudendo dictus, eo quod illic aliquid cudamus, id est, feriendo producamus. Cudere enim cædere et ferire est. Yeteres autem non incudem vocabant, sed intudem, eo quod in ea metallum tundatur, hoc est, tendatur, e unde et tudes malleus, a tundendo, id est, tendendo dictus.
i. Malleus vocatur, quia dum quid calet et molle est, cædit et producit.
Marcus malleus major, et dictus marcus , quod major sit ad cædendum, et fortior. d Martellus, mediocris Marculus, malleus pusillus. Lucilius : Et velut in fabricam fervens cum marculus ferrum multorum magnis ictibus tundit.
3. Forcipes, quasi ferricipes, eo quod ferrum candens capiant, teneantque, sive quod ab iis aliquid forvum capimus, et tenemus, quasi forvicapes. e Nam forvum est calidum, unde et fervidum, unde et formosos dicimus quibus calor sanguinis ex rubore pul- I chritudinem creat.
4. Lima dicta, eo quod lene faciat. Nam limum lene est.
429 ' Cœlum est unde operantur argentarii, a quo et ccelata vasa dicuntur.
CAPUT VIII. De fabricis porietum.
i. In fabricis parietum atque tectorum Græci inventorem Dædalum asserunt. Iste enim primus didi- cisse fabricam a Minerva dicitur. Fabros autem sive artifices Graeci τέϰτονας vocant, id est, structores. Ar. chitecti autem caementarii sunt qui disponunt in fundamentis. Unde et Apostolus de semetipso : Quasi sapiens, inquit, architectus fundamentum posui.
2. g Machiones dicti a machinis, in quibus insistunt propter altitudinem parietum.
430 CAPUT IX. De dispositione.
1, Ædificiorum partes sunt tres : dispositio, constructio, venustas.
Dispositio est areæ, vel soli et fundamentorum descriptio.
CAPUT X. De constructione.
i. Constructio est laterum et altitudinis ædificatio. Constructio autem, vel structio vocata, eo quod instringat et cohærere faciat, ut lapides luto, et ligna et lapides invicem sibi. h Namet intinctio ferri in aqua strictura est. Nisi enim candens tingatur, stringi et cohaerere non potest ferrum. Item constructio a multitudine lapidum et lignorum dicta, unde et strues. Aliud est enim xdificatio, aliud instauratio. Nam ædificatio nova constructio est. Instauratio i vero quod reparatur ad instar prioris. Nam instar Veteres pro similitudine ponebant. Inde et instaurare dicebant.
i. Constat autem constructio fundamento, lapidi bus, calce, arena, et lignis.
Fundamentum dictum , quod fundus sit ædificii. Idem et cæmentum, a cedendo dictum, quod cæso crasso lapide surgat.
3. J Lapides in structuris apti: albus, tiburtinus, columbinus, fluviatilis, sfungia, rubrus, et reliqui.
4. Albus lapis, alius durus, alius mollis. Mollia dentata serra secatur. 431 Tractabilis in opere est, ita ut in eo, quasi in ligno, litterae scribantur.
5. Tiburtinus, a loco Italiæ dictus, qui dum sit ad fabricam fortis, k vapore tamen dissilit.
6. a Tophus ædificiis inutilis esi (fundamentis aptus) mortalitate, et mollitie. Ex aestu enim et halilu maris b femur, et verberatur imbribus.
7. Arenatius, lapis concretus maris arenis, hic et bibulus dicitur. Servat enim humorem acceptum. Idem et in Baetica Gaditanus, ab insula Oceani ubi plurimus exciditur.
8. c Piperinus, subalbidus cum punctis nigris, du. rus, atque fortissimus.
Conchleatius, cochleis, lapillisque et arena concretus, asperrimus, et interdum fistulosus.
9. Columbinus a colore avis nuncupatus, natura vicinus gypso, et mollilie simillimus.
10. d Molaris, in parietibus utilis, quia est quædam natura ejus pinguior, duraque et aspera, ex quo etiam et molæ fiunt, unde et nomen traxil. Hujus quatuor genera: albus, niger, permistus, ac fistulosus.
ii. e Sphungia f lapis creatus ex aqua, levis, ac fistulosus, et cameris aptus.
432 12. Silex, durus lapis, ex cujus genere nigri silices optimi, quibusdam in locis et rubentes.
I Albi silices contra vetustatem iucorrupti. Iidem et in monumentis scalpti, et incorrupti permanent, quibus nec ignis quidem nocet. Nam h ex iis etiam formæ fiunt, in quibus i æra funduntur.
Viridis silex, vehementer et ipse igni resistens, sed nusquam copiosus, et ubi invenitur, lapis, non saxum est.
Pallidus in caemento raro utilis.
13. i Globus contra injurias fortis, et in structura infidus, nisi fuerit multa suffrenalione devinctus.
14. Fluviatilis silex semper veluti madens est. k Hunc aestate exhiberi oportet, nec ante biennium inserere in structuris domorum. * l Fictilium operum ad parietes, et fundamenta coctilibus laterculis ad tecta imbricibus tegulisque aptantur.
15. Tegulæ vocatæ, quod tegant ædes, et imbrices. quod accipiant imbres. Tegulæ autem primae positio nis nomen, cujus dirninutivum tigillum.
16. Laterculi vero vocati, quod lati formentur circumactis undique quatuor tabulis.
Lateres autem crudi sunt, qui et ipsi inde nominati, quod lati ligneis formis efficiuntur.
17 . Quorum crates dicuntur, in quibus iutum pro eisdem lateribus crudis portare solent. Sunt enim connexiones cannarum, dicti ἀπὸ τοῡ ϰρατεῑν, id est, quod se invicem teneant.
18. Lutum autem vocatum quidam per antiphrasin putant, quod non sit mundum. Nam omne lotum mundum est.
433 19. m Calx viva dicta , quia dum sit tactu frigida, intus occultum continet ignem; unde perfusa aqua statim latens ignis erumpit. Natura ejus mirum aliquid facit. Postquam enim arserit, aquis incenditur, quibus solet ignis exstingui; oleo exstinguitur, quo solet ignis accendi. Usus ejus in structuris fabricae necessarius. Nam lapis lapidi non potest adhærere fortius, nisi calce conjunctus.
20. n Gypsum cognatum calci esi, et est Graecum nomen. Plura ejus genera. Omnium autem optimum e lapide speculari. 0 Est enim in signis aediliciorum et coronis gratissimus.
21. p Arena ab ariditate dieta, non ab adhæerendo in fabricis, ut quidam volunt. q Hujus probatio si manu impressa stridet, aut si in vestem candidam sparsa, nihil sordis relinquat.
22. Columnæ pro longitudine et rotunditate vocatae, in quibius totius fabricae pondus erigitur. r Antiqua ratio erat columnarum altitudinis tertia pars latitudinum. Genera rotundarum quatuor: Doricæ, Ionicæ, Tuscanicæ, Corinthiæ, mensura crassitudinis et altitu I dinis inter se distantes. Quintum genus est earum quæ vocantur Atticæ, quaternis angulis, aut amplius, paribus laterum intervallis.
23.s Bases, fulturæ sunt columnarum, quae a fundamento consurgunt, et superpositae fabricae sustinent pondus. Bases autem nomen petrae est fortissi. mæ Syro sermone.
24. t Capitella, dicta quod sint columnarum capita, quasi super collum caput.
Epistylia sunt, quae super capitella columnarum ponuntur, et est Graecum.
25. Pavimenta originem operis a Graecis habent : vocata autem pavimenta, eo quod paviantur, id est, cædantur, unde et pavor, quia cædit cor.
26. a Ostracus est pavimentum testacem, eo quod fractis testis calce admista feriatur. Testam enim Græci ὃστραϰα dicunl.
434 27. bRudos artifices appellant lapides contusos, et calce admistos, quos in pavimentis laciendis superfundunt, unde et rudera dicuntur.
28. Canalis, ab eo quod cava sit in modum cannæ. c Saqe canalem melius genere feminino quam masculino proferimus.
29. Fistulæ aquarum sunt dictæ, quod aquas fundant et mittant. Nam Græce στέλλειν mittere est. Formæ earum prq magnitudine aquæ et capacitate fiunt, per quas aquæ per certos modulos dividuntur. a E quibus est uncia, et quinaria, digitus quadratus, digitus rotundus, et cæteri modi quique.
CAPUT XI. De venustate.
1. Hucusque partes constructionis, sequitur de venustate aedificiorum. Venustas est quidquid illud ornamenti, et decoris causa sedificiis additur, ut tectorum auro distincta laquearia, et pretiosi marmoris crustæ, et colorum picturæ.
CAPUT XII. De laqueariis.
i. Laquearia f sunt quæ cameram subtegunt et ornant, quæ et lacunaria dicuntur, quod lacus quosdam quadratos, vel rotundos, ligno, vel gypso, vel coloribus, habeant pictos, cum siguis intermicantibus. Principaliter autem lacus dicitur, ut Lucilius : Resultant cedesque, lacusque. Cujus diminutio lacunar facit, ut . Horatius : Neque aureum Mea renidet in domo lacunar. Inde fit alia diminutio lacunarium, et per antistichon laquearium.
435 CAPUT XIII. De crustis.
i. Crustæ sunt tabulæ marmoris. Unde et marmorati parietes crustati dicuntur. Quis g autem marmora secandi in crustas rationem excogitaverit, non constat. Fiunt autem arena, et ferro, serraque in prætenui linea premente arenas, tractuque ipso secante, sed crassior arena plus erodet marmoris. Nam tenuis fabricis et polituris accommodata est.
CAPUT XIV. De lithostrotis.
i. Lithostrota sunt h elaborata arte picturae parvu- lis crustis, ac tessellis tinctis in varios colores. Tesselli autem a tesseris nominati, id est, quadratis lapillis per diminutionem.
CAPUT XV. De plastis.
1. Plastice est parietum ex gypso effigies signaque exprimere, pingereque coloribus; πλάττειν autem dictumGræce, quod Latine est pingere terra, vel gypso, similitudines. Nam impressa argilla formam aliquam facere p astæ est. Unde ci protoplastus est dictus homo, qui ex limo primus est conditus.
436 CAPUT xvi. De pictura.
1. Pictura autem est imago exprimens spectem alicujus rei, quæ duni visa fuerit, ad recordationem mentem reducit. Pictura autem dicta, quasi fictura. Est enim imago ficta, non veritas. Hinc et fucata, id est, ficto quodam colore illita, nibil fidei et veritatis habentia. Unde et sunt quaedam picturae quae corpora veritatis studio coloris excedunt, et fidem dum augere contendunt, ad mendacium provehunt, sicut qui Chimæram tricipitem pingunt, vel Scyllam hominem sursum, caninis aptem capitibus cinctam deorsum.
i. i Picturam autem Ægyptu expogitaverunt primum umbra hominis lineis circumducta. Itaqui initio talis, secunda singulis coloribus, postęa diversis ; sicque paulatim sese ars ipsa distinxit, et invenit lumen, atque umbras, differentiasque colorum, unda et nunc pictores prius umbras quasdam et lineas Coturae imaginis ducunt, deinde coloribus complent, tenentes ordinem inventae artis.
CAPUT XVII. De coloribus.
i. Colores i autem dicti sunt, quod calore ignis, vel sole perficiuntur, sive quod in initio colabantur, ut summæ subtilitatis existerent.
2. Colores autem, aut nascuntur, aut fiunt. Nascuntur, ut sinopis, rubrica, paretonium melinum, eretria, auripigmentum. Cæteri finguntur. aut arte, aut permistione.
3. Sino,,;, inventa primum in Ponto est. Inde nomen a Sinope urbe accepit. Species ejus tres : rubra, et minus rubens, et inter has media.
i. Rubrica vocata, quod sit rubra, et sanguineo proxima. Haec plurimis locis gignitur, sed optima Ponto, unde et Pontica dicitur.
437 Syricum rubri coloris pigmentum, ex quo et librorum capita scribuntur. Ipsum est et Phœceum, appellatum ita, eo quod in Syria colligatur in littoribus Rubri maris, ubi Phœnices inhabitant.
G. Aliud est amem Sericum; aliud Syricum. Nam Sericum lana est, quam Seres mittunt; Syricum vero pigmentum, quod Syri Phoenices in Rubri maris littoribus colligunt. Est autem et inter factitios. Nam sæpe fit, aut " sinopide, aut saqdyce mistus.
7. b Minium primi Græci in Ephesiorum solo invenisse traduntur. c Cujus pigmenti Hispania cætieris regionibus plus abundat, upde etiam nomen proprio flumini dedit. a Hujus distillatio argentum liquidum gignit. Minium autem hoc quidam dicunt esse cinnabarim.
8. e Cinnabaris a dracone et barro, id est, elephanto cognominatum. Aiunt. enim draconum esse sanguinem, dum implicant elephantos. Ruunt enim belluæ, et dracones obruuntur, quorum fusus cruor terram inficit, fitque pigmentum quidquid solo tinxerit. Est autem pulvis coloris rubri.
9. Prasina, id est, creta viridis, etsi in aliquibus terris promiscue generetur, f optima tamen in Libya Cyrenensi.
438 10. g Chryspcolla colore prasino est, dicta, quod vena ejus aurum habere traditur. Hæc et in Armenia nascitur, sed ex Macedonia probabilis venit. Foditur autem ex metallis æris, cujus inventio argentum atque Indicum prodit, Nam venæ ejus cum iis habent naturae societatem.
Cypria ab insula Cypro, ubi plurima reperitur.
11. h Sandaracha in insula Rubri maris Topazo pascitur, colore cinnabari, odore sulphureo. Invenitur autem in aurariis et argentariis metallis, melior quo magis rufa, quoque magis virusredolet: Quanquam et cerussa, si torreatur in fornace, sandaracham facit, unde et color est flammeus. Quod si torreatur, æqua parte rubrica admista, sandycem reddit.
12. 1 Arsenicum quod Latini pb colerem auripigmentum vorant colligitur in Ponto ex auraria materia, ubi etiam sandaracha. Optimum est quod in auri colorem transit, purum? et tissile, gracili venarum discursu. Quod vero pallidius, aut sandarachæ simile est, deterius jndicatur. Est et tertium genus squamosum, quo miscetur aureus color. Vis eorum, ut sandarachæ, sed acrior.
13. j Ochra et ipsa in insula maris Rubri Topazo gignitur, ubi et sandaracha. k Fit quoque et ochra, exusta fubrica, in ollis novis luto circumulitis, quæ quanto magis in camino arserit, tanto melior fit. Venetum....
14. 1 Cæruleum temperare primumAlexandria reper it. m In Italia ex arenæ pulvere et nitri flore idem faciunt. Sed si Cyprium in fornace adustum huic permistioni addes, n Vestoriani similitudo erit.
439 15. o Purpurussum ex creta argeutaria cum purpuris pariter tingitur, bibitque eum colorem celerius lanis. Præcipuum est tamen quod P adhuc vase rus dibus medicamentis inebriatur. Proximum est, egesto eo, addita creta in jus idem, et quoties id factum est, elevatur bonitas pretiosissimæ purpuræ. Causa est quod hysgino maxime inficitur rubeaque.
16. q Indicum in Indicis invenitur calamis, spuma adhaerente limo. Est autem coloris cyanei, misturam purpurae, caerulique mirabilem reddens. Est alterum genus in purpurariis officinis, spuma in æreis cortinis innatans, quam infectores detrahentes siccant.
i?, Atramentum dictum, quod sit atrum, cujus species et picturae, et quotidiano usui necessaria est, istud inter factitios est. Fit enim, et fuligine plurimis modis super ardentes tædas resina adjecta, r lacusculo aedificata, quae fumum retineat. s Huic pictores cum aqua admiscent gluten, ut illustrius resplendeat.
18. Ad festinationem autem operis etiam sarmentorum veterum carbones cum glutino t'in in- Jucendis parietibus atramenti speciem reddunt. a Sunt et qui vini faecem siccatam excoquant, aflirmentque, si ex bono vino fæx fuerit, indici speciem id atramentum præbere. Sed b et sarmentum uvae nigræ, vino optimo tinctum, posleaquam siccitate aruerit, si exuras, et conteras, adjecto glutino, nitorem indici reddet.
19. c Usta, quæ plurimum necessaria est, nullo negotio provenit. dNam si glebam silis boni igne excoquas, et aceto acerrimo440 superfusam exstinguas, madefacta sfungia colorem purpureum reddit. Eam ubi contriveris, usta erit. Omne autem atramentum sole perficitur.
20. Omnes colores calcis admistione corrumpuntur.
21. Melinum dictum, quod ejus metalli ferax sit una ex Cycladibus insula Melos nomine. Est enim candidum, nec utuntur eo pictores propter nimiam pinguedinem.
22. f Annulare, quod voeant candidum, est quo muliebres picturae illuminantur. Fit et ipsum ex creta admistis vitreis gemmis.
23. g Cerussa fit hoc modo : In vase enim aceto acerrimo impleto sarmenta aminea iu eodem vasculo collocabis, ac super sarmenta tabulas plumbi tenuissimas pones, deinde vas diligentissime claudes, illinesque, ne aliquid inde spiraminis exeat. h Post dies autem xxx vas aperitur, et ex distillatione tabularum innata cerussa invenitur. Quod ablatum et arefactum teritur, atque iterum aceto admisto in paslilis dividitur, et in sole siccatur. i Hac observantia, si laminas meas sarmentis superponas, aeruginem creant.
i Chalcanthum...
441 CAPUT XVIII. De instrumentis ædificiorum.
i. Instructuram autem parietum ad normam fieri, et ad perpendiculum respondere oportet
k Norma dicta Graeco vocabulo, extra quam nihil rectum fieri potest. Componitur 1 autem ex tribus regulis, ita ut duae sint binum pedum, tertia habeat pedes duos, uncias decem, quas æquali crassitu1ine politas extremis m acuminibus sibi jungit, ut schema trigoni faciant. Id erit norma.
2. Regula dicta, quod sit recta, quasi rectula, et impedimentum non habeat.
D Perpendiculum est, quod semper appenditur. • Denique in fabrica nisi omnia ad perpend culum, et certam regulam fiant, necesse est, ut cuncta mendosa instruantur, ut aliqua prava sint, aliqua cubantia, prona nonnulla, alia supina, et propter hoc universa ruunt constructa
3. Linea genere suo appellata, quia ex lino fit.
Trullæ nomen factum, co quod trudit, id est, includit calce vel luto lapides.
P Martellus....
Machina....
4. Scalæ a scandendo vocatae, i hærent enim parietibus. Scalae autem dicuntur, quæ aut unae sunt, aut plures, r quia numeri tantum pluralis est nomen, ul litteræ, quae epistolam significant.
CAPUT XIX. De lignariis.
i. Lignarius generaliter ligni opifex appellatur.
2. Carpentarius speciale nomen est. Carpentum enim solum facit, sicut navicularius quia tantum navium est fabricator et artifex.
3. s Sarcitector dictus, quod ex multis hinc inde conjunctis tabulis unum tecti sarciat corpus.
A. Idem et tignarius, quia tectoria lignis inducit;
3, a Lignum vocatur Græca etymologia, quia incensum in lumen convertitur, et in flammam. Undc et lychnium dicitur, quod lumen det.
4. Materia inde dicitur omne lignum, quod ex ea aliquid efficiatur; vel si ad januam referas, vel ad statuam, materia erit. Ad aliquid enim semper ma leria accipienda est, sicut elementa materiam rerum esse dicimus, quia inde ea quae sunt facta videmus, et materia, quasi mater, dicta.
5. Trabes vocatæ, quod in transverso positae utrosque parietes contineant.
Aliud autem sunt tigna, aliud trabes. b Tigna enim 443 juncta trabem faciunt. c Trabes autem sunt, cuti sunt dotatae.
6. d Tholus proprie est veluti scutum breve, quod in medio tecto est, in quo trabes coeunt.
e Cuplæ vocatae, quod copulent in se luctantes.
Luctantes dicunlur, Quod erecti invicem se teneant more luctantium.
f Agrantes...
7. g Asseres, ab asse dicti, quia soli ponunlur, neque conjuncti.
L Scindulæ, eo quod scindantur, id est, dividantur.
i Epiyri clavi sunt, quibus lignum ligno adhæret.4
Clavi autem dicti, quasi chalybi, quia ex chalybe fiunt , id est, ferro. Chalybs enim ferrum est.
8. Tabulae a veteribus tagulæ vocabantur, a tetendo, scilicet, unde et tegulæ. C
Commissura dicitur tabularum conjunctio.
444 Sectio autem dicta a sequendo ea quæ cæpe. ril. j Nam secare, sectari et sequi est.
9. Serræ autem nomen de sono factum est, id est, a stridore.
Serræ, circinique usum k Perdices quidam adolescens invenit, quem puerum Daedalus frater matris suae, studiis perdocendum acceperat. Gujus pueri tantum ingenium fertur, ut dum materiæ dividendæ compendium quaereret, spinam piscis imitatus de ferro laminam exasperans dentium mordacitate armaverit, quam serram artifices nuncupant. Pro cujus artis inventione Dædalus magister ejus, invidiæ livore permotus, præcipitem puerum ex arce dejecit. Debinc 1 exsulatus Cretam abiit, ibique aliquandiu fuit, ut fabulae ferunt. Ex Creta pennis volavit, et in Giliciam venit.
10. m Circinus dictus, quod vergendo efficiat circulum. Hujus modus duplicata linea fit, quae simplex per latitudinem extensa fuerat. Punctus autem in medio circini, centrum a Graecis dicitur, in cujus mediurn cuncta convergunt.
11 . Securis vocatur, eo quod ea arbores succidantur, quasi succuris. n Item securis, quasi semicuris. Ex una enim parte acuta est, ex altera fossoria. Haec et apud veteres penna vocabatur, utramque autem habens aciem, e bipennis. Nam bipennis dicitur, quod ex utraque parte habeat acutam aciem, quasi duas pennas. Pennum autem antiqui acutum dicebant. f Unde et avium pennae, quia acutae. i Et ecce nomen quod reservavit antiquitatem, quia veteres dicebant 445 pennas, non pinnas. Haec et dolabra9 quod babeat duo labra : nam securis simplex est.
a Dextralis, dexterae habilis.
12. Ascia ab hastulis dicta, quas a ligno eximit, eujus diminutivum nomen est asciola. Est autem manubrio brevi b ex aversa parte referens, vel simplicem malleum, aut cavatum, vei bicorne rastrum.
13. Scalprus dictum, quod scalpturis et foraminibus sit aptus, quasi scalforus. Cujus diminutivum scalpellus.
14. Terebra vocata a verme c ligni qui nancupatur terebra, quem Græci τερηδόνα vocant. Hinc terebra dicta, quod ut vermis terendo forat, quasi terefora, vel quasi transforans.
15. d Taratrum, quasi teratrum; scofina dicta, quod haerendo scophen faciat.
e Cantherium....
f Galla....
g Guvia....
446 CAPUT XX. De inventione lanificii.
i. Minervam h quamdam gentiles multis ingenua prædicant. i Hanc enim primam lanilicii usum monstrasse, hanc etiam telam ordisse et colorasse lanas perhibent.
2. i Olivæ quoque hanc dicunt inventricem , et fabricæ, multarumque artium repertricem. Ideoque illi vulgo opiflees supplicant. Sed et hoc poetice fingitur, k Non enim Miuerva istarum artium princeps est, sed quia sapientia in capite esse dicitur hominis, et Minerva de capite Jovis nata fingitur, hoc est, ingenium , ideoque sensus sapientis , qui invenit omnia, in capite est. Ideo et dea artium Minerva dicitur, quia nihil excellentius est ingenio, quo reguntur universa.
CAPUT XXI. De veste sacerdotali in lege.
i. Octo 1 sunt in lege genera sacerdotalium vestimentorum.
m Poderis est sacerdotalis linea, corpori astricta usque ad pedes descendens, unde et nuncupatur. Hxc vulgo camisia vocatur.
i. Abaneth cingulum sacerdotale rotundum polymita arte ex cocco , purpura, hyacinthoque contextum, ita ut flores, atque gemmæ in eo viderentur esse distinctæ.
447 5. a Pileum est ex bysse retundum, quasi sphæra media, caput tegens sacerdotale, et in occipido vitta constrictum. Hoe Græci, et nostri tiaram, vel o galeriam vocatI.
4. Mahil, quod est tunica talaris, tot hyacinthina, habens ad pedes LXXII tintinnabula, totidemque intermista ac dependentia punica mala.
5. Ephod, quod Latine interpretatur 1 superindumentum. Erat enim pallium superhumerade , ex quanor coloribus, et auro contextum, habens ia utroque bumero lapides duos smaragdinos, auro conclusos, in quibus sculpta erant nomina patriacharum.
6. q Logion, quod Latine dicitur rationale, pannus duplex , auro , et quatuor textus coloribus, habens magnitudinem palmi per quadrum v cui intexti erant xn pretiosissimi lapides. Hic pannus superhumerali contra pectus pontificis annectebatur.
7. r Petalum, aurea lamina in fronte pontificis, quae nomen Dei Tetragrammaton Hebraicis litteris habebat scriptum.
8. s Badim, sive feminalia, id est, bracæ lineæ usque ad genua pertingentes, quibus verecunda sacerdotis velabantur.
CAPUT XXII. De nominibus vestium cæterarum.
{. Diversitas vestimentorum, tegmen, tegumen, indumentum, vestimentum, et reliqua.
Tegmen dictum, eo quod tegat membra, sicut tegumen, tecta, quæ tegunt corpora.
Indumentum, quod intus ad corpus induitur, quasi intumentum.
448 2 Vestimentum vero est, quod usque ad restigium protenditur, quasi vestigimentum, ut est tunica talaris. Sed et heo consuetudo sermonis auctorum confundit.
Amictus....
3. Discernitur autem vestitus a cultu, quoniam lautior intelligitur cultus. Item cultus ab habitu. Nam habitus ad naturam perlinet, cultus ad homines.
4. Pleraeque autem vestium , aut a tempore quo maxime in usu sunt appellantur, aut a locis ubi vel primum confectæ, vel maxime venditantur, aut a genere coloris, aut a nomine repertorum.
5. Vestis antiquissima hominum fuit * Perizoma , id est, succinctorium, quo tantum genitalia conteguntur. Hoc primum primi mortales e hiis arborum sibi fecerunt, quando post pravicaricationem erubescentes pudenda velarunt. Cujus usum quædam barbaraegentes, dum Sini nudæ usque hodie tenent. a Haec et campestria nuncupantur, pro eo quod eisdem juvenes qui nudi exercentur in campo , pudenda operiunt
6. Tunica vestis antiquissima appellata , quia in motu incedenti sonum facit. Tonus enim sonus est. Primum aulem fuero pelliceæ tunicæ, quibus post affensam et ejectionem de paradiso Adam et Eva induti sunt.
7. b Talaris tuniea dieta, eo quod ad talos usque descendat, et ad pedes defluat, c sicut pectoralis quia apud antiquos brevis erat, ut tantum pectus operiret, licet nunc profusior sit.
8. d Manicleata tunica, id est, manicata, eo quod habeat manicas, eo quam χειριδωτὸν Græci vocant.
449 9. Dalmatica vestis primum in Dalmatia pr< - vincia Græciæ texta est, tunica f sacerdotalis candida cum clavis ex purpura.
10. g Russata, quam Græci phæniceam vocant, nos coccineam, h reperta a Lacedaemoniis ad celandum coloris similitudine sanguinem, quoties quis in acie vulneraretur, ne contemplanti adversario animus augesceret. Hae sub consulibus Remani usi sunt milites, unde etiam russati vocabantur. i Solebant etiam pridie quam dimicandum esset ante principia proponi, quasi admonitio et indicium futura pugnæ.
ii. Laculata est quae lacus quadratos quosdam cum pictura habet intextos, aut additos acu.
I Hyacinthina vestis est, aerio colore resplendens.
12. k Molochinia, quae malvarum stamine conficitur, quam alii molocin im, alii malvellam vocant.
13. Bombycina est a bombice vermiculo, qui lon- gissima ex se fila generat, quorum textura bombycinum dicitur, conficiturque in insula Coo.
Apocalama...
450 i i. Serica a serico dicta, vel quod eam Seres primi miserunt.
Holoserica, tota serica, ὅλον eniti totum.
Tramoserica stamine lineo, trama ex serico.
1 Holoporphyra tota ex purpura.
15. m Byssina candida confecta ex quodam genere Hni grossioris. Sunt et qui genus quoddam lini byssum esse existiment.
16. Fibrina tramam de fibri lana habens.
Aprina...
Masticina...
n Mena...
Linea, quæ ex solo lino fit.
17. Linostema vestis est ex lana linoque contexta. Et dicta tinostema, quia In stamine linum, in trama tanam habel.
18. o Recta dicitur vestis, quam sursum versum stantesque texunt.
p Segmentata zonis quibusdam ct quasi praecisamentis ornata. Nam et particulas cuicunque materiæ abscissas præsegmina vocant.
19. q Levidensis, quod raro fllo sit, leviterque densata.
Pavitensis contraria levidensi d cta, quod graviter pressa atque calcata sit.
451 29. r Citrosa, quasi concrispa ad similitudinem citri. 8 Nævius: ... Pulchramque ex auro, vestemque citrosam.
21. t Velensis tunica est quæ affertur ex insulis.
a Exotica vestis est peregrina de foris veniens, ut in Hispaniam a Græcis.
v Polymina, multi coloris. Polymitus enim textus multorum colorum est.
. it. Acupicla vestis, acu textilis, vel acu ornata. a Eadem et Phrygia. Hujus enim artis periti Phrygii omnes dicuntur; sive quia in Phrygia inventa est. Unde et artifices, qui id faciunt, Phrygiones dicuntur. Virgilius: Phrygiam Aacanio chlamydem.
23. b Trilicis a tribus liciis, quia est simplex, c et bilex.
d Ralla, quæ vulgo rasilis dicitur.
e Interpola vestis illa vocatur quæ dum sit vetus ad novam speciem recuratur.
24. f Pannutia nuncupata, quod sit diversis pannis obsita.
g Colobium dictum, quia longum est, et sine manicis. Antiqui enim magis hoc utebantur.
452 h Lebitonarium est colobium sine manicis, quali monachi Ægyptii utuntur.
25. i Lumbare vocatur, quod lumbis religetur, vel quod lumbis hæreat. Hoc in Ægypto et in Syria non tantum feminae, sed et viri utuntur. Unde et Jeremias trans Euphratem tulit lumbare suum, ibique illud in foramine petrae abscondit, et postea scissum reperit. Huc a quibusdam et renale dicitur, quia renibus alii.. gatur.
26. j Limus est vestis quae ab umbilico usque ad pedes producitur. Hæc autem vestis habet in extremo sui purpuram limam, id est, flexuosam. Unde et nomen accepit. Nam limum obliquum dicimus.
27. Licinum vocatum, quod textura ejus ligata sit intutum, quasi diceret liMinum, c pro g littera commutata.
28. k Armelausa vulgo vocata, quod ante et retro divisa atque aperta est, in armos tantum clausa, quasi armiclausa, c littera ablata.
29. Camisas vocamus, quod in his dormimus in camis, id est, in stratis nostris.
Femoralia appellata, eo quod femora legant. Jpsa et brachæ, quod sint breves, et verecunda corporis iis velentur.
30. 1 Tubrucos vocatos (dicunt) quod tiblas bra- cbasque tegant.
m Tubraci, quod a brachis ad tibias usque perveniant.
453 CAPUT XXIII. De proprio quarumdam gentium habitu.
i. Quibusdam autem nationibus sua cuique propria vestis est, n ut Parthis sarabara, 0 Gallis lenæ, P Germauis rhenones. Hispanis stringes. Sardis mastrucæ.
2. Sarabara sunt fluxa ac sinuosa vestimenta, de quibus legitur in Daniele: Et sarabara eorum non sunt immutata. Et Publius: Ut quid ergo in ventre tuo Parthi sarabara suspenderunt ? Apud quosdam autem sarabara quaedam capitum tegmina nuncupantur, qualia videmus in capite magorum picta.
5. Lenæ, saga quadra et mollia sont. De quibus Plautus : Leua cooperta est textrina Gallia.
4. Rhenones sunt velamina humerorum et pectoris usque 454 ad umbilicum, atque intortis villis adeo hispida, ut imbres respuant, quos vulgo reptos vocant, eo quod longitudo villorum, quasi reptat. De quibus Sallustius: Germani intectum rhenonibus corpus tegunt. Dicti autem q rhenonea a ltheno Germaniae flumine, ubi iis frequenter utuntur
5. r Mastruca, vestis Sarda ex pelliculis ferarum, de qua Cicero pro Scauro : Quem purpura regalia non commovit, eum Sardorun: mastruca mutavit. Mastruca autem dicta, quasi monstruosa, eo quod qui ea induuntur, quasi in ferarum habitum transformentur.
6. s Dignoscuntur et gentes ita habitu sicut et lingua discordes. Persae t brachia et crura linamentis, caput tiara tegunt. Eminent apicibus fastigiatis Alani; a horrent et male tecti cum latratoribus linguis Scoti; sagati sunt Alemanni; linteati Indi; gemmati Persae; sericati Seres; pharetrati Armenii.
7. Nonnullæ etiam gentes non solum in vestibus, sed et in corpore b aliqua sibi propria quasi insignia vindicant, ut videmus 455 cirros Germanorum, granos et cinnabar Gothorum, stigmata Britonum.Circumcidunt Judæi præputia; pertundunt Arabes aures; flavent capitibus intectis Getae, nitent Albani albentibus crinibus. Mauros habet tetra nox corporum, Gallos candida cuMis, sine equis inertes exstant Alani, nee abest genti Pictorum nomen a corpore, quod minutis opifex acus punctis, et expressus nativi graminis succus illudit, ut bas ad sui specimen cicatrices ferat, pictis artubus maculosa nobilitas.
8. Habet et sexus institutam speciem habitus, ut e in viris tonsi capilli, in mulieribus redundantia crinium : quod maxime virginibus insigne est, quarum et ornatus ipse proprie sic est, ut concumulalus in verticem ipsam canitis sui arcem ambitus crinium contegat.
CAPUT XXIV. De palliis virorum.
1. Pallium est quo ministrantium scapulæ conteguntur, ut dum ministrant expediti discurrant. Plautus: Si quid facturus es, appende in humeris pallium, Et pergat, quantum valet, tuorum pedum pernicitas. Dictum autem pallium a pellibus, quia prius super indumenta pellicia veteres utebantur, quasi pellea, nive a pala per derivationem.
456 2. Chlamys est quæ ex una parte induitur, neque consuitur, sed fibula infrenatur. Hinc et Graece nomen accepit.
5. Toga dicta, quod velamento sui corpus tegat, atque operiat. d Est autem pallium purum forma rotunda effusiore, et quasi inundante sinu, et sub dextro veniens supra humerum sinistrum ponitur, cujus similitudinem in operimentis simulacrorum, vel picturarum aspicimus, easquestatuas togatasvocamus.
4. Toga autem Romani in pace utebantur, bell autem tempore paludamentis. e Mensura togæ justa, si sex ulnas habeat.
5. f Toga palmata dicebatur quam merebantur ii qui reportabant de hostibus palmas. g Ipsa vocabatur et toga picta, eo quod victorias cum palmis intextas haberet.
6. Toga candida, eademque creta'a, in qua candidati, id est, magistratum petentes ambiebant, addita creta, quo candidior, insigniorque esset. Cicero orationem, quam habuit contra competitores in toga candida inscripsit.
7. h Cinctus Gabinus est, cum ita imponitur toga, ut togae lacinia, quæ postsecus rejicitur, attrahitur ad pectus, ita ut ex utroque latere ex humeris picturae pendeant, ut sacerdotes gentilium faciebant, i aut cingebantur praetores.
8. j Trabea erat togæ species ex purpura et cocco, qua operti 457 Romanorum reges initio procedebant. k Hanc primum Romulus adinvenisse perhibetur, ad discretionem regii habitus. Trabea autem dieta, quod in majori gloria hominem l transbearet, hoc est, ultra et in posterum ampliori dignitate honoris beatum faceret.
9. Paludamentum erat insigne pallium imperatorum cocco, purpuraque et auro distinctum. De quo Satlustius : Togam, inquit, paludamento mutavit. Erat enim pallium bellicum, dictum, ut quibusdam videtur, quod eo indutus palam faceret imperator bellum futurum.
10. Circumtextum est quod Graece ϰύϰλας dicitur, de quo Virgilius
m Et circumtextum croceo velamen acantho. Circumtextum autem dictum, quia est rotundum pallium.
11. n Diplois, Graecum nomen, ab eo quod sit duplex amictus. Horatius : Contra quem duplici panno patientia velat.
it a Est autem vestis militaris, cujus usus Gallicis primum expeditionibus coepit e præda hostili. De quo vox illa senatus : b Togis depositis, Quiriles, (ite) ad saga.
458 13. Sagum autem Gallicum nomen est; dictum autem sagum quadrum, eo quod apud eos primum quadratus, vel quadruplex esset.
14. c Pænula est pallium cum fimbriis longis.
d Laeerna pallium fimbriatum, quo olim soli milites utebantur. Unde et in distinguenda castrensi urbanaque turba hos togatos, illos lacernatos vocabant. e Inde autem lacernæ, quasi amputatis capitibua fimbriarum, neque ita laxis, ut sunt pænularum.
15. f Mantum Hispani vocant, quod manus tegat tantum. Est enim breve amictum.
16. g Prætexta puerile pallium est, quo usque ad sedecim annos pueri nobiles sub disciplinæ cultu utebantur. Unde et prætextati pueri appellati sunt. Dicta autem prætexta, quia prætexebatur ei latior purpura.
7. Casula est vestis cucullata, dicta per diminutionem a casa, quod totum hominem tegat, quasi minor casa. Unde et cucula, quasi minor cella ; sic et Græci h Planetas dictos volunt, quia oris 459 errantibus evagantur. Unde et stellæ planetæ, id est, vagæ, eo quod vago sui errore motuque discurrunt.
18. Birrus a Græco vocabuli m trahit; illi enim birrum bibrum dicunt.
19. Meloles, quae etiam pera vocatur, pellis est eaprina, a collo pendens, præcincta usque ad lumbos: Est autem habitus proprie necessarius ad operis exercitium. Fiebat autem prius, ut quidam æstimant, de I pelliculis melonum. Unde et melotæ vocatae sunt.
20. Fimbriæ vocatæ.....
Oræ vestimentorum, hoc est; fines, ex Græco vocabulum trahentes. Græci enim terminum όρος vocant.
CAPUT XXV. De palliis feminarum
i. Regillum i est prælautum reginarum amiculum, unde et appellatum. 460 k Peplum matronale pallium ex purpura signatum, cujus fimbriæ aurei staminis summitate resplendent.
2. 1 Palla est quadrum pallium muliebris vestis deductum usque ad vestigia, affixis in ordinem gemmis. m Et palla dicta, άπό του̃ πάλλειν, id est a mobilitate quæ est circa finem hujusmodi indumenii, sive quod rngis vibrantibus sinuata crispetur.
3. Stola, matronale operimentum, quod cooperto capite et scapula a dextro latere in lævum humerum mittitur. Stola autem Græce vocatur, quod supenuittalur.
4. D Eadem et ricinium Latino nomine appenatum, eo quod dimidia ejus pare retro ejicitur, quod vulgo mavortem dicunt. Vocatum autem dicunt mavortem, quasi Martem. Signum enim marilalis dignitatis et potestatis in eo est. Caput enim mulieris vir est, inde et super caput mulieris est.
5. Amiculum est meretricum pallium lineuin. Hoo apud veteres 461 matronæ in adulterio deprehensæ induebantur, ut in tali amiculo potius quam in Mola polluerent pudicitiam. Erat enim o hoc apud veteres signum mereiriciae vestis, nunc in Hispania honestatis.
6. p Theristrum, palliolum muliebre, dictum, quod έν θέρει, id est, in æstu et caumate corpora mulierum proiegat, quo usque hodie Arabiae et Mesopotamiæ mulieres velantur, quibus in æstu tutissimo leguntur umbraculo. De quo in Isaia.
7. a Anaboladium amictorium lineum feminarum, quo humeri operiuntur, quod Græci et Latini sindonem vocant.
CAPUT XXVI. De stratu et reliquis quæ in usu habentur.
i. Stragulum b vestis est discolor, quod manu artificis diversa varietate distinguitur. Dictum autem, quod in stratu et in amictu aptum sit. De quo Salomon : Stragulatam vestem fecit .ibi.
2. c Ludices a ludis, id est, theatris, vocatas quidam existimant. 462 Cum enim egrediebantur de ludi prostibulo juvenes horum velamento tegebant caput et faciem, quia solet erubescere qui lupanar intraverit.
Galnapes....
3. * Fulcra sunt ornamenta lectorum, dicta quod i;! iis fulcimur, id est, sustinemur, vel quod toros fulciat, sive caput, quae reclinatoria vulgus appellat.
4. Cervicalia autem, eo quod ponantur sub cervice, vel cubilo.
Pulvillus dictu. a pulvinari, qui est divitum lectus.
f Culcitræ vocatæ, quod calcentur, id est, farciantur pluma, sive tomento, quo molliores calidioresque sint.
5. Tapeta dicta, quod pedibus primum sternerentur, quasi tapedia.
g Sipla, tapeta ex una parte villosa, quasi simpla.
Amphitapa, ex utraque parte villosa tapeta. Luciius : Siplæ, atque amphitapæ villis Ingentibus molles.
463 6. h Mantelia nunc pro operiendis mensis sunt, quæ, ut nomen ipsum indicat, olim tergendis manibus præbebantur.
i Mappæ convivii et epularum appositarum sunt, quasi manupæ, atque ob id nominate, cuius diminutivum mapella est
Toralia longæ perpetuæque mappæ, a tore dictæ.
7. i Sabanum Græcum est.
Facitergium, et manitergium a tergendo faciem. vel manus vocatur.
Veta dicta, quod objectu suo interiora domorum velent.
8. k Aulæa, vela picta, et grandia, quæ l ideo aulæa dicta sunt, quod primum in aula Attali regis Asiæ, cui successit populus Romanus, inventa 'unt.
9. m Cortinæ sunt aulæa, id est, vela de pellibus, qualia 464 in Exolo leguntur, a quibns taberaaculum extrinsecus tegebatur. Dictæ autem cortinæ a coriis, eo quod prius ex pellibus fuissent factae. Unde et in eodem tabernaculo legis jubetur cortinas fieri ex pellibus arietum rubris, et ex pellibus hyacinthinis.
10. n Cilicia Arahes nuncupant, velamenta pilis caprarum contexta, ex quibus sibi tentoria faciunt.
CAPUT XXVII. De lanis.
1. Lana a laniendo, id est, vellendo dicta. Hinc et vellas dictum, quod prius lanæ vellerentur, non tonderentur.
Linum ex terra oritnr, deflexumque nomen ejus a Graeco. Nam linum 0 Graeci λινάριον dicunt, sivt. quod sit molle, et lene.
2. Stuppa vero eannabi est sive lint. a Haec secundum antiquam orthographiam stippa dicitur, quod ex ea rimae navium stippentur.
b Unde et stippatores dicuntur, e qui in navibus eam componunt.
3. a Tomentum appellatum quod aut in filo, aut in tela tumeat, nec subtilitatem habeat.
Cannabum a similitudine cannae vocatum, sive a Græca etymologia. Nam illi cannabum ϰάναιν vocant.
4. e Byssum, genus est quoddam lini 506 nimium candidi et mollissimi, f quod Graeci papatem vocant.
g Fibrinum lana est animalium, quæ fibros vocant, ipsos et castores existimant, quos dum venalores 465 sequuntur, ipsi sibi testiculos adimunt.
h Aranea vocata, eo quod aeris infusione in frondibus nutriatur.
5. i Sericum dictum, quia id Seres primi miserunt. Vermiculi enim ibi nasci perhibentur, a quibus haec circum arbores fila ducuntur. Yermes autem ipsi Graece βόμυϰες nominantur.
j Placium est stupa , et quasi k crassedo serici, et est Græcum nomen.
CAPUT XXVIII De coloribus vestium,
i. Tinctura vocata, quia tingitur, et in aliam tucatam speciem nitoris gratia coloratur. 1 Κόϰϰον Graeci, nos rubrum, seu vermiculum dicimus. Est enim vermiculus ex silvestribus frondibus.
2. m Conchylium dictum eo quod ex conchulis marinis color ejus colligitur. Idem et ostrum vocatur.
3. Ostrum, quod pro colore purpuræ temperatur, plurimis quidem in locis, sed optimum in insula Cypro gignitur, sive in iis quos propius solis cursus illuminat.
4. Conchylia autem suntmaris, quae circumcisa ferro lacrymas purpurei coloris emittunt. His collectis eolor purpureus temperatur; 466 et ostrum exindo appellatum dicunt, quod ex testæ humore elicitur.
5. n Purpura apud Latinos a puritate lucis vocata. Apud Graecos autem πορϕύρα dicitur cum aspiratione ; apud nos purpura sine aspiratione.
6. o Ferrugo est color purpurae subnigræ, quae fit in Hispania, ut : Ferrugine clarus lbera. Dicta autem ferrugo, quod omnis purpura prima tinctura hujusmodi coloris existat.
7. p Glaucus color est ferrugineus, subniger.
q Elbidtum ab elbo colore vocatum. Elbum enim est medius color inter album et nigrum, et elbum ab albo derivatum.
8. r Luteus color rubicundus, quod est croceus ; nam crocus lutei coloris est, ut : Croceo mutabit vellera luto.
s Menum, quod sit colore nigro. Græci enim ρελαν nigrum dicunt.
Masticinum, quod colorem masticis habeat.
Blatteum... Blavum... Mesticium...
9. Osticium, quia ex usto est. Fit enim ex dependenti fuligine tectorum egesta assiduis ignibus, unde et color ejusdem tincturae flammeus est.
467 CAPUT XXIX. De instrumentis vestium.
1. Tela t pro longitudine staminum dicta, cujus derivativum est telaria.
u Insubuli, quia infra supra sunt, vel quia insubulantur.
Radii dicti, quia radendo fiunt.
Pectines, quod pexa fila reddant, ct imprimant.
2. Colus, quod sit in longitudine. et rotunditate, quasi columna.
Fusus, quod per ipsum fundatur quod netum est.
v Alibrum, quod in eo librantur fila, id est, volvuntur.
3. Calathus, leve gestamen ex ligno, vel cauma, aut ex junco factum, in quo vel pensa ponuntur, vel leguntur flores, a ϰα̃λον enim Graece lignum est, a quo derivatus est calathus. b Nam Latine quasillum dicitur. Cicero in Philippicis : At vero hujus domi inter quasilla pendebatur aurum.
4. Pensum mulierum, a pendendo dictum, unde pensa et impensa.
Netum....
5. Fila dicta, vet quia ex pilis animalium sunt, vel quia lanificium filis tenuibus constat in modum pilorum, id est, quasi filorum.
6. c Malaxa, quasi. mełaxa, a circuitu, scilicet, filorum. Nam 468 meta circuitus dicitur, vel quod transferatur.
d Gubellum, corrupte a globo dictum per diminutionem, quasi globellum.
7. e Panuliæ (vel panuclæ), quod ex eis panni texantur. Ipsæ enim discurrunt per telam.
Stamen dictum, quia rectam stat.
Trama, quod via recta transmittatur per telam. Est enim filum intra stamen currens.
Licia sunt quibus stamina ligantur, quasi ligia.
Ordiri.....
Texere.....
CAPUT XXX. De ornamentis.
i. Hactenus de veste, dehinc ad caeterum cultum veniamus.
Ornamenta dicta, quod eorum cultu ora vul. tusque decorentur. Primum ornamentum corona insigne victoriae, sive regii honoris signum, quae in capite regum ponitur, ad significandum circumfusos in orbe populos, quibus accinctus, quasi caput suum coronatur. Haec a Lucilio corolla, ab Homero στεϕάνη dicta est. f Hujus principium a Libero quodam Gentiles existimant, quod is in potando mota vino capita vincire fasciolis instituerit, idcirco olim linei, et lanei generis corona fuit: g sicut erat in sacerdotibus gentilium.
2. h Nomen coronae hac ex causa vocatum, quod initio circum aras curreretur, atque ad imaginem circuitus vel chori est formata, et nominata corona.
469 3. i Imperatores Romani et reges quidam gentium aureis coronis utuntur. Persæ tiaras gerunt, i sed reges rectas, satrapae incurvas. Reperta autem tiara Semiramide Assyriorum regina. Quod genus ornamenti exinde usque hodie gens ipsa retinet. k Athenienses autem cicadas aureas gerebant, partim in verticem, nonnulli in fronte. Non enim eadem sunt insignia omnium regnorum. Gentilium vates infula, apice, pileo, sive galero utebantur.
4. 1 Infula est fasciola sacerdotalis capitis, alba, in modum diadematis, a qua vittæ ab utraque parte dependent, quae infulam vinciunt. Unde et vittæ sunt, quod vinciant, infula autem plerumque tortilis de albo et cocco.
5. m Apex est pileum sutile, quo sacerdotes genliles utebantur, appellatus ab apiendo9 id est, a Iigando, n Nam virgula quæ in pileo erat, connectebatur filo, quod fiebat ex lana hostiæ o Galerum, pileum ex pelle cæsæ hostiae factum. Pileum autem dictum a pelle hostine, unde fiebant.
6. r Cydaris et ipsa sacerdotum erat, quae a plerisque mitra vocatur.
470 CAPUT XXXI. De ornamentis capitis feminarum.
I. Ornamenta capitis feminarum diadema, nimbus, capitulum et mitra. a Diadema est ornamentum capitis matronarum ex auro et gemmis contextum, quod in se circumactis extremitatibus retro astringitur, et exinde dictum Græce, quod praeligetur.
2. Nimbus est fasciola transversa ex auro assuta in linleo, quod est in fronte feminarum. Plautus : Quo magis eam aspicio, tam magis nimbata est. a Nam et lumen qUod circa angelorum capita pingitur nitnbus vocatur, licet et nimbus sit densitas nubis.
3. b Capitulum est quod vulgo capitulare dicunt. Idem et cappa, vel quod duos apices, ut tappa littera habeat, vel quia capitis ornamentum est.
471 4 e Mitra est pileam Phrygium caput protegens, quale est ornamentum capitis devotarum. d Sed pileum virorum est, mitræ autem feminarum.
5. Redimicula nutcm sunt quibus mitra alligatur. Pileum autem, ut prædiximus, a pelle erat. Nam mitra ex lana est.
a Ricula est mitra virginalis capitis.
6. Vittæ sunt quæ crinibus innectuntur, quibus fluentes religantur capilli, et vittæ dictae, quod vinciant.
f Tænia autem est vittarum extremitas dependens diversorum colorum.
Item vitta est qua corona vincitm ; tænin vero extrema pars vittæ, quae dependet coronae.
7. K Retiolum est quod colligit comas, dictum ab eo quod retinet crines, ne effundantur.
472 8. h Discriminalia capitis mulierum sunt vocata, ex eo quod caput aure discernant. i Nam discriminare dividere dicitur.
i Antiæ sunt cincinni dependentes prope auriculas, Græco vocabulo ab auribus.
9. k Acus sunt quibus in feminis ornandorum crininui compngo retinetur, ne laxius fluant, et sparsi dissipentur capilli.
10. Inaures, ab aurium foraminibus nuncupatæ, i quibtis pretiosa grana lapidum dependent. m Harum usus in Græcia, puelle utraqUe aure, n pueri tantum dextra gerebant.
ii. Torques sunt circuli aurei a collo ad pectus usque pendentes. Torques autem et bulla a viris geruntur, a feminis vero monilia et catellae. Dictae autem torques, quod sint tortæ : et bullæ, quod sint similes rotunditate bullis, quæ in aqua vento inflantur.
473 12. o Monile ornamentum ex gemmis est, quod solet ex feminarum pendere collo, dictum a munere. P Hoc etiam et serpentum dicitur, quia constat ex amphorulis quibusdam aureis, gemmisque variis in modum facturae serpentis. q Nonnulli hoc et segmentum dicunt, ut Juvenalis : Segmenta, et longos habitus ; licet et segmentatas vestes dicamus ut ipse : Et segmentatis dormisset parvuia cunis.
13. r Plerumque autem et per monile omnia ornamenta matronarum significantur, quidquid illis munere datur.
14. s Muræna vulgo vocatur, quod scilicet auri metallo in virgulas lentescente quædam ordinis flexuoxi catena contexitur, in similitudinem murænæ serpentis, quae ad collum ornandum aptatur. t Haec interdum auri atque argenti lexitur virgulis. Unde et dicitur in Canticis canticorum : Murænulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento.
15. Catellæ sunt catenulae colli invicem se comprehendentes in modum catenæ, unde et appellatæ.
16 a Dextras communes esse virorum ae feminarum, 474 quia utriusque sexus dextræ sunt.
v Armilla autem proprie virorum sunt, collatæ victoriae causa militibus ob armorum virtutem. Unde et auondam vulgo x viriolæ dicebantur. Ab intellectu autem eirculi armilla non discrepat, quia ipsa quoque hoc ubi ponitur ambiendo constringit. Sed armilla latius extenditur, circulus rotundus fit.
17. a Fibula sunt quibus pectus feminarum ornatur, vel pallium tenetur a viris in humeris, seu cingulum in lumbis.
b Lunulæ sunt ornamenta mulierum in similitudinem lunæ bullulae aureæ dependentes.
18. c Specula dicuntur, in quibus feminæ vultus suos intuentur. Dictum autem speculum, vel quod ex splendore reddatur, vel quod ibi feminæ intuentes considerent speciem sui vultus, et quidquid ornamenti deesse viderint adjiciant.
19. Periscelides apud feminas, crurum ornamenta, quibus gressus earum ornantur.
Olfactoriola vascula sunt muliebria, quibus odoramenta gestantur.
475 CAPUT XXXII. De annalis.
i. Primus d Prometheus fertUr circulum fert-eum, incinso lapide, digito e circumdedisse.
f Qua consuetudine homines uil, ahnutos habere cceperunt. s Annuli autem per diminutionem dicti a circulis et anis qui sunt circa brachia, et circum crura. Unde et signa eorum per diminutionem tigilla. Nam signa majora sunt, sigilla vero quasi minora signa.
2. Annulos primum homines gestare cœperunt quartd a pollice digito, quod eo vena quaedam usque ad cor pertingat, quam notandam, ornandamque aliquo Insigni veteres putaverunt.
3. h Apud Romauos annuli de publico dabantur, et non sine 476 discrimine. i Nam dignitate præcipuis viris gemmati dabantur, cæteris solidi. Annulum aureum neque servus, neque libertinus gestabat in publico, sed i annulo aureo liberi utebantur, libertini argenteo, servi ferreo, lieet et multi honestissimi annulo ferreo utebantur.
4. Apud veteres ultra unum annulum uti infame habitum viro. Gracchus in Mænium I Conciderate, Quirites , sinistram ejus, cujus auctoritatem sequimini, qui proprer mulierum cupiditatem, ut mulier est ornaMus. Crassus, qui apud Parthos periit, in senectute duos habuit annulos, causam praeferens, quod pecunia ei immensa crevisset. Multi eliam Romanorum pro gravitate annulum gestare in digito abstinuerunt. Feminae non usæ annulis, nisi quos virgini sponsus miserat, neque amplius quam binos annul s aureos in digitis habere solebant. k At nunc prae auro nullum feminis leve est atque immune membrum.
5. Inter genera annulorum sunt : ungulus, samothracius, thynnius.
l Ungulus est gemmatus, vocatusque hoc nonine, quia sicut ungula carni, ita gemma annuli auro ac. cingitur.
m Samothracius aureus est quidem, sed capitulo ferreo, a loco ita vocatus.
6. Thynnius purus est, primum in Bithynia fabricatus, a quam 477 olim Thynnam vocabant. o Flaccus : Lugente mea vita, nec smaragdos, berillosque mihi, Placce, nec nitentes percandida margarita quæro. Nec quos Thynnica lima perpolivit annuloa, neque jaspios lapillos.
CAPUT XXXIII. De cingulis.
1. Cinctus v est lata zona, et minus lata semicinctium, et utrisque 478 minima cingulum. Nant a cinctu per diminutionem cingulum nominatur. Cihctu q autem juvenes in exercitatione campestri verecunda velabant, unde et campestre dicebatur.
i. r Balleus cingulum militare est, dictus, propter quod ex eo signa dependent, ad demonstrandam tegionis militaris summam, id est, sex millium sexcentorum, ex quo numero et ipsi eonsistunt. a Unde et balteus dicitur non tantum quod cingitur, sed etiam a quo arma dependent.
3. Zona Græcum est, quam illi ζωνάριον, nos cingulum nuncupamus.
Strophium est cingulum aureum cum gemmis, de b quo ait Cinna : Strophio c lactentes cincta papillas d Et Prudentius : Nomen hoc gemmæ strophio illga tum est.
4. e Limus est cinclus quem publici habebant leni. Et dictus limus, quia transversas habet purpuras, id est, limas.
r Caltulum, cinguli 479 genus a coacto loro dictum.
g Fibula Graecum est, quam illi ϕιλὴν dicunt, quod ligat.
h Suffibulum, subligaculum.
5. i Redimiculum est quod succinctorium, sive brachile nuncupamus, quod descendens per cervicem, et a lateribus colli divisum, utrarumque alarum si- IIUS ambit, atque hinc inde succingit, ut constringens latitudinem, vestes ad corpus contrahat, atque conjungendo componat. Hoc vulgo brachile, quasi brachiale dicunt, i quamvis nunc non brachiorum, sed renum sit cingulum. Succinctorium autem vocatum, quod, ut dictum est, sub brachiis ductum alarum sinum ambit, atque hinc inde succingit.
6. k Fascia est qua tegitur pectus et papillae comprimuntur, 480 atque crispante cingulo angustius pectus arctatur. Et dicta fascia, quod in modum fasciculi corpus alligat. Hinc et fasciolæ, quibus vulnera colligantur.
7. Vilia dicta quod ea pectus vincitur instar vitis ligantis.
1. Limbus est quem nos ornaturam dicimus.
8. Fasciola est quae ambit extremitatem vestium, aut ex filis, aut ex auro contexta, assutaque extrinsecus in extrema parte vestimenti, vel chlamydis. De qua Virgilius : Sidoniam piclo chlamydem circumdata limbo.
CAPUT XXXIV. De calceamentis.
1. Sutores nuncupati sunt, quod insertis filo porcorum setis suant, id est, consuant, quasi setores.
2. Caligarius vero, non a calle pedum, sed a calo, id est, ligno, vocatus, sine quo consui calceamenta non possunt, m quas Graeci ϰαλόποδας dicunt. Fic- bant autem prius ex salice tantum ; hinc et calcea. menta dicta, quod in calo, id est, in ligno. fiant, vel quod calcentur.
3. " Crepidas Graeci ante repertas usi sunt. Est autem genus singulari forma, et idem utrique aptum pedi, vel dexlro, vel sinistro. Crepidæ autem dictæ, quod cum sono stringantur, sive a pedum cre. pitu in ambulando.
4. o Calceis reges utebantur, et caesares.
Forma eorum.
481 Patritios calceos Romulus reperit quatuor corrigiarum, assutaque luna. lis soli patritii utebantur. Luna autem in eis non sideris formam, sed notam centenarii numeri significabat, quod initio patritii senatores centum fuerint.
5. p Ocreæ, tibialia calceamenta sunt, dicta quod crura tegant. q Cothurni sunt, quibus calciabantur tragœdi, qui in theatro dicturi erant, ct alta, intonantique voce, carmina cantaturi. Est enim calceamentum in modum crepidarum, quo Heroes utebantur, sed tale est, ut dexiro et laevo conveniat peJi.
6. a Baxeæ calceamentum comœdorum erat, sicut tragœdorum cutburni. Quos quidam etiam calones appellant, eo quod ex salice fierent. Nam Graeci, ut diximus, lignum ϰα̃λον vocabant.
7. Talares calcei socci sunt, qui inde nominati videntur, quod ea figura sint, ut contingant talum, sicut b subtolares, quod sub talo sunt, quasi subtalares.
8. e Obstrigilli sunt qui per plantas consuti sunt, et ei superiore parte 482 corrigia trahitur, ut constringantur, unde et noininantur.
9. Ossas puto ab osse primum factas, et quamvis nunc ex alio genere, tamen nomen pristinum retinent.
10. d Mullei similes sunt cothurnorum solo alto; superiore autem parte cum osseis, vel æneis malleolis, ad quos lora deligabaniur. 0 Dicti autem sunt a colore rubro, qualis eSt mulli piscis.
ii. f Soleæ sunt, quibus tantum pedum plantæ teguntur, dictæ a solo pedum. Item g soleæ materiales ex materia corio intecta.
12. Socci, cujus diminutivum socelli, appellati inde, quod saccum habeant, in quo pars plantæ injicitur.
Caliculæ...
h Caligæ, vel a callo pedum dictæ, vel quia Iigantur. Nam socci non ligantur, sed tantum iutro- mittuntur.
13. i Cernui socci sunt sine solo.
Lingulati j quos nos foliatos vocamus.
Clavati, quasi chalybati, eo quod minutis clavis, id est, acutis k sola caligis vinciantur.
l Perones, et m sculponeæ rustica calceamenta sunt.
Baxeæ, calceamenla mulierum sunt
Corrigiæ a coriisvocantur, vel a colligatione, quasi colligiæ.