Chapter 2 · 2 of 2
On the Morals of the Catholic Church
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
LIBER SECUNDUS.
DE MORIBUS MANICHÆORUM.
In quo refutata diligenter horum hæreticorum doctrina de origine et natura maii, excutiuntur tria illa oris, manuum et linus, quae ipsi in impiis suis moribus prædicabant signacula, et superstitiosa eorum abstinentia mysteriaque nefanda suf:gillantur. Postmodum nonnulla in iis deprehensa flagitia referuntur.
CAPUT PRIMUM. — Summum bonum est id cui competit summe esse.
1. Nulli esse dubium arbitror, cum de bonis ct malis quæritur, hoc genus quæstionis ad moralem pertinere disciplinam, in qua isto sermone versamur.Quamobrem vellem quidem, ut tam screnam mentis aciem homines ad haec investiganda deferrent, ut possent videre illud summum bonum, quo non est quidquam melius aut superius, cui rationalis anima pura et perfecta subjungitur. Hoc enim intellecto atque perfecto, simul viderent id esse qui d summe ac primitus esse rectissime dicitur. IIoc enim maxime esse dicendum cst, quod semper eodem modo sese habet, quod omnimodo sui simile cst, quod nulla ex parte corrumpi ac mutari potest, quod non subjacet tempori, quod alilcr nunc se habere quam habebat antea, non potest. Id cnim cst quod esse verissime dicitur. Subest enim Luic verbo manentis in se atque incommutabiliter sese habentis naturæ significatio. Hanc nihil aliud quam Deum possumus dicere, cui si contrarium recie quæras, nihil omnino est. Esse eniin contrarium uon habet, nisi non esse. Nulla est ergo Deo natura contraria. Sed quoniam ad hæc contemplanda sauciam ct hebetem nugatoriis opinionibus et pravitate volunlatis acicm mentis afferimus ; conemur, quantum possumus, ad qualemcumque tantæ rei notitiam pervenire pedetentim atque caute, non ut videntes, sed ut palpantes soicnt quærere.
CAPUT II. — Malum quid sit. Malum esse id quod eat contra naturam dicunt verissime Manichæi, sed hinc subvertitur eorum hæresis.
2. Sæpe atque adeo pcne semper, Manichæi, ab iis quibus hæresim vestram persuadcre molimini, requiritis unde sit malum. Pulatc me nunc primitus in vds incidisse; Impetrem aliquid a vobis, si placet, ut etiam vos deposita paulisper opinione, qua vos isla scire opinamini, rem tantam mecum tanquam rudes indigore tentetis. Percunctamini me unde sit malum; at ego vicissim percunctor vos quid sit malum. Cujus est justior inquisitio? corumne qui quærunt unde sit, quod quid sit ignorant; an ejus qui prius putat esse quærendum quid sit, ut non ignotæ rei (quod absurdissimum est) origo quaeratur 9. Verissime dicitis I. Quis enim ita est mente cæcus, qui nonvidcat id cuiqae generi malum esse, quod contra ejus naturam est ? Sed hoc constituto, evertitur hæresis vestra : nulla enim natura malum, si quod contra naturam est, id erit malum. Vos autem asseritis quamdam naturam .atquc substantiam malum esse. Accedit etiam illud, quod contra naturam quidquid est, utique naturæ adversatur, et eam perimere nititur. Tendit ergo id qwod est, facere ut non sit . Nam et ipsa natura nihil est aliud, quam id quod intelligitur in suo genere aliqnid esse. Itaquc nt nos jam novo nomine ab eo quod est esse, vocamus essentiam, quam plerumque substantiam etiam nominamus : ita veteres qui hæc nomina non habebant, pro essentia et substantia naturam vocabant. Idipsum ergo malum est, si præter pertinaciam velitis attendere, deficere ab essentia ct ad id tendere ut non sit.
3. Quocirca cum in Catholica dicitur, omnium naturarum atque substantiarum esse auctorem Deum, simul intelligitur ab cis qui hoc possunt intelligere. non esse Deum auctorem mali. Quomodo enim pot. st ille, qui omnium qu,e sunt, causa est ut sint, causa esse rursus ut non sint, id cst, ut ab essentia deficiant ct ad non esse tendant? quod malum generale esse clamat verissima ratio. At vero illa vestragens mali, quam vultis esse summum malum, quomodo erit contra naturam, id est contra substantiam, cum cam naturam atquo substantiam esse dicatis? Si cnim contra sc facit, ipsum esse sib! adimit : quod si perfecerit, tunc demum perveniet ad summum malum. Non autem perficiot, quia eam non modo esse, veruli ctiam sempiternam esse vultis. Non potest igitur esse summum malum, quod perhibetur esse substantia.
4. Sed quid faciam? Scio plures esse in vobis, qui hæc intelligere omnino nequeant. Scio rursus esso quosdam, qui quanquam bono ingenio utcumque ista videant, mala tamen voluntate, qua ipsum quoque ingenium sunt amissuri, pertinaciter agant, et quærant potius quid adversus isti dicant, quod tardis et imbecillis facile persuadeatur, quam vcra esse consentiant. Non me tamen scrij sisse pœnitebit quod aut quis quam in vobis tandem non iniquo judicio considcret, vestrumque relinquat errorem; aut quod ingeniosi et Deo subditi, atque adhuc ab studio vestro integri cum legerint, non possint vcsiris sermonibus decipi.
CAPUT III. — Malum si definitur id esse quod nocet, ex hoc rursus Manichæi revincuntur.
5. Quæramus ergo ista diligentius, et quantum fieri potest, planius. Percunctor vos itcrum quid sit malum? Si dixeritis, Id quod nocct; nequa hic mentiemini. Sed, quæso, animadvertite; quæso, vigilalc; quaeso, deponite studia partium, et verum, non vinceDdi, sed inveniendi gratia quærite. Quidquid enim nocet, bono aliquo privat eam rem cui nocet : nam si nullum bonum adimit, nihil prorsus nocet. Quid hoc apertius, obsecro vos? quid planius? quidtam expositum cuivis mediocri inleHeclori, modo non pertinaci ? Hoc autem posito, videtur jam, ut opinor, quid sequatur. In illa quippe gente quam summum malum esse suspicamini, noceri cuiquam rei non potest, ubi nihil est boni. Quod si duae naturæ sunt, ut affirmatis, regnum lucis, et regnum tenebrarum; quoniam regnum lucis, Dcum esse fatemini, cui simplicem quamdam naturam conceditis, ita ut ibi non sit aliud alio detcrius : confiteamini necesse est, quod vehementer quidem est adversum vos, sed tamen necesse est confiteamini, itam naturam, quam summum bonum non modo non negatis, sed ettam vehementer persuadere conamini, esse incommutabilem, et impenetrabilem, et incorruptibilem, et inviolabilem : non enim erit aliter summum bonum ; id est enim quo nihil est melius : tali autem natura noceri nullo pacto potest. At si nocere, bono privarc est, sicut ostendi; noceri non potest regno tenebrarum, quia nihil ibi boni est; tiocen non potest regno lucis, quia inviolabile est: cui igitur nocebit quod dicitis malum ?
CAPUT I V. — Boni per se et participatione differenlia.
6. Quamobrem, cum vos expedire nequeatis videte quam expedita sit sententia catholicæ disciplinæ, quæ aliud dicit bonum quod summe ac per se bonum est, et non participatione alicujus boni, sed propria natura 1 et essentia; aliud quod participando bonum et habendo; habet amem de illo summo bono ut bonum sit, in se tamen manente illo; nihilque amittente. Hoc autem bonum quod postea diximus, creaturam vocat, cui noceri per defectum potest: cujus defectus Deus auctor non est, quia existendi, et ut ita dicam essendi, auctor est. Ita et malum oslenditur quomodo dicatur; non enim sreundum essentiam, sed secundum privationem verissime dicitur : et natura cui noceri possit apparet. Non enim ipsa est summum M'a- lum, cui bonum adimitur cum nocetur; neque summum bonum, quai propterea deficere a bono potest, quia non existendo bonum, sed bonum habendo dicitur bona. Neque naturaliter bona res est, quæ cum facta dicitur, uti'luc ut bona esset accepit. Ita et Deus summum bonnm est, et ca quæ fecit, bona sunt omnia, quamvis non sint tam bona. quam est illc ipsc qui fecit. Quis enim hoc tam insanus audet cxigere, ut æqualia sint artifici opera, et condita conditori ? Quid amplius desideratis ? An etiam vulris aliquid planius?
CAPUT V. — Malum si definitur esse corruptio, inde etiam funditus evertitur illorum hæresis.
7. Quaeram ergo tertio quid sit maium. Respondebi- . tis fortasse, Corruptio. Quis et hoc negaverit, generale malum osse? Kam hoc est contra naturam, hoc cst' quod nocet. Sed corruptio non est in scipsa, sed in aliqua substantia quam corrumpit: non enim substantia est ipsa corruptio. Ea igitur res quam corrumpit, corruptio non est, malum non est1. Quod euim corrumpitur, integritate et sinceritate privatur. Quod ergro non habet ullam sinceritatem qua privetur, corrumpi non potest; quod autem habct, profecto bonum est participatione sinceritatis. Item quod corrumpitur, profecto pervertitur; quod autem pervertitur, ordine privatur : ordo autem bonum est. Non igitur quod corrumpitur, bono carct : eo namque ipso quo non cal'et, viduari dum corrumpitur potest. Gens ergo illa tenebrarum, si omni bono carebat, utdicitis, corrumpi non poterat: non enim habebat quod ei posset auferre corruptio, quæ si nihil aufcrat, non corrumpit. Audete jam dicere, si potestis, Deum et Dei regnum potuisse corrumpi, si diaboli regnum quale describitis, quomodo corrumpi posset non invenitis.
CAPUT VI. — Corruptio quam rem afficiat, et quid sit.
8. Quid ergo hinc lux catholicaa dicit ? Quid putatis, nisi id quod babeL veritas, corrumpi posse factam substantiam : nam et illam non factain, quæ summum bonum cst, esse incorruptibilem, et ipsam corruptionem, quæ summum malum est, non p osse corrumpi, ecd hanc non esse substantiam? Si autem quæritis quid sit, vidcte quo conetur perducere quæ corrumpit? ex seipsa enim afficit ea quæ corrumpuntur. Deficiunt autem omnia per corruptionem ab eo quod crant, et non permanere coguntur, non essc coguntur. Esse cnim ad manendum refertur. Itaque quod summe et maxime esscdicitur. permanendo in sc dicitur. Nam quod mutatur in melius, non quia manebat mutatur, sed quia pervertebatur in prejus, idest ab essentia deficiebat: cujus defectionis auctor non est qui est auctor essentiæ. Mutantur ergo quædam in meliora, et propterea tendunt esse : nec dicuntur ista mutatione perverti, sed reverti atque converti. Perversio enim contraria est ordinationi. Haccvero quae tendunt esse, ad ordinem tendunt : quem cum fueriut consecuta, ipsum esse consequuntur, quantum id ereatura con-.sequi sequi potest. Ordo enim ad convenientiam qunmdini quod ordinat redigit. Nihil est autem esse, quam unum esse. Itaque in quantum quidque unitatem adipiscitur, in tantum est.Unitatis est enim operatio, convenientia ct concordia, qua sunt in quantum sunt, ea quæ composita sunt : nam simplicia per se sunt, quia una sunt; quæ autem uon sunt simplicia, concordia partium imitantur unitatem, et in tantum sunt in quantum assequuntur. Quare ordinatio esse cogit, inordinatio vcro non esse; quæ perversio eliam nominatur atque corruptio. Quidquid igitur corrumpitur, eo tendit ut non sit. Jam vestrum est considerare quo cogat corruptio, nt possitis invenire summum malum : Dam id est quo corruptio perducere nititur.
CAPUT VII. — Dei bonitas non sinit rem ullam corruptione eo perduci ut non sit. Creare et condere quo differant.
9. Sed Dei bonitas eo rem perduci nan sinit, ctomnia deficientia sic ordinat, ut ibi sint ubi congruentissime possint esse, donec ordinatis motibus ad id recurrant unde dcfecerunt (a). Itaque etiam animas rationales, in quibus est potentissimum liberum arbitrium1,deficientes a se,in inferioribus creaturæ gradibns ordinat, uhi tales esse decet. Fiunt ergo miseræ divino judicio, dum convenienter pro meritis ordinantur. Ex quo illud optime dictum est, quod insectari maxime soletis : Ego facio bona, et creo mala (Isai. XLV, 7). Crcare namquc dicitur condere et ordinare. Itaque in plerisque exemplaribus sic scriptum est, Ego facio bona et condo mala. Facere enim est, quod omnino non erat ; condere autem, ordinare quod utcumque jam erat, ut melius magisque sit. Ea namque condit Deus, id est ordinat, cum dicit, Condomula, quæ deficiunt, id est non esse tendunt; non ea quæ ad id quo tendunt, pervenerunt. Dictum est enim : Nihil pet divinam providentiam, ad id ut non sil pervenire permittitur.
10. Tractantur' hæc latius et uberius, sed dum vobiscum agitur, satis cst. Ostendenda enim vobis janua fuit, quam desperatis, et desperandam facilis imperitis. Nam vos introducit nemo nisi voluntas bona; quam pacatam efficit divina clementia, sicut in Evangelio canitur : Gloria in excelsis Deo, ct in terra pax hominibus bonæ voluntatis (Luc. n, 14). Satis est, in. quam, ut videatis nullum esse de bono et malo religiosæ disputationis exitum, nisi quidquid cst, in quantum est, ex Deo sil : in quantum autem ab essentia deficit, non sit ex Deo, sed tamen divina providentia semper, sicut universitati congruit, ordinetur. Quod si nondum videtis, quid amplius nunc faciam nescio, nisi ut minutius etiam tractem ista quae dicta sunt. Non enim ad majora mentem nisi pietas puritasque perducit.
CAPUT VIII. — Malum est, non substantia ulla, sed substantiae inimica inconvenientia.
11. Quid enim aliud, cum quæro quid sit malum, responsuri estis, nisi aut quod contra naturam est, aut qnod noceat, aut corruptionem, aut aliquid hujusmodi? At in bis ostendi vestra naofragia, nisi forte, ut soletis cum pueris pueriliter agere I, respondebitis malum esse ignem, venenum, feram, et cætera hujusmodi. Num etiam de quodam dicente, nullam substantiam malum esse, unus de primatibus hujus lueresis, quem familiarius crebriusque audiebamus, dicebat: Vellem scorpionem in manu hominis ponere, ac videre utrum non subtraheret manum; quod si faceret, non verbis, sed re ipsa convinceretur aliquam substantiam malum esse, quandoquidem illud animal esse substantiam non negaret. Et dicebat hoc non coi Editi, potissimum, pro quo Mss. uudecim habent, potcnduimwn.
I Ita in Mss. At in excusis : Tractarentur. ram illo, sed cum ad eum nos cominoti referremus quod ille dixisset: respondebat ergo, ut dixi, pueriliter pueris. Quis cnim meliuscule imbutus et erudilus, non videat per inecnvenientiam corporalis temperationis hæc lædere, ac rursus per convenientiam non lædere, sæpe etiam commoda non parva conferre? Nam si illud venenum per seipsum malum esset, eumdem scorpionem magis priusque perimeret. At contra, si ei penitus aliquo pacto detrahatur, siue dubitatione interiret. Ergo illius corpori malum est amittere quod nostro recipere : item iili bonum est habere id quo nobis bonum est carere. Erit ergo eadem res et bonum et malum? Nullomodo; sed malum est quod contra uaturam est: hoc enim et bestiæ illi et nobis matum est, id est ipsa inconvenientia,quæ sine dubio non est substantia, imo est inimica substantiæ. Unde est igitur 1 Attende quo cogat, et disces; si tamen in te aliquid interioris luminis vivit. Non esse enim cogit omne qnod perimit. Deus vero auctor essentiæ est : nec aliqua essentia potest videri esse, quod in qua fuerit cogit non esse. Dicitur ergo aliquid unde non sit inconvenientia; nam unde sit nihil dici potest.
12. Quædam facinorosa mulier Atheniensis, ut prodit historia, venenum quod certo modulo damnari ut morerentur hauriebant, paulatim bibendo sine ullo vel levi incommodo valetudinis effecit ut biberet. Itaque. cum esset aliquando damnata, legitimam illam quantitatem veneni, quam consuetudine vicerat, accepit ut cæteri, nec ut cæteri cxsiincta est. Quod cum esset magno miraculo, missa est m exsilium. Quid putamus, si venenum malum est, istain fecisse ut sibi malum non esset? Quid hoc absurdius? Sed quia inconvenientia malum est, fecit potius ut per moderatam consuctudinem illud corpus suo corpori conveniret. Nam quando illa qualibet calliditute posset efficere, ut sibi inconvenientia non noceret? Quid ita? Quia quod vcre et generaliter malumesl, et semper et omnibus uocct Oleum nostris corporibus commodum est, animalium autem multi, quae sex pedes habent, vehementer adversum. Elleborum, nonnealio modocibusest, alio medicamentum, alio venenum?Salem immoderatius acceptum,quis non venenum esse clamaverit? quot autem et quantæ corporis commoditates cx eo sint, quis potest numerare? Aqua maris terrenis animalibus cum bihitur, noxia cst: multorum autem corporibus, dum iila humectantur, accommodatissima et utilis : in utroque autem piscibus saluti et voluptati est. Panis hominem alit, accipitrem necat. Cœnum ipsum, quod et haustum et olfactum graviter offendit et laedit, nonne et æstate tactum refrigerat, et vulneribus qu:c ab igne accitlcrunt, medicamentum est? Quid stercore aspernabilius? quid cinerc abjectius? At hæc tantas agris utilitates afferunt, ut corum inventori, a quo etiam stercus nomen accepit, Stercutio divinos honores Romani deferendos putarent.
13. Sed quid parva colligam, quae sunt innumerabilia? Quatuor ipsa quæ in promptu sunt clementa, quis dubitet prodesse per convenientiam, inconvenienter autem adhibita, vehementer adversa esse n tura ? Nos qui acre vivimus, et terra et aqua obrutos necant : innumerabilia vcro animantia per a!enam laxioremque terram rcpunl vilalilcr : pisces autem in hoc acre moriuntur. Ignis corpora nostra corrumpit, sed convenienter adhibitus, et resumit a frigore, et morbos innumerabiles pellit. Sol iste cui gonu flectitis, quo vere nibil inter visibilia pulchrius invenitur, aquilarum oculos vegetat, nostros sauciat inspectus et tenebrat: sed fit per consuetudinem ut nos quoque in eo sine incommodo aciem figamus. Num ergo sinitis ut illi ve- neno cum comparemus, quod mulieri Atheniensi consuetudo fecit innoxium? Respicite ergo aliquando et advertite, si substautia ulla malum est, ideo quod lædil aliquem , lucem quam colitis ab hoc criminc non posse defendi. Considerate potius hanc inconvenientiam universale malu n esse, pcr quam solis radius tenebrascere oculos facit, cum cis nihil sit luce jucundius.
CAPUT IX. — Ne consistere quidem Manichæorum fabulas de bonis et malis.
14. Hæc dixi, ut, si fieri potest, tandem dicere dcsinatis malum esse terram per immensum profundam ct longam ; malum esse mentem per terram vagantcm ; malum esse quinque antra clementorum , aliud tenebris, aliud aquis, aliud ventis , aliud igni, aliud fumo plenum ; malum esse animalia in iliis singulis nata clementis , serpentia in tenebris , natantia in aquis, volatilia in ventis , quadrupcdia in igne , bipedia in fumo. Hæc enim sicut a vobis describuntur, nullo modo esse poterunt ; quoniam quidquid tale est, in quantum est, a summo Deo sit necesse est, qucniam in quantum est, utique bonum ost. Si enim dolor ct imbecillitas maium est, crant ibi animalia in tanta corporis firmitate, ut eorum abortivos fetus, postquam de his secundum vestram sectam fabricatus est mundus, de coelo in terram cecidisse et mori non potuisse dicatis. Si cæcitas malum est, videbant: si surditas, audiebant. Si obmutescere aut mutum esse malum est, usque adeo signatæ atque distinctæ ibi voces crant, ut adversus Deum bellum gerere, sicut asseritis, cis in concione uno persuadente placuerit. Si sterilitas malum est , erat ibi filios procrcandi magna fccunditas. Si exsilium malum est, in sua terra crant, suasque regiones incolebant. Si servitus malum est, crant ibi ctiam qui regnabant. Si mors malum cst, vivebant, et ita vivebant, ut mentem ipsam prorsus, nee post victoriam Ici, ullo modo unquam mori posse prædicetis.
15. Cur, quæso, in summo malo invenio tanta bona iis malis, quæ commemoravi, contraria ? Aut si hæc non sunt mala, ullane tandem substantia, in quantum substantia cst, malum erit? Si malum imbecillitas non est, malumnc exit corpus infirmum? Si malum cæcitas uon est , malumne erunt tenebræ? Si malum surditas non est, malumne erit surdus? Si malum non est mulum esse, malumne erit piscis? Si aterilitas malum non cst, quomodo malum est animal sterile? Si exsilium nsalum non est, quomodo malum est animal exsulans, vel animal in exsilium aliquem mittens? Si servitus matUm non est, quomodo malum cst animal serviens , vel servire quampiam cogens1 ? Si mors malum non e t, quomodo malum est animal mortale, vel inferens mortem? Si veTO hæc maia suni, quomodo non ciunt bona firmitas corporis, visus, auditus, locutio persuadens, fecunditas, solum genitale, libertas, vita, quæ omnia in illo mali regno ruisse perhibetis, et summum malnm audetis asserere?
16. Postremo si (quod omnino ncmounquam negavit) inconvenientia malum est, quid convenientius quam illa suis quibusque animalibus clementa; t onE: - bræ serpentibus, aquic natantibus, venti volantibus, ignis cdaciorihus, fumus elalioribus? Tana euim a vobis in discordiæ gente concordia, et tantus in perversitatis sede ordo describitur. Si quod nocet, malum est, omitto illud valentissimum quod supra dictum cst, noceri non potuisse, ubi nullum erat bonum : sed si hoc obscurum cst, illud certe omnibus eminet ct apparct, quia, sicut dixi. cl ut omnes consentiunt, quod nocet est malum : fumus in illa gente bipedibus animalibus non nocebat; genuit ea, et aluit atque sustinuit sinc labe nascentia, crescentia, rcgnantia. Nunc vero postquam mixtum est malo bisnum, nocentior fuinus effoctus est; iLa ut a nobis qui certe bipedes sumus, sustineri non possit, excæcat, opprimit, nccat. Tantane malis elementis commixtione boni accessit imman tas? tanta Dco regnante perversitas?
47. Certe cur in cætcris videmus istam congruentiam, quæ auctorcm vestrum decepit atque illexit ad componenda mendacia? Cur, iniquam, tenebræ serpentibus, aquæ natantibus, venti volantibus congruunt; quadrupedem vero ignis incendit, et nos fumus offocat? Quid quod eliam serpentes acutissime vident, ct præsentia solis exsultant, ibique sunt abundantiores, uhi aer serenior difficilius et rarius nubem contrahit? Quid absurdius, quain ihi esse accommodatius et aptius incolas amatoresque tenebrarum, ubi lucis perspicuitate gaudetur? Quod si eos dicitis delectari potius calore quam lumine, multo congruentius in igne serpentes alacres natos, quam tardum asinum diccretis : et tamen luci huic amicas aspidem quis neget, cum cjus oculi aquilæ oculis comparentur? Sed de bestiis videro. Nos ipsos, obsecro, consideremus sine pertinacia, et tandem fabulis vanis ct perniciosis animutn exuamus. Quis enim tantam perversitatem ferat, qua dicitur in tenebrarum gente, cui nihil admixtum crat luminis, animalia hipedia tam firmam, tam vegetam , tam denique incredibilem vim habuisse in oculorum acie, lit ct in tenebris suis viderunt purissimam, quæ a vobis conv mendatur, regnorum Dei lucem (siquidem illam etiam talibus visibilem fuisse vultis), et aspiccrent, et considcrarent , et delectarentur, et appeterent : nostros autem oculos commixtione lucis, commixtione summi boni, commixtione dcnique Dei tani infirmos, tam imbecillos esse redditos, ut neque quidquam videamus in tenebris, et solis aspectum nullo modo ferre possimus, atque inde conversi, etiam quæ a nobis videbantur, quaeramus ?
18. Hac dici possunt, etiam si corruptio malum est, quod reque nemo ambigit : non enim tunc fumus corrumpebat cenos animalium, quod modo corrumpit. Et ne pergam per singula , quod longum est et non necessarium, usque adeo minus erant corru ptioni obnoxia, quae ibi animantia fuisse confingitis, ut abortivi eorum fetus nondum ad nascendum idonei de Melo in terram præcipitati, et vivere, et gignere , et rursus conjurare potuerint, habentes utique pristinam firmilatem , quia jam erant coucepti 1 ante commixtionem boni et mali: nam post islam concretionem ,quæ de iis nata sunt, ea dicitis esse animalia, quæ nunc infirmissima et facile corruptioni ccdentia videmus : quis hunc diutius tolerare possit errorem , nisi qui aut isia non videt, aut nescio qua incredibili consuetudine ac familiaritate vobiscum contra omnes moles rationis obduruit?
CAPUT X. — Tria signacula morum a Manichasæis perperam excogitata.
19. Sed quoniam ostendi, ut arbitror, de bonis et malis generalibus, in quantis tenebris et in quanta falsitate versemini; nunc videamus tria illa signacula, quae in vestris moribus magna laude ac prædicatione jactatis. Quæ sunt tandem ista signacula? Oris certe, et manuum, et sinus. Quid est boc? Ut ore, inquit, et inanibus, et sinu castus et innocens sit homo. Quid , si oculis, auribus, naribus peccet? quid , si calcibus hominem afiligat, vel etiam necet ? Quomodo istum tenebimus reum, qui nec ore, nec manibus, nec sinu peccavit ? Sed cum os, inquit, nomino, omnes seusus qui sunt in capite, intelligi volo; cum autem manum, omnem operationem ; cum sinum, omnem libidinem seminalem. Quo ergo vultis perlinere blasphemias? ad os, au ad manum ? Est enim operatio ista per linguam. Itaque si uno geMere operationem Omnem concluditis, cur operationem pcduni conjungitis manibus, linguæ separatis ? An , quia lingua verbis significat aliquid, eam vultis sejungere ab ea operatione quæ non significandi gratia fit; ita ut deiiniatur signaculum manuum, ab operatione mala, quae non significandi causa est, contineutia ? Sed quid facturi estis, si quis peccet significando aliquid manibus, ut fit cum scribimus, vel gestu aliquid quod intelligatur ostendimus? boc enim ori atque linquæ tribuere non potestis, quia uianibus fit. Quid cuim absurdius, quam ut cum tria dicantur signacula, oris, manuum, et sinus, quædam peccata deprehensa in manibus tribuantur ori ? Si autem operatio generalis manibus datur, quæ tandem ratio est pedum opernlionem buic addere, linguæ non addere ? Videtisne quomodo novitatis appetitio comite errore in magnas deducatur angustias? Tribus namque istis signaculis, quae nova quadam divisione prædicatis, quomodo includatis omnium peccatorum purgationem non invenitis.
CAPUT XI. — Signaculum oris quale apud Manichæos, qui blasphemiæ in Deum rei esse convincuntur.
20. Sed dividite ut vultis, prætermittite quidquid vultis : ea quæ maxime soletis commendare, tracte mus. Ad oris enim signaculum dicitis pertinere, ab omni continerc blasphemia. Est autem blasphermia, cum aliqua mala dicuntur de bonis. Itaquc jnm vulgo blasphemia non accipitur, nisi mala verba de Dco dicere : de hominibus namque dubitari potest; Deus vero sine controversia bonus est. Si ergo ratio con vicerit, neminem de Deu pejora quam vos dicere, ubi. erit memorabile oris signaculum? Docet enim ratio, nee sane recondita, sed in promptu sita et exposita omnium intellectui, sed invicta et eo invictior quod eaip nemo ignorare permittitur, Deum esse incorruptibilem, incommutabilem, inviolabilem, in quem nulla indigentia, nulla imbecillitas, nulla miscria eadeM possit. Usque adeo autem ista omnis anima rationalis communiter sentit, ut etiam vos cum dicuntur, annuatis.
II. Sed cum fabulas vestras narrare coeperitis, et corruptibilem, et commutabilem, et violabilem, ct indigentiæ obnoxium, et imbecillitatem admittentem, et a miseria non tutum Deum mira cæcitate possessi suadetis, et mira cæcitate possessis etiam persuadetis. Atque hoc parum est : non. enim corruptibilcm tantum Deum dicitis, sed corruptum, nec et commutabilem, sed commutatum; nec violabilem, sed violatum; ncc qui possit indigentiam pati, sed indigentem ; nuc in quem casura sit, sed in quem ceciderit imbecillitas; nec qui niiser esse possit, sed miserum. Animam quippe Deum esse dicitis vel partem Dei. Nec video quomodo Deus non sit, quai pars Dei dicitur: nam et auri pars aurum, et argenti argentum, et lapidis lapis; et, ut ad hæc majora veniamus, pars terræ terra est, et aquae pars aqua, ct aeris aer, et si quid de igne detraxeris, ignem esse non negabis, ct quælibet pars lucis nihil potest esse aliud quant lux. Cur ergo pars Dci nun erit Deus? An articulata Dci forma est ',sicut hominis, rcliquorumquc animantium? nam pars hominis non cst homo.
ii. Sed ad quamlibet istarum opinionum descendor et singillatim utramque considero. Nam si Deum ita esse vultis ut lucem, recusarc non potestis Deumesso aliquam partem Dei. Quamobrem, cum partem Dei esse animam dicitis, quam non negatis et corruptam esse, quæ stulta est; et commutatam, quas sapiens fuit; et violatam, quoe propriam perfectionem non habet; et indigentem, qux poscit auxilium; et imbecillam, quæ medicima eget; et miseram, quæ beata esse dcsidcrat: hæc omnia ,n Deum sacrilega opinione confertis. Aut si non conciditis hæc de anima, nee Spiritus est neces. sarius 1, qui animam in veritatem inducat, quia stulta non est ; nec renovatur anima perveram religionem, quia inveterata non est; nec signaculis vestris perficitur, quia perfecta est; nec ei Deus opem fe: t, quia non indiget; nec medicus est Christus, quia sana est ; nec beata ei vita recte promittitur. Quid quod liberalor dicitur Jesus, quod et ipse in Evangelio clamat : Si vos Filius liberaverit, tuuc vere liber'i erilis ? (Joan, VIII, 56.) Et apostolus Paulus ait : Vos in libertatem vocati estis (Galat. V, 43). Servit ergo anima quæ istam libertatem nondum est assecuta. Deus igitur vobis aucturibus, siquidem pars Dei est Deus, et stultitia corrumpitur, et cadendo mutatus est, et amissa perCe.. ctione vjolatus, et opis indigct, ct debilis morbo, et eppressus miseria, et servitute turpatus est.
23. Quod si Dei pars Deus non est; nec incorruptus potest esse, in cujus parte corruplio est; nec incommutatus, qui ex aliqua parte mutatus est; nec inviolatus, qni non ex omni parte perfectus; neque non indigens, qui scdulo agit ut srbi restituat partem suam; nec omnino sanus, qui aliqua parte imbecillus est; nee beatissimus, qui habet aliquam partem subjectam miseriæ; nec omnino liber, cujus pars aliqua premitur servitute. Hæc omnia cogimini dicere, cum animam, quam tantis obrutam calamitatibus cernitis, partem Dei esse perhibetis. Hæc et multa hujuscemodi de secta vestra si potestis auferre, tunc demum dicite os vestrum carere blasphemiis. Imo sectam illam desevite : nam si hoc quod ille scripsit destiteritis credere ac dicere, manichæi utique non eritis.
24. Summum bonum omnino, et quo esse aut cogilari melius nihil possit, aut intelligendus, aut credendus Dens cst, si blasphemiis carere cogitamus. Ratio aliqua numerorum violari ct commutari nullo pacto ,test, nee ulla natura qualibet violentia effeccrit uL post unum qui sequitur numerus, non duplo ei concinat. Hoc commutari nullo pacto potest, et Deus a vo- his commutabilis dicitur! Tenet ista ratio inviolabilem integritatem suam, ct ci saltem parem Deum esse non vultis l Faciat quælibet gens tenebrarum, ut ternarius intelligibilis numerus, in quo ita unum est, quod unum est, ut partibus careat; faciat ergo gens ista tenebrarum, ut numerus iste ternarius in duas partes æquales dividatur. Videt certe mens vestra nullius id malevolentia posse contingere. Quæ ergo rationcm numeri violare non poterat, poterat Deum! Si autem non poterat, quæ, obsecro, necessitas fuit ut pars cjus misceretur malo, et in tantas miserias truderetur?
CAPUT XII. — Excludit Manichæorum suffugia.
25. nUnc enim illud exortum cst, quod etiam cum Hudiose vos audiremus, nos magnis premebat angustiis; nec ullum exitum repericbamus, quærentes quid factura erat Deo gens tenebrarum, si cum ea nollet cum tanta partis suæ calamitate pugnare. Si cnim nen crat nocitura quiescenti, crudeliter nobiscum actum querebamur, qui ad istas ærumnas missi sumus : si autem nocitura crat, non esse illam naturam incorruplibilcm, qualis natura Dei esse debcbat. in hac quæstione non dcfuit qui diceret, non Deum malo carere voluisse, aut ne sibi noceretur cavisse, sed propter naturalem bonitatem suam inquietæ perversaeque na. tur, ut ordinata esset prodesse voluisse. Non hoc sonant libri manichæi; cavisse Deum ne invaderetur ab hostibus, sæpissime ibi significalur, sæpissime dicitur. Sed concedamus ista Manichæum sensisse, ut ille dicebat, qui non inveniebat aliud quod diceret; num ista ratione Deus a crudelitate aut infirmitate defenditur? Hæc enim ejus in adversam gentem bonitas, in suos exstitit magna pernicies. Huc accedit, quia si natura illius corrumpi commutarique non posset, nec nos ulla pestis commutarct atque corrumperet ; et ille ordo qui natune alienæ præstandus fuit, posset sine nostra perversitate præstari.
26. Illud vero nondum dictum erat, quod nuper apud Carthaginem audivi (a). Cum euirn quidam, quem maxime illo errore cupio liberari, hac questione in easdem compingerclur angustias, ausus est dicere, scilicet regnum habuisse quosdam fines suos, qui possent invadi agente conlraria; nam ipsum Deum nullo modo potuisse violari. Sed dixit quod neque auctor ille vester ullo modo dicere cogcretur : videret enim fortasse consequentes ruinas suae sectæ multo per lianc sententiam, quam per aliam faciliores. Et revera ita se hoc habet, ut si quisquam mediocris cordis audicrit in natura illa fuisse aliud violabile, aliud inviolabile, facile Intelligat non jam duas, sed tres esse naturas, unam inviolabilem, alteram viulabilem, teri! im violatricem.
CAPUT XIII. — Non ex rebus sed ex intentione facta æstimantur : hinc de Manichærum abstinentia ferendum judicium.
27. Hæ igitur blasphemiae, cum a corde profectæ, quotidie in ore vestro habitent, desinite aliquando signaculum oris vestri, ad imperitorum illecebram, quasi magnum aliquid praedicare. Nisi forte qnod non vescimini carnibus, et vinum non bibitis, signaculum oris mirandum et laudandum putatis. Quod quæro a vobis quo fine faciatis. Finis enim quo rerenintur ea quæ facimus, id est propter quem facimus quidquid facimus, si non solum inculpabilis, sed eliam laudabilis fuerit, tunc demum etiam facta nostra lande aliqua digna sunt : sin ille jure meritoque culpatur, quem spectamus et intuemur, cum in aliquo versamur officio, id quoque onicium nemo improbandum vituperaodumque dubitaverit.
is. Dc Catilina memoria proditum est quod frigus sitim, famem ferre poterat (Sallustius, in prolog. Catilin. cap. 3). Hæc erant illi spurco sacrilegoque etiam < um Apostolis nostris communia. Unde ergo discernitur parricida iste ab Apostolis nostris, nisi fine illo quem diversissimum sequebatur? Namque ille ista tolerabat, ut immoderatissimas et immanissimas expleret cupiditates : illi c contra, ut cas premerent, et dominanti rationi servire cogcrent. Soletis ct vos, cum catholicarum vobis virginum multitudo prædicatur, dicere : Eliam mula virgo est. Temere id quidem, propter imperitiam catholicæ disciplinæ; sed tamen significantes vanam esse continentiam istam, nisi ad aliquem rectissimum finem certa ratione referatur. Possunt et Catholici christiani vestram a vino et carnibus abstinentiam, jumenlis et multis passeribus, postremo etiam innumcrabilibus generibus vermium comparare Scd ne in vcsiram incidam temeritatem, non iti pracpropcre faciam, sed discutiam primo quo ista fine faciatis. Jam enim constat inter nos, ut opinor, hujuscemodi moribus nihi! aliud esse quærendum. Si ergo parcimoniac gratia ct coercendæ libidinis, qua escis talibus et potu delectamur et capimur, audio et probo : sed non ita est.
29. Nam quæro a vobis, si quis existat, quod fieri potest, ita homo parcus ct frugi, ut appetitum ventris et guttoris moderans, non epuletur bis per unum diem; et huic cœnanti oluscula cum exiguo lardo apponantur, eodem lardo uncta atque condita, quantum comprimendæ fami sat est; sitimque irriget propter diligeutiam valetudinis, duabus aut tribus vini meracis potionibus1 , isquc illi victus sit quotidianus : alius vero ex alia parte nihil gustans carnium, nibil vini, exquisitas et peregrinas fruges multis ferculis variatas et largo pipere aspersas nona hora libenter assumat, noctis etiam principio talia cœnaturus; bibat autem mulsum, carœnum passum, et nonnullorum pomorum expressos succos, vini speciem satis imitantes, atque id etiam suavitate vincentes; et bibat non quantum sitit, scd quantum libet; idque sibi exhibendum curet quotidie, talique victu deliciisque perfruatur, nullanecessitate, magna voluptate: quem tandem horum duorum, quod ad cihandum potandumque attinet, abstinentius vitam ducere judicatis ? Non opinor usque adco vos esse cxcos, quin ilium de parco lardo et vino, hnic gurgiti præferatis.
30. Ita quidem veritas cogit; sed vester error longe aliter canit. Electus enim vester tribus signaculis prædicatus, si quotidie ita vivat, ut hic quem posterius descripsimus, ab uno, et fortasse duobus gravioribus reprehendi potest , damnari autem tanquam signaculi dissignator 2 omnino non potest. Si autein semel cum illo priore ccenaverit, frustoque pernæ vel rancido labra unxerit, et vappa udaverit, solutor signaculi et gehennæ illico destinatus, vestri auctoris sententia , mirantibus vobis, sed tamen consentientibus, judicabitur. Quaeso, relinquite crrorcm; quæso, advertite rationem ; quæso, aliquantulum consuetudini obsistite. Quid enim est ista pravitate perversius ? quid magis delirum ? Quid porro insanius dici aut cogitari potest, hominem boletos, orizam, tubera, placentas, carœnum, piper, laser, distento ventre cum gratulatione ructantem, et quotidie talia requirentem, non invenit i quemadmodum a tribus signaculis, id est a regula sanctitatis excidisse videatur; alium vero fruges vilissimas fumoso obsonio condientem, tantum que hinc assumentem, quantum refectioni corporis sufficit, et tres cyathos vini sustentandæ valetudinis gratia sorbentem, et ab illo victu ad istum transeuntem, certo supplicio præparari ?
CAPUT XIV. — Tribus causis abstinetur laudabiliter a certis ciborum generibus.
31. At cnim ait Apostolns, Bonum est, fratres, non nianducare carnem t neque bibere vinum (Rom. XIV, 21). Quasi veroquisquam nostrum id bonum neget: sed aiu eo fine quem superius commemoravi, secundum quem dicitur, Et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Ib., XIII, 14): aut cis quos rursus idem Paulus ostendit; id est, aut refrenandae gulae causa, quæ his rebus solet rabidius immoderatiusque raptari; aut ne frater offendatnr, aut ab infirmis idolio communicetur. Eo enim -tempore, quo hæc scribebat Apostolas, mulla immolathia caro in macello vendebatur. Et quia vino etiam libabatur diis Gentium, multi fratres infirmiores, qui etiam rebus his venaiibus utebantur, penitus a carnibus se et vino cohibere malucrunt, quam vel nescientes incidere in eam quam potabant cum idolis communieationem. Propter hos autem etiam ii qui firmiores erant, et hæc majori fide contemnenda judicarant, scientes nihil immundum esse nisi per malam conscientiam, tenentesque illam Dominisententiam, Non quod intrat in os vestrum, vos coinquinat, sed quod exit (Matth. XV, 41); tamen propter hos infirmiores, ne offenderen- tur, ab bis rebus abstinere debebant. Neque hoc suspicione colligitur, sed in ipsis Apostoli Epistolis manifeste invenitur. Vos enim hoc solum nohis dicere soletis, Bonum est, fratres, non manducare earnem, neque bibere vinum; non autem subjungere illud quod sequitur, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. Hinc enim elucet quo fine Apostolus hæc præcipiebat.
32. Planius hoc indicant superiora et sequentia, quæ commemorare longum est quidem, sed propter eus, qui ad divinas Scripturas legendas et pertractandas pigri sunt, totum istum locum retexere cogimur. Infirmum autem in fide assumite, inquit, non in disceptationibus cogitationum. Alius enim credit manducare omnia : qui autem infirmus est, olus manducet. Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet ; Deus enim illum assumpsit. Tu quis es, qui judicas alienum servum? Sua Domino stat, aut cadit : stabit autem; potens est enim Deus statuere illum. Nam alius judicat diem inter diem, alius judicat omnem diem : unusquisque in auo sensu abumdet. Qui sapit diem, Domino sapit : et qui manducat, Domino manducat ; gratius enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi mori ur. Sive enim vivimus, Domino vivimut; sive morimur, Domino morimur. Sive enm vivimus, sive morimur, Domini sumus. In hoc euim Christus et vixit \ et mortuus est, ei resurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur. Tu autem quid judicas fratrem tuum ? aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus anie tribunal Dei. Scriptum est enim (Isa. XLV, 23, 24) : Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu, et confitebitur omnis lingua Deo. Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. Non ergo amplius invicem dijudicemus, sed hoc judicute magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. Scio et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. Si enim propter cibum frater tuus contristatur, non jam secundum charitatem ambulas. Noli cibo tuo perdere illum, pro quo Chrisius mortuus est. Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Non eat regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax et gaudium in Spiritu sancto. Qui enim in hoc servit Christo, plucet Deo, et probatus eat hominibus. Itaque quæ pacis sunt sectemur, et quæ ædificationis sunt in invicem. Noli propter escam destruere opus Dei. Omnia quidem munda sunt, sed malum eat hom ni qui per offensionem manducat. Bonum eat non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. Tu fidem habes penes temetipsum, habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. Qui autem discernit, si manducaverit damnatus est, quia non ex fide. Omne autem quod non est ex fide, peccatum est. Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque nostrum proximo suo placcat in bonum, ud ædificationem 2. Etenim Christus uon sibi placuit (Rom. xiv, et XV, 1-3).
33. Satisne apparet Apostolum cis præcepisse ut carnes non manducarent, ncque vinuli biberent quicumque firmiores essent, quia infirmos offendebant nun eis congruendo, et faciebam ut putarent eos qui fide omuia munda judicabaui, in obsequium idolorum a talibus epulis et potu nolle abstimere? Hoc significat et ad Corinthios hoc modo scribens : De escis autem sacrificiorum quas idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus Deus nisi unus. Nam etsi sunt qui dicuntur dii, sive in cælo, sive in terra; nobis tamen anus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illo, et unus Dominus Jesus Christus, per quan omnia, et nos ptr ipsum. Sed non in omnibus eat scientia. Quidam autem in conscientia sua usque adhuc in idolio quasi idolothytum manducant, et conscientia eorum cum ait infirma, inquinatur. Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus; neque si uon manducaverimus, deficiemus. Videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis. Si enim quis viderit eum qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia ejus cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta, et peribit infirmus in tua conscientia frater, propter quem Christus mortuus est ? Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam ipsorum infirmam, in Christum peccatis. Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum ne fratrem scandalizem (I Cor. VIII, 4 etc.).
34. Item alio loco : Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? uut quod I idolum sit aliquid ? Sed quai immolant Gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum. Non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum : nox potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum. An æmulamur Dominum? Numquid illo fortiores sumus ? Omnia mihi licita sunt, aed non omnia expediunt : omnia mihi licita sunt, sed non omnia ædificant. Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius. Omne quod in macello venit, manducate; nihil interrogantes propter conscientiam. Si quis autem dixerit, Hoc immolatum eat idolis; nolite manducare, propter illum qui iudicai, et propter conscientiam : conscientiam autem dico, non tuam, sed ulterius. Utquid enim libertas mea judicatur ab alia conscientia ? Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro quo gratias ago? Sive erga manducatis, sive bibitis, vet aliud quid 'acuis, omnia in gloriam Dei facite. Sine offensione estote Judæis et Græcis et Ecclesiæ Dei, sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiunt. Imitatores mei estote , sicut et ego Christi ( I Cor. x, 19-33, et XI, 1).
33. Apparet igitur, ut opinor, quo fine a carnibus et a vino sit abstinendum. Is linis est triplex. Ad comprimendam delectationem, quae in his maxime cibis haberi sulcI, atque in tali potu usque ad ebrietatem pervenire. Ad tucudam infirmitatem, propter illa quæ sacrificantur atque libantur. Et quod maxime commendandum est , propter charitatem, ne imbecilliorum ab his continentium offendatur infirmitas. Vos autero immunda esae obsonia dicitis , cum dicai Apostolus omnia munda esse, sed ei malum esse qui per offensionem manducat. Et prorsus credo vos istis epulis inquinari, eo ipso quo immunda esse arbitramini. Ait enim : Cfedo et confido in Domino Jesu, quia nihil commune ptr ipsum ; sed ei qui existimat aliquid commune esse, illi commune est. Cui autem dubium est, commune illum immUndum et inquinatum vocasse? Sed stultum est vobiscum agere Scripturis, cum et rationem pollicendo decipiatis, et eos Libros, in quibus magna cst religionis auctoritas, falsis capitibus immissis corruptos esse dicatis. Ratione igitur mihi persuadete quomodo vescentem carnes coinquinent, si sinc ulla offensione, sine ulla iufirma opinione, sinc ulla libidine sumuntur?
CAPUT XV. — Esum carnium cur interdicant Manichæi.
36. Operae pretium est totam superstitiosæ Lujus abstinentiae rationem cognoscere, quæ ita redditur : Quoniam, inquit, membrum Dei malorum substantiæ commixtum cst, ut cam refrenaret, atque a summo furore comprimeret ( sic enim dicitis), de commixta utraque natura, id est boni et maJi, mundus est fabricatus. Pars autem iila divina ex omni parte mundi quolidie purgatur, et in sua regna- resumitur : sed hæc per terram exhalans, et ad cælum tendens , in.. currit in s.irpes, quoniam radicibus terræ alfigu:itur, atque ita omnes herbas, et arbusta omnia fecundat et vegetat. Hinc animalia cibum capiunt, quæ si concumbunt, ligant in carne divinum illud membrum, et a certo suo itinere aversum atque impedituri, erroribus ærumnisque implicant. Itaque cibi qui de frugibus et pomis parantur, si ad sanctos, id est ad Manichæos veniant, per corum castitatem, ei orationes, et psalmos , quidquid in eis est luculentum et divinum purgatur *, id est ex omni parte perficitur, ut ad regna propria sine ulla sordium difficultate referatur. Hinc est quod mendicanti homini, qui manichæns non sil, panem vel aliquid frugum, vel aquam ipsam, quæ omnibus vilis est, dari prohibctis; ne membrum Dei, quod his rebus admixtum cst, suis peccatis sordidatum a reditu impedit.
37. Carnes autem jam de ipsis sordibus dicitis esse concretas. Fugit enim aliquid partis illius divinæ, ut perhibetis, dum fruges et poma carpnutur; fugit cum affliguntur vel tcrendo vel molendo vel coquendo, vel etiam mordendo atque mandendo. Fugit etiam in omnibus motibus animalium, vel cnm gestiunt, vel cum exercentur, vel cum laborant, vel cum omnino aliquid operantur. Fugit etiam in ipsa quiete nostra , dum in corpore, illa quæ appellatur digestio, interiore calore conlicitur. Atque ita tot oceasionibus divina fugiente natura, quiddam sordidissimum remanet, unde per concubitum caro formetur; cum anima tumen boni gencris 1, quoniam quamvis plurimum, non tamen totum bonum, memoratis illis motibus evolat. Quocirca, cum anima etiam carnem deseruerit, nimias sordes reliquas tici, et idco eorum qui rescunlur carnihus, animam coinquinari.
CAPUT XVI.— Aperit portentosa Manichæorum mysteria.
38. 0 rerum naturae obscuritas, quantum tegmen est falsitatis ? Quis non, h:rc audiens, qui rerum causas non didicit, qui nondum veritatis quantulocumque lumine aspersus corporeis imaginibus fallitur, eo ipso quo hæc minime apparent, et per quædam simulacra rerum visibilium cogitantur, et diserte dici possunt, vcra esse arbitretur? Talium antem hominum magnæ turbæ atque greges vocantur, quos rcligiosns tiinor ab his fallaciis potius quam ratio tutes facit. Quamobrem ita cgo ista conabor refellere, quantum me Deus adjuvare dignabitur, ut non solum prudentium judicio, quo simul ac dicta fuerint improbentur, set! ipsi etiam vulgari intelligentiæ, quam sint falsa ei absurda satis eluceat.
39. Primo enim quæro, unde doccatis in frumentis, ac legumine, et oleribus, et floribus , ct pomis inesse istam nescio quam partem Dei. Ex ipso coloris nitore, inquiunt, et odoris jucunditatc, et saporis suavitate manifestum est : quæ dum non habcni putria , eodem bono sese deserta esse significant. Non pudet Deun naso et palato inventum putare? sed hæc omitto. Latine enim vobis dicam, et, ut dici assolet, multum cst ad vos. Illud potius qualicumquc mente intelligendum fuit, si colore apparct in corporibus boni præsentia firmum animalium , quod ipsarum etiam carnium purgamentum est, diversis nitere coloribus, alias candido, plerumque aureolo, et aliis hujusmodi, quos in pomis et floribus velut testes Dei præsentis atquo inhærentis accipitis. Quid tandem causSæ est, quod ruborem in rosa indicem abundantis boni esse perhibetis, et cumdem damnatis in sanguine? Cur in viola eumdem colorem amplectimini, quem in choleribus 1, in morbo ietericorum, in infantis dcniqnc fimo aspernamini? Cur nitorem atque fulgorem olei, clamaro copiam coadmixti boni arbitramini, et ad id purgandun, fauces ct ventrem paratis; de pingui autern carne simillimi fulgoris destillantibus guttis labra contingere formidatis? Cur de thesauris Dei melonem putatis aureum esse; et pernæ adipem rancidam, vel ovi mcdium non putatis? Cur vobis candor in lactucis prædicat Dcum , in lacte non prædicat? De coloribus enim adhuc loquor, in quibus (ut omittam cetera), unius pavonis pennis et plumis, quæ cerlc de concubitu et carne nascuntur, nulla potestis vestita floribus prata conferre.
40. Nam si et odore invenitur hoc bonum , nonnullorum animalium carnibus miri odoris conficiuntur unguenta. Cibi denique ipsi, qui cnm carnibus meliusculis concoqul solent, multo jucundius oleut quam si cis caro defuisset. Postremo si suavius olentia mundiora judicatis, qnodam luto vesci avidius, quam cisterninam aquam bibcredcbuistis; quia perfusa imbri terra siccior, narcs miro odore permulcet, meliusque olcl tale lutum , quam si exciperetur pluvia purior. Quod si saporem opus est attestari, ut cognoscamus habitare in corpore aliquid Dei, magis habitat in dactylis et melle quam in carne porcina, sed magis in carne porcina quam in faba; magis in fico quam in ficato, ecce eoncedo; sed ct vos concedite, magis in ficato quam in bela. Quid quod ista rationc cogimini confiteri, quasdam stirpes, quas certe omnes mundiorcs vultis quam carnem I ex ipsa carne accipere Deum , si sapore Deus immixtus agnoscitur? Nam et olcra sapidiora fiunt cocta cum carnibus : ct herbas quibus pecora p:.scuntur, gustare non possumus; conversas autem in succum iactis, ctcolorc præstantiores , et sapore commodissimas judicamus.
'i. An bona tria simul ubi fucrint, id est color bonus ct odor et sapor, ibi esse majorem boni partem putatis? Nolite ergo flores tantopere mirari atque laudare, quos judicandos ad tribunal palati non potestis admitterc. Nolite portulacam saltem carnibus anteponere, quæ ab liis coctis et colore et sapore et odore superatur. Porcellus assus (hoc enim cogitis, ut de bono et de malo, non scriptoribus et librariis t sed coquis et dulciariis ministris vobiscum potius disseramus) : porcellus ergo assus et colore nitidus, et odore blandus , et sapore jucundus est : habetis perfectum divinæ substantiæ inhabitantis indicium; trino testimonio vos invitat, ct purgari vestra sanctitate desiderat. Invaditc, quid cunctamini ? quid contradicere paratis ? Colore solo lenticulam flmus vincit infantis, odore solo assa offella superat mitem ac viridem ficum, sapore solo hædus occisus herbam, quam vivus pascitur, vincit : inventa est etiam caro, cujus causa his simul tribus testibus adjuvetur. Quid quæritis amplius? aut quid dicturi estis? Cur vos epulantes immundos faciant pulpamenta, et disputantes hæc portenta non faciant: præsertim cum solis istius radius, quem vos certe et carnibus omnibus et frugibus anteponitis, nec oleat, nec sapiat, sed tantummodo inter cætera corpora , præstantia fulgcutissimi coloris, emineat; qui vos magnopere hortatur, atquc adeo cogit invitos, ut inter documenta commixti boni, nihil coloris nitori præferatis?
42. Ad illas ergo reducimini angustias, ut magis in sanguine, et in iis quæ animalium carnibus fulidissima, scd nilide colorata in vicis egeruntur, quant in olivæ foliis pallentibus partem Dci habitare fateamini. Quod si dicitis, nam etiam hoc dicitis, olivæ folia , cum incenduntur, Ignem emittere, in quo præsentia lucis apparet; carnes autem, cum incenduntur, non idem facerc : quid dc adipe respondebitis, qui prope omnes Italas lucernas illuminat? Quid dc fimo bubulo, qui est certe bovis carne sordidior, quo siccato rustici sic utuntur ad focum, ut cjus ignc facilius nihil sit fumoquc purgatius? Quid quod, si nitor et fulgor majorem præsentiam divinæ partis ostendit, eam vos non purgatis, non consignatis, non liberatis? Siquidem est maxime in floribus, ut omittam sanguinem, et innumerabilia in carne, vel ex carne simillima , quos certe flores habere in cpulis non potestis : qui si etiam carnibus vesceremini, squamas certe piscium, et quosdam vermiculos atque muscas, quoe omnia ctiam in tenebris luce propria coruscant, pulmentis vestris non adhiberetis.
43. Quid igitur restat, nisi ut dicere desinatis, habere vos idoneos judices oculos, nares, palatum, quibus divinæ partis præsentiam in corporibus appronetis? His autem remotis , unde docebitis non modo majorem partem Dei in stirpibus esse quam in carnibus, sed omnino esse aliquid ejus in stirpibus? An pulchritudo vos movet, non quæ in suavitate coloris est, sed quæ in partium congrucntia? Utinam hoc esset. Quando enim corporibus animantium, in quorum forma paribus paria membra respondeant, auderetis distorta ligna conferre? Sed si corporalium sensuum testimoniis delectamini, quod necesse est iis qui vun essentiæ mente videre uon possunt, quomodo probatis per moram temporis, et per obtritiones quasdam, fugere de corporibus substantiam boni, nisi quia inde discedit Deus, ult asseritis, et de loco in locum migrat? Plenum est dementiae. Verumtamen signa vos ad istam sententiam et indicia, quantum existimare possum, nulla duxerunt. Multa cnim carpta de arboribus vel evulsa de terra, antequam ad cibum nostrum veniant, interpositione aliqua temporis meliora redduutur; ut porri ct intiba , lactucæ, uvae, mab, ficus, et quaedam pira : et multa præterea quae et colorantur melius, dum non statim ut decerpta fuerint, absumuntur, et corpore capiuntur salubrius, et sapiunt in oreconditius: quæ tanta commoditas et suavitas inesse his rebus minime deberet, si secundum vc tram sententiam, tanto desertiora bono flerent, quanto diuturnius reponuntur, postquam a terra quasi a matre separata sunt. Caro ipsa pridie occisorum animalium profecto est jucundior atque commodior : non autcm ita esse oportebat, si, ut asseritis , plus haberet boni, eo die recens animante interempto, qnam postridie cum divinae substantiae major fuga facta esset.
44. Vinum vero vetustate purius meliusque fieri quis ignoret ? nec ad pervertendos sensus redolcn - tius 1, ut putatis, sed ad vegctandum corpus utilius : tantum adsit modus, quem in omni re dominari decet. Nam musto recentiore perversitas sensuum citius solet accidere: ita ut si aliquando in lacu remanserit, aliquantumque ferbuerit, intuentes desuper percussu cerebro præcipites agat, et nisi aliquo modo StAveniatur, exstinguat. Jam quod ad valetudinem attinet, inflari eo corpora pernicioseque distendi, quis abnuat' Num ideo tanta incommoda insunt, quia plus habet boni; properea ista in vini vetustate non sunt, quia divinae substantiæ pars magna discessit? Absurdum est dicere; vobis praesertim qui præsentiam partis Dei, oculis, naribus, palato, cum hi sensus bene afficiuntur, judicatis. Jam vero quæ tanta pcnersio est, vinum putare fel principum tenebrarum, et uvis comcdendis non parcere ? Magisne inerit illud fel cum in cnpa, quam cum in acinis fuerit? Quod si bono discedente quasi meracius remanet uialum , et id temporis mora contingit; non oportebat easdem uvas suspensas atque servatas fieri mitiores, dulciores, salubriores : neque ipsum vinum quod supra dictum est , et amissa luce liquidius atque luculentius, ct salutifera substantia discedente salubrius.
45. Quid dicam de lignis ct frondibus, quæ tempore arescunt, nec ex eo a vobis dici possunt deteriora fieri? Id enim amittunt quo fumus gignitur, id autem retinent unde lucida flamma consurgit, ct ea claritate quam multum diligitis, purius bonum in aridioribus, quam in viridioribus esse testatur. Ex quo fit ut aut negetis Dei partem in lace pura quam in fiunosa esse majorem, et ita omnia docmnenta vestra turbelis; aut fateamini fieri posse tit de stirpibus amputatis vel evulsis, si diuturniore tempore reponantur, œpiosius fugiat mali natura quam boni. Quo concesso, tenebimus de frugibus carptis majus malum posse abire, atque ita in carnibns majus bonum posse remanere. Et hoc quidem de tempore dictum sit.
46. Nam si commotione et subactione et attritione harum rerum, fugæ cccasioncm invenit divina illa natura, mu!ta vos similia redarguunt, quæ fiunt movendo meliora. Hordei quidam succo vinum imitantur, quod movendo fit optimum. Sane, quod minime pra'tcreundum est, boc genus potus citissime inebriat: nec tamon unquam succum hordei, fel principum esse dixistis. Farina parciore aqua perite contrahitur paulo durius, ut subigendo fiat melior, et quo dici perversius nihil potest, luce fugiente candidior. l'a- stillarim mella diu subigit, ut ad illum candorem porreniant, et minus noxiam mitioremque dulcedinem : hoc quomodo eveniat bono discedente, disserite. Quod si non visu et odoratu et gustu, sed auditu etiam delectato præsentiam Dei placet probare, caro citharis nervos , et tibiis ossa largitur; quæ siccata et attrita et torta sonora redduntur. Ita dulcedo musica, quam de divinis regnis venisse contenditis, nobis mortuarum carnium sordibus exhibetur , ct tempore arefactis, et attritione tenuatis, et tortione ditentis : quibus afflictationibus etiam de rebus viventibus divinam substantiam fugcre prædicatis; qnod etiam dccoctione earum accidere dicitis. Cur ergo dixati cardui minimc obsunt valetudini? Virum ab eis dum ita coquuntur, Dcum an partem Dei discedere existimandum est1?
47. Quid cætera persequar, quæ omnia dici nec facile cat, nec necessarium? Cui enim non occurrit, quam multa cocta suaviora et salubriora sint? Quod non deberent, si, ut opinamini, hujuscemodi commotionibus desecruntur bono. Nihil vos prorsus invenire arbitror, unde istis corporis sensibus approbctis, idco carnes immundas esse, atque animas inquinare vescentium, quod carptæ fruges post multas commotioncs vertantur in carnem; præsertim ciun et vetustatem corruptionemque aceti, putetis vino esse mundiorcm , et carocnum quod bibitis, nihil aliud quam coctum vinum esse vidcamus, quod vmo dcberet esse sordidius, si motibus et coctionibus de rebus corporeis membra divina discedunt. Si autem nou ita est, non est cur at b tremini fruges, cum carpuntur, reponuntur, tractantur, coquuntur, digeruntur, fugiente bono descri, ct propterea sordidissimam creandis corporib us præbere materiain.
48. Quod si non colore et forma et odore et sapore ducimini, ut bonum bis rebus inesse judicetis, quid aliud potestis afferre? An argumento vobis est firmitas quædam atque valentia, quæ istis rebus detrahi vid e-* tur, dum a terra separantur atque tractantur? Sed si boc vos moveret (quanquam falsum id esse cito animadverti potest, propter nonnullorum auctam postquam terræ detracta rant, firmitatem, ut jam de vino commemoratum est, quod fit robustius vetustate): tamen si hæc firmitas voo moveret, at dixi, in nullo magis cibo quam in earnibus, copiosiorem partem Dei probaretis esse. Non enim athletæ , quibus illud rebur et valentia maxime necessaria esi, elere ae pomis, et non earne vescuntur.
49. An quia carnes aluntur arboribus, arbores autem carnibus non aluntur, idcirco arbitramini illarum quam nostra corpora esse meliora ? Non consideratis rem tam in promptu sitam, arbusta lætiora et fecun- diona. segetesque pinguiores alimento stercomm fieri, corn vos in accusatione carnis nihil gravius vobis dicere vidcamini, quam cum dicitis esse stercorum domum. Hinc ergo aluntur ea quae vobis munda sunt, quod in ea re quæ vobis immunda est, multo esse immundius prædicatis. Qnod si carnem ob huc asper namini, qnod post concubitum nascitur, vermium vos caro delectet, qui in pomis, lignis, in terra ipsa denique sine ullo concubitu tam multi magnique nascuntur. Sed nescio quae Ista simulatio est. Nnm si TobIs propterea displiceret caro, quod patris ntque matris commixtione formatur, non illos principes tenebrarum de frutlibns arborum suarum natos fuisse diceretis , quos certe amplius aspernamini qnam carnes, quas gustare non vultis.
50. Nam quod opinamini omnes quidcm animas animalium de parentum cibis vcnire, a quibus carceribus vos liberare gloriamini divinam substantiam, quae in vestris tenetur alimentis, nimium contra vos, et ad carnes edendas vos instantissime impellit. Cur enim animas, quas illigaturi sunt corpori qui carnibus epulantur, non præoccupindo et vescendo liberatis ? Sed, inquit, non de carnibus aliquid ab eis bonæ partis illigatur, sed de frugibus quas com carnibus sumunt. Quid ergo dis animis lconum, quorum cibus sola caro est, respondendum videtur? Bibunt, inquit, et idco anima illa de aqita tracta carnique implicata est. Quid de innumcrabilibus avibus ? quid de ipsis aquilis dici potest, quae non nisi carne pascun- tur, nec ullo potu indigent? Certe hic deficitur, et quid responderi possit non invenitur. Si enim anima de cibis venit, et sont animalia fetum gignentia, quorum ct nullus potus, et cibus sola sit caro, cst in cane anima, cui purgandae more vestro subvenire deberetis vescendo carnem. Nisi forte porcum, quod et frugibus alitur, et aquam bibit, animam lucis hahere arbitramini; aquide vcro, cui snl maxime congruit, tenebrarum animam, quia sola carne vivit, inesse defenditis.
51. 0 rerum angustias, o incredibiles absurditates ! in quas profecto non incidissetis, si a vanissimis la- bulis alieni, hoc ad continentiam ciborum sequeremini qnod veritas probat; ut concupiscentiæ corrcendæ gratia, non vitandæ immunditiæ quæ nulla est , deliciosas escas respuendas judicaretis. Nam si quis etiam rerum naturam vimque animsect corporis unnus intuens, vobis concedat animam coinquinari de obsonio, multo magis eam tamen immundam fieri cupiditate conceditis. Quæ ergo ratio est, vel potius amentia , de numero clectorum hominem pellere, qni forte carnem valetudinis causa, nulla cupiditate ' gustaverit : si autem piperata tubera voraciter edere concupierit, immodestiæ tantum forte possitis reprelicndere , non autem ut corruptorem damnare signaculi? Ita fit ut in electis vestris esse non possit, qui proditus fuerit, non concupiscendo, sed medendo 1 partem aliquam ca nasse gallinæ : esse autem in iis possit qui vehementer cumiphas, et alia placenta carne carentia desiderasse se ipse prodiderit. Tenetis ergo cum quem cupiditas sordibus mergit, quem vero ipse cibus, ut arbitramini, maculat, non tenetis, cum inquinationem de concupiscentia quam de obsonio longe mnjorem ficri fateamini, complectentes tamen cum qui conditis suavissime frugibus imminet inhians, sescque non tenet : excludentes cum qui quaslibet epulas hominum comprimendæ famis causa sine ulla cupiditate paratus sumere, et paratus amittere, indifferenter capit. En miri mores, en egregia disciplina, en memorabilis temperantia!
52. Jam quod cai quæ vobis quasi purganda offeruntur ad cpulas , nefas putatis si quis alius præter electos ad cibandum tetigerit, quantæ turpitudinis et aliquando sceleris plenum est ? Siquidem sæpe tam multa dantur, ut consumi facile a paucis non possint. Et quoniam sacrilegium putatur, vcl aliis dare quod redundat, vel certe abjicere, in magnas contrudimini cruditates, totum quod datum est quasi purgare cupientes. Jam vero distenti, ct prope crepantes, cos qui sub vestra disciplina sunt, pucros ad devoranda reliqua crudeli dominationc compellitis : ita ut cuidam sit Romæ objectum, qnod miseros parvulos cogendo ad vescendum tali superstitione necaverit. Quod non crederem, nisi scirem qu;ntum nefas esse arbitremini, vcl aliis hæc dare qui electi non sunt, vel certe projicicnda curare. Unde illa vescendi necessitas restat, quæ ad turpissimam cruditatem 2 pene quotidie, aliquando tamcn potest et usque ad homicidium pervenire.
53. Quai cum ita sint, etiam panem mendicanti dare proliibctis : censetis tamen propter misericor- diam , vel potius propter invidiam nummos dari. Quid hic prins arguam, crudelitatem, an vecordiam ? Quid cnim si co loco res agatur, ubi venalis cibus inveniri non potest ? Homo egens ille fame moriturus est, dum tu vir sapiens et benignus magis cucumerem quam hominem miseraris. Hæc est profecto (quid enim dicam congruentius ei planius?) falsa misericordia et vera crudelitas. Nunc vecordiam videamus. Quid cnim si nummis illis, quos dederis, sibi panem t mat ? Nonne hoc in illo pars illa vestra divina , qui hanc sumit a venditore, passura est, quod passura erat. si te dante sumpsisset? Involvit igitur sordibus peccator ille mendicus partem Dei revolare cupientem , tuis nummis ad tantum scelus adjutus : et tamen vos homines prudentissimi interesse arbitramini, si homicidium facturo non detis hominem quem occidat, sed scientes pecuniam unde occidendum com. paret, detis. Quid ad banc insaniam addi potest? Iia cnim fit ut aut homo moriatur, si venalem non inveuerit cibum, aut cibus ipse, si invenerit: quorum al. terum est verum homicidium; alterum vestrum, vobis tamen ila tribucndum, tanquam utrumqne sit verum. Nam quod auditores vestros non prohibetis carnibus vesci, sed occidere animalia prohibetis, quid stultius et perversius fieri potest? Nam si talis non contaminat cibus, vos quoque sumite : si contaminat, qu:c tandem dcmenlia est majus nefas putare, animam porcinam de corpore solvere, quam humanam porcino corpore maculare ?
CAPUT XVII. — Manuum signaculum apud Manichæos quale ait aperitur.
54. Sed jam ad manuum signaculum considcrandum tractandumque veniamus. Ac primum quidcm quod ab animalium nece, et ab stirpium laceratione vos temperatis, superstitiosissimum Christus ostendit: qui nullam nobis cum belluis et arboribus societatem juris esse judicans et in gregem porcorum dæmones misit (Matth. VIII, 32), et arborem in qua fructum non invenerat, maledicto aridam fccit (Id. XXI, 19). Nihil certe porci, nihil arbor illa peccaverat. Ncque cnim usque eo dementes sumus, ut arbitremur sua sponte arborem vel frugiferam esse vel sterilem. Neque illud hic vobis dicendum est. his factis Dominum nostrum alia quædam significare voluisse : quis enim nesciat? Sed certe Filio Dei non per homicidium signum dandum fuit, si arborem necarc, ut vos dicitis, homicidium est, aut necare animalia. Nam ct de hominibus, cum quibus utique sumus juris societate conjuncti, signa quædam dedit; sed sanando homines, non necando. Quod et de bclluis et de arboribus faceret, si cadem nos cum illis societate, qua vos opinamini, conjunctos esse judicaret. *
55. Quo loco mihi auctoritas interponenda visa est, propterea quia de pecorum anima, et de quadam vita qua dicuntur arbores vivere, non potest vobiscum subtilitcr disputari. Sed quoniam privilcgio quodam vos tuemini, ut de Scripturis opprimi nequeatis, dicendo eas esse falsatas ; quanquam ea quæ commemoravi de arbore, et de grege porcorum , nunqnam a corruptoribus immissa esse dixistis * tamen, ne considerantes quantum vobis adversentur, hoc idem etiam de his aliquando dicere velitis; re. neam propositum meum, ut a vobis, magnis omnio pollicilatoribus rationis atque verita s. quæram p i- mum quid obsit arbori, non dico si pomum inde foliumve decerpas, quod quidem apud vos , si quis non imprudentia , sed sciens fecerit, signaculi corruptor sine ulla dubitatione damnabitur, sed omnino si eam radicitus eruas. Anima namque illa quam rationalem inesse arboribus arbitramini, arbore excisa vinculo solvitur, vos enim hoc dicitis, et eo quidem vinculo . in quo magna miseria , nulla utilitate tenebatur. Nam et revolutionem hominis in arborem, notum est vos, id est auctorem ipsum vestrum , pro ingenti poena, non tamen pro summa, solere minitari: et num potest in arbore anima fieri, ut in homine, sapientior ? Nun recandi hominis quippe certissima ratio est, ne aut eum neces cujus sapientia et virtus aliis plurimum prodest, aut eum qui forte poterat ad sapientiam pervenire, sive extrinsecus ab aliquo admon!tus, sive interioribus cogitationibus divinitus illustratus. Animam autem bominis, quanto sapientior corpore excesserit, tanto utilius excedere veritas docet, et ratione subtilissima, et auctoritate latissime pervagata. Quamobrem qui arborem dejicit, animam nihil in sapientia proficientem de illo corpore liberat. Itaque vos, homines sancti, vos, inquam, potissimum excidere arborcs deberetis , et earum nnimas ab illo vinculo exutas orationibus et psalmis ad meliora perducere. An de his animis hoc fieri potest, non quns mente adjuveritis, sed quas ventre receperitis?
56. Quamvis idipsum animas arborum, quamdiu sunt in arboribus, ad sapicntiam non proficere, summ;c angusti:c, quantum arbitror, vos compellunt t'a- tcri, cum a vobis quæritur cur et arboribus non mittatur preceptor apostolus, aut cur ille qui hominibus nititur, non et arburibus prærdicet veritatem. Hic cogimini respondere, illas animas percipere in talibus corporibus præcepta divina non posse. Sed vebementius ab alio latcre urgemini; quandoquidem illas pcrhibetis et audire voces nostras, ct verba intelligere, et corpora motusque corporum intucri, cogitationes denique ipsas perspicere. Quæ si vera suni, cur nihil possunt a lucis apostolo discere? vel cur etiam multo facilius non possunt quam nos, cum interiora etiam mentis aspiciant? Ita enim magister ille, qui vos loquendo vix docct, ut dicitis, cogitando eas posset erudire, quæ sententias ejus ante sermonem in animo cernerent. Si vero hæc falsa sunt, videte tandem in quo errore jaceatis.
57. Jam quod ponia ipsi non decerpitis , herbamque non vellitis, sed tamen ab auditoribus vestris decerpi et evelli atque afferri vobis jubetis, uon ut iis qui afferunt tantum, sed ut iis etiam quae afferuntur, prodesse possitis , quis bene considerans ullo modo toleraverit? Primo, quia nihil interest utrum ipse scelus admittas, an propter te ab alio admitti velis. Nolle te dicis. Quomodo ergo subvenitur illi divinae Iarti, quæ in lactucis et in porris jacet , si nemo hæc evellat, et ad sanctos purganda deferat ? Deinde, tu ipse transiens per eum agrum, in quo tibi jure amicitiæ decerpendi qnod libet potestas datur, si fico videris corvum imminentein , quid facies? Nonne cx opinione tua, ficus ipsa tecum loqui et deprecari miserabiliter videtur, ut cam ipse decerpas, et saucio ventre purificandam resuscitandamque scpelias potius, quim corvus ille devoratam funesto corpori misceat, atque in alias formas illigandam crucian- damque transmittat? Quid te crudelius, si verum est? quid ineptius, si falsum est? quid magis contrarium disciplinae vestræ, si signaculum solveris? quid te inimicius Dei membro, si custodieris?
58. Sed hoc ex vestra opinione falsa et nugatoria: nam certa et manifesta crudclitas in vobis esse convincitur, ex eodem ipso errore manans. Si quis euim per morbum corpore dissoluto, fessus ab itinere, ac peste scminnimis in via jaceat, nihil valens amplius quam utrumque verba proferre, cui prosit ad stringendum corpus pirum dari, teque transeuntem ut subvenias oret, atque obsecret ut de arbore proxima , a qua nullo humano, nullo denique vero jure prohiberis, pomum afferas homini, post paululum nisi fece. ris morituro; tu vir christianus ct sanctus transibis potius, et hominem sic affectum precantemque deseres, ne arbor plorel dum fructus demitur, et tu signacadi dissolutor ad paenas manichæias destineris. I 0 mores et innocentiam singularem !
59. Sed jam de nece animalium requiram quod mor vet, et multa quidem hujusmodi etiam in hoc genere dici possunt. Nam quid oberit animæe lupi, qui lupum interfecerit : cum et lupus ille, quamdiu vivit, lupus futurus sit, nec ulli obtemperet prædicatori, ut aliquantum ab ovium sanguine temperet; et ex illo vinculo corporis, anima secundum vos rationalis, inlerfecta bellua liberctur? Et ab bac quidem cæde auditores etiam vestros prohibetis : major rnim videtur quam in arboribus. Hic vestros sensus, corporeos videlicet, non multum improbo. Videmus enim et vocibus sentimus, cum dolore mori animantia, quod quidem homo contemnit in bestia, cum qua scilicet rationalem animam non habente, nulla legis societate copulatur. Sed eosdem vestros sensus in intuendis arboribus quæro, et vos cæcos prorsus invenio. Ut enim omittam quod nullis motibus in ligno sensus doloris apparet, quid manifestius quam tunc se optime habere arborem cum viget, cum frondet, cum floribus læta, fructibus opulenta est ? At boc ei plerumque ac maxime putatione præstatur. Quod si ferrum sic sentiret, ut vultis, contabesceret potius tot tantisque affecta vulneribus, quam ex illis pullulans locis, tam certa exsultatione reviresceret.
60. Verumtamen cur majus nefas putatis animalia quam stirpes cædere, cum illae vobis puriorem animam quam carnes habere videantur? Fit, inquit, compensatio qua'dam, cum eorum, quæ de agris auferuntur, pars aliqua datur electis sanctisque purganda. Jam superius ista frustrata sunt, satisque demonstratum est, quantum existimo, nulla ratione dici plus esse in % frugibus partis illius bonae quam in carnibus. Sed si vendendis carnibus victum quisque sustentet, atque oinne talis negotii lucrum in emendis electorum vestrorum cibis consumat, pluresque istis afferat sanctii escas quam agricola et rusticus ; nonne eadcin compensatione sibi animantia licere perimere clamitabit? Rsl, inquit, alia quædam secretissima ratio. Non enim deest homini calido adversus indoctos in naturæ obscuritate perfugium. Coelestes enim, ait, principes qni de gente tenebrarum capti atque vincti , a Condi- toM mundi in illis ordinati sunt locis, sua quisque possidet in terra animalia , de suo scilicet genere ac stirpe venientia : qui peremptores eorum reos tenent, nec de hoc mundo exire permittunt , pænisque illos quibus possunt, et cruciatibus atterunt. Quis imperitorum hac non formidet, et qui in tanta obscuritate nihil videt, hoc ita ut dicitur esse non arbitretur ? Sod ego institutum non relinquam meum, cui Deus aderit, ut apertissima veritate obscura meudacia refellantur.
61. Quæro enim, si animalia quae in terris sunt et in aquis, de illo genere principum per successionem prolis et operationem concubitus veniunt, cum ad illos abortivos fetus revocatur origo nascentium ; quaero, inquam, si ita est, utrum apes, et ranns, et alia multa, quæ sine concubitu gignuntur, non sit nefas occidere? Nefas esse dicitis. Non ergo propter cognationem principum nescio quorum, ab animantium nece auditores vestros prohibetis. Aut si generalem cognationem omnium esse corpornm dicitis, arbores quoque ad camdem principum offensionem procul dubio periinebunt, quibus parcere non est mandatum auditoribus1. Reditur ergo ad illud invalidum, ea quoe in stirpibus auditores lædunt, expiari per fructus quos ad ecclesiam vestram ferunt. Dictum est enim hoc modo, eos qui in macello laniant animalia carnesque venditant, si vestri auditores siut, suaque lucra comparatis Crugibus vobis conferant, caedem illam quotidianam sibi licere contemnere, et quidquid in ea peccati est, vestris epulis aboleri.
62. Quod si dicatis, quemadmodum de pomis et de oleribus, conferendum fuisse ut illa interfectio veniam mereretur ; quod quia fieri non potest (electi enim nun edunt carnem ), temperandum esse auditoribus a nece animalium: quid respondebitis de spinis her.. bisque inutilibus, quas evellendo in agris purgandis agricolae necant, nec ex his vobis possunt cibus aliquos cxhibere? Quomodo ad veniam pertinebit tanta vastatio, unde nulla est esca sanctorum ? An forte quidquid peccatum fuerit ut fruges et poma proficiant, et de ipsis frugibus et pomis aliquid comedendo dissolvitis? Quid si ergo agros locustæ aut mures et sorices vastant, quod sæpe accidere manifestum est? impune ab agricola vestro auditore necabuntur, quia ideo peccat ut fructus proficiant? Hic certe coarctamini. Aut cnim conceditis auditoribus interfectionem animalium, quam vester auctor concedere noluit, aut eos ab agricultura etiam prohibebitis, quam ille concessit. Quanquam sæpe etiam dicere audeatis feneratorem innocentiorem cf.se quam rusticum ; usque adeo melonibus quam hominibus cslis amiciores. Si quidem illi ne lædantur, melius judicatis hominem fenore trucidari. Hæccine est appetenda, et prædicanda justitia, an potius exsecranda et damnanda fallacia ? Hæccine est misericordia memorabilis, an exsecranda potius immanitas ?
63. Quid quod a nece animalium nec vos ipsi in pe. diculis et pulicibus et cimicibus temperatis? Magnamque hujus rei defensionem putatis, quod has esse sordes nostrorum corporum dicitis. Quod primo aperte falsum de pulice et cimice dicitur. Gui enim non manifestum est haec animalia non de nostro corpore existere ? Deiude si concubitum vehementius exsecramini, quod nimium videri vultis, cur nan vobis mundiora videntur animalia, quae sine concubitu de nostra carne nascuntur? quanquam enim postea coeundo pariant, non tamen nobis coeuntibus de nostro corpore primo nascuntur. Jam vero, si quæcumque de viventibus gignuntur corporibus, sordidissima sunt putanda, multo magis quæcumque de mortuis. Impunius ergo occiditur vel sorex, vel anguis, vel scorpio, quos de humanis cadaveribus nasci, a vobis potissimum solemus audire. Sed obscura omitto et incerta. De apibus certe fama est celebrior, quod de boum cadaveribus oriantur. Ergo occiduntur impune. At si hoc quoque dubium est, nemo fere de scarabcis dubitat, quin de Amo in pilam rbtundato ab his atque obruto existant (a). Hæc igitur animantia et alia quæ persequi longum est, sordidiora certe debetis opinari, quam pediculos vestros; et tamen illa occidere nefas vobis videtur, his antem parcere stultum : nisi Curte quod sunt haec animalia parva contemnitis. Sane si iu est, ut animal quo brevius est, eo contemptius esse debeat, necesse est camelum homini pruferatis.
64. Huc accedit illa gradatio, quæ cum vos audircm, nos saepe turbavit. Nulla enim causa est cur propter parvum corporis modulum, pulex necandus sil, non etiam musca quae in faba gignitur. Et si h:cc, cur non etiam ista paulo amplior, cujus certe fetus minor est quam illa. Hoc etiam sequitur, ut apis quoque sine culpa pcrimalur, cujus pullus huic muscæ eoæquatur. Inde ad locustæ pullum et locustam, inde ad pullum muris et murem. Et ne longum faciam, nonne videtis his gradibus ad elephantum perveniri, ut omnino recusari non possit ingentem illam belluam sine culpa se occidere, quisquis propter parvulum corpus interfectionem pulicis peccatum esse nou putat? Scd jam etiam de hujusmodi nugis satis dictum arbitror.
CAPUT XVIII. — De signaculo sinus d nefanais myste. riis Manichæorum.
65. Restat signaculum sinus, in quo multum incerta est castitas vestra. Non enim concubitum, sed ut longe ante ab Apostolo dictum est, vere nuptias prohibetis ( I Tim. IV, 3), quæ talisopcris una cst honesta defensio. Hic non duhito vos esse clamaturos invidiamque facturos, dicendo, castitatem perfectam vos vehementer commendare atquc iaudarc, non tamen nuptias prohibere; quandoquidem auditores vestri, quorum apud vos secundas est gradus. ducere atque habere non prohibeantur uxores. Quae cum magna voce et magna indignatione dixeritis, ego vos lenius interrogabo ad hunc modum : nonne vos estis qui filios gignere, co quod animae ligentur in carno, gravius putatis esse peccatum, quam ipsum concubitum ? Nonne vos estis qui nos solebatis monere, ut quantum fieri posset, observarcmus tempus, quo ad concoptum mulier post genitalium viscerum purgationem apta esset, eoque tempore a concubitu temperaremus, ne carni anima implicaretur? Ex quo illud sequitur, ut non liberorum procreandorum causa, sed satiandæ libidinis babere conjugem censeatis. Nuptiae autem, ut ipsæ nuptiales tabulæ clamant , libcrorum procreandorum causa, marem feminamque conjungunt: quisquis ergo procrcarc liberos quam concumbere gravius dicit esse peccatum, prohibet utique nuptias; et non jam uxorem, sed meretricem feminam facit, quæ donatis sibi certis rebus, viro ad explendam ejus libidinem jungitur. Si enim uxor est, matrimonium est. Non autem matrimonium est ubi datur opera ne sit mater : non igitur uxor. Quocirca nuptias probibetis, nec ab boc crimine, quod olim a Spiritu sancto de vobis pricdictum est, ulla vos rationc defenditis.
66. Jamvero, cum vehementer satagitis ne per concubitum anima ligetur in carne, et vehementer asseritis, per sanctorum cibum animam de seminibus liberari, nonne confirmatis , o miseri, quod de vobis homines suspicantur? Cur enim de tritico, et de faba, et de lenticula aliisque seminibus, cum his vescimini, liberare vos velle animam creditur, de animalium scminibus non credatur? Non enim, ut ipsani carnem mortui animantis immundam esse dicitis, quod animam non habet; hoc ita potestis et de animantis semine dicere, in quo animam, quæ apparebit in prole, colligatam esse censetis, et in quo ipsius Manichæi animam implicatam fuisse fatemini. Et quia non possunt ab auditoribus vestris purganda vobis talia semina afferri, quis non suspicetur sec.-clam de vobis ipsis inter vos fieri talem purgationem, et idco illis, ne vosdescrant, occultari? Quæ si non facitis , quod utinam ita sit, videtis tamcn quantiæ suspicioni vestra superstitio patcat, et quam non sit hominibus succensendum id opinantibus, quod cle vestra professione colligilur, cum vos aniinas per escam et potum, de corporibus et sensibus libcrarc prædicatis. Nolo hic diHlius irnmorari; et videtis quantus sit invectionis locus. Sed quia et rcs talis est, ut cam potius reformidet quam insectetur oratio, et propositum illud meum per totum sermonem animadverti potest, quo statui nihil exaggerare, sed nudis quodammodo reebus ct rationibus agere, transeamus ad aliud.
CAPUT XIX. — Flagitia Manichæorum.
67. Jain enim satis apparet qualia sint tria vestra signacula. Hi sunt vestri mores, hic linis admirabilium praceptorum, ubi nihil certum , nihil constans, nihil rationabile, nihil ineulpabitc : scd omnia dubia, imo vcrosine duhitatione falsissima, omnia repugnantia, abominabilia, absurda. Denique tam multa et tam gravia peccata in his moribus deprehenduntur, ut si quis accusare velit omnia, homo alicujus facultatis, singula ut minimum, singulis voluminibus possit. Hxc igitur si custodiretis, vestramque impleretis professionem, nihil vobis csset ineptius, nihil stultius, nihil imperitius : cum autem laudatis et docetis ista, nec facitis. quid vobis fallacius, quid insidiosius, quid mafitiosius dici aut inveniri potest? .
68. Novem annos totos magna cura et diligentia vos audivi a , uullus mihi electorum innotescere potuit, qui secundum hæc præcepta non aut deprehensus in peccato , aut certe suspicioni subditus fuerit. Multi in vino et carnibus, multi lavantes in balneis inventi sunt. Sed hæc audiebamus. Nonnulli alienas feminas seduxisse approbati sunt, ita ut hinc piane dubitare non possim. Sed sit et hæc magis fama quam verum. Vili ipse non solus, sed cum iis qui parlim jam illa superstitione liberati sunt, partim adhuc opto ut libcrentur; vidimus ergo in quadrivio Carthaginis, in platea celeberrima, non unum, sed plures quam tres electos simul post transeuntes nescio quas feminas tam petulanti gestu adhinnire, ut omnium trivialium impudicitiam impudentiamque superarent. Quod de magna venire consuetudine, atque illosinter se ita vivere satis eminebat, quandoquidem nullus socii prjnsenliam veritus, omnes, aut certe pene omnes eadem teneri peste indicabat. Non enim erant hi ex una domo, sed diverse prorsus habitantes, ex eo loco ubi conventus omnium factus erat, pariter forte descenderant. Nos autem gravitcr commoti, graviter etiam questi sumus. Quis tandem hoc vindicandum , non dicam separatione ab ceclesia , sed pro magnitudine flagitii vehementi saltem objurgatione arbitratus est?
69. Et haec erat omnis excusatio impunitatis illorum quod eo tempore quo conventicula eorum lege publica prohiberentur, nequid laesi proderent, metucbatur. Ubi est ergo quod perpetuam sibi persecutionem in hoc mundo futuram prædicant, eoque se commen- datiores haberi volunt, hinc interpretantes quod hic mundus cos odcrit (Joan. xv, 18); et propterea penes se quærendam veritatem affirmantes, quia in promissione Spiritus sancti paracleti dictum est qnod eum mundus iste accipere non possit (ld. XIV, 17). De qua re nOD iste locus disserendi est. Sed certe si perpetua vobis persecutio futura est, usque in sæculi fincm, perpetua erit et hæc dissolutio tantæque turpitudinis impunita contagio, dum tales lxdere formidatis.
70. Id etiam nobis responsum est, cum ad ipsos primates detulissemus conquestam nobis esse mulierem quod in conclavi, ubi cum aliis feminis erat, de illarum scilicet sanctitate secura , ingressis electis pluribus, ct ab uno lucerna exstincta, ineertum cujus corum in tenebris appetita esset amplexu, et coacta in flagilium, nisi subsidio clamoris evasisset. Hoc nobis quoque notissimum nefas, de quanta consuctudine venisse arbitrandum est? Et boc factum est ea nocte qua festæ apud vos vigiliae celebrantur. Sed revera etiamsi nullus esset proditionis metus, quis posset damnandum offerre episcopo, qui sic præcaverat ne agnosceretur ? Quasi vero non omnes idem crimen involutos tenebat, qui simul ingressi erant. Nam omnibus petulanter jocantibus lucerna exstincta placuerat.
71. Suspicionibus yero januæ quantae aperiebantur, cum eos invidos inveniebamus, cum avaros, cum cpnlarum exquisitarum avidissimos, cum in jurgiis frequentissimos, cum de rebus exiguis mobilissimos? Non utique arbitrabamur eos temperare posse, a quibus se temperare profitebantur, quando latibula et tenebras invenirent. Duo quidam erant existimationis satis bonae, facili ingenio, atque in illis suis disputationibus principes, nobis amplius quam cæteri familiariusque conjuncti. Quorum unus qui propter studia etiam libaralia nobis arctius adhaerebat, hic nunc ibi esse presbyter dicitur. Hi sibi graviter invidebant, et objiciebat alter alteri, non accusatione manifesta, sed sermone apud quos poterat et susurris, ab eo violenter attentatam cujusdam auditoris uxorem. Ille autem se purgans, interim apud nos alium ejusdem sceleris electum criminabatur, qui apud cumdem auditorcm, quasi amicus fidissimus habitabat : quem quoniam subito ingrediens cum muliere deprehenderat, dicebat mulieri et adultero ab illo inimico atque invido consilium datum, ut illa sibi conflaretur calumnia , ne si quid proderet, crederetur. Angebamur nos, et molestissime ferebamus, quod etiamsi de appetita muliere incertum erat, livor tamen in illis duobus, quibus meliores ibi non inveniebamus, apparebat acerrimus, et alia conjicere cogebat.
72. Postremo in theatris electos, et ætate, et, ut videbantur, moribus graves, cum sene presbytero sospissime invenimus. Omitto juvenes, quos etiam rixantes pro scenicis et aurigis deprehendere solebamus, quae res non mediocri argumento cst quomodo se possint continere ab occultis, cum eam cupiditatem superare non possint, quæ illos auditorum suorum oculis ostentat, et prodit erubescentes atque fugitantes. An vero illius etiam sancti, ad cujus disputationes in ficariorum vicum ventilabamus, tantum illud flagitium proderctur, si virginem sanctimonialem mulierem tantum, non et prægnantem facere potuisset ? Sed occultum et incredibile malum crescens uterus latere non passus est. Quod cum mater fratri juvcni prodidisset, acerrime dolens, religionis tamen nomine ab accusatione publica revocatus est; perfecitque ut ille ( non enim hoc ferre quisquam posset) de illa ecclesia pelteretur : et ne impunita res omnino esset, cepit consilium, ut adjunctis sibi amicis, hominem pugnis calcibusque concideret. At ille cum graviter ccderetur, clamabat, ut sibi ex auctoritate Manichæi parceretur, Adam primum heroem peccavisse, et post peccatum fuisse sanctiorem.
73. Talis est namque apud vos opinio de Adam et Eva : longa fabula est, sed ex ca id attingam quod in præsentia satis est. Adam dicitis sic a parentibus suis genitum, abortivis illis principibus tenebrarum, a: maximam partem lucis haberet in anima I , et perexiluam gentis adversae. Qui cum sancte viveret propter exsuperantem copiam boni, commotam tamen in eo fuisse adversam illam partem, ut ad concubitum declinaretur : ita eum lapsura esse atque peccasse, sed vixisse postea sanctiorem. Hic ego non tum de nequam bonine conqueror, qui stupro nefario alienam familiam I , sub habitu electi et sancti viri ad tantum dedecus infamiamque perduxit. Non hoc vobis objicio. Fuerit hoc hominis perditissimi potius quam consuetudinis vestre. Non enim tantum flagitium in vobis. sed in illo arguo. Illud tamen in omnibus vobis quemadmodum ferri et tolerari possit ignoro, quod cum animam partem Dei esse dicatis, asseritis tamcn etiam exiguo admixto malo , majorem ejus copiam ubertatemque superari. Quis enim cum hoc crediderit, et cum libido pulsaverit, non ad talcm defensionem potius, quam ejus libidinis refrenationem compressionemque confugiat ?
CAPUT XX. — Flagitia eorumdem Romæ deprehensa.
74. Quid amplius dicam de moribus vestris? Dixi qune ipse compererim, cum in ca essem civitate ubi ista commissa sint. Romae autem me absente quid gestum sit, totum longum est explicare. Dicam tamen brevi. Eo enim res erupit, ut occulta esse non posset absentibus : et ego quidem postea Romæ cum essem, omnia vera me audisse firmavi; quamvis tam familaris et mihi prohatus, qui præsens erat, ad me rem pertulerat, ut omnino dubitare non possem. Nam quidam vester auditor, in illa memorabili abstinentia nihilo electis cedens, qui et liberaliter institutus esset, et vestram sectam copiose vellet et soferct defendere, molestissime ferebat quod ei vage pessimeque habitautium passimque viventium electorum mores perditissimi sæpe dispatanti objiciebantur. Cupiebat itaque. si fieri posset, omnes qui secundum illa præcepta vitam degere parati essent, congregare in domum suam, ct suis sumptibus sustinere. Erat enim ct non mediocris pecuniæ contemptor, et non mcdiocriter pecuniosus. Querebatur autem impediri tantos conatus sues episcoporum dissolutione, quibus adjuvantibus implerc debebat. Interea, vester episcopus quidam, homo plane, ut ipse expertus sum, rusticanus atque impulitus, sed nescio quomodo ea ipsa duritia severior in custodiendis bonis moribus videbatur. Hunc diutissime desideratum et aliquando præsentem arripit istc, exponit homini voluntatem suam : laudal ille atque consentit, placet ut in domo ejus prior ipse incipiat habitare. Quod ubi factum est, eo congregati sunt electi omnes, qui Romæ esse potuerunt. Proposita cst vivendi regula de Manichæi epistola : multis inlotcrabite visum est; abscesserunt : remanscrunt tamen pudore non pauci. Cæpit ita vivi ut placucrat, et ut tanta praescribebat aucteritas : cum interim auditor ille vehementer omnes ad omnia cogeret , neminem tamen ad id quod non prior ipse susciperet. Interra rixæ inter electos oriebantur creberrimæ, objiciebantur ab invicem crimina, quæ ilia omnia gemens audiebat, dabatque opcram ut scipsos in jurgando incautissime proderent: prodebant nefanda et immania. Ibi cognitum est quales essent, qui tamen inter caeteros vim præceptorum illorum subeundam sibi esse putaverunt. Jam de cæteris quid suspicandum erat, aut quid potius judicandum? Quid plura? Coacti aliquando murmuraverunt sustineri illa mandata non posse : inde in seditionem. Agebat auditor causam suam compiexione brevissima, aut illa omnia esse servanda, aut illum qui talia sub tati conditione præcepisset, quæ nullus posset implere, stultissimum existimandum. Vicit tamen, non enim aliter poterat, unius sententiam effrenatissimus plurium strepitus. Postea etiam ipse cessit episcopus, et cum magno dedecore aufugit: cujus sane cibi præter regulam clanculo accepti, et sæpe inventi ferebantur, cum ei de proprio sacculo diligenter occultato pecunia copiosa suppeteret.
75. Hæc si falsa esse dicitis, nimis apertis et pervulgatis rebus obsistitis. Sed utinam hoc dicatis. Cum enim sint ista manifesta, et iis qui scire voluerint cognitu facillima, intelligitur quam vera dicere soleant qui hæc vera csse ncgaverint. Sed aliis defensionibus utimini, quas ego non improbo. Aut enim dicitis aliquos qui vestra præcepta custodiant, nec cos aliorum criminibus debere perfundi ; aut non oportere omnino quæri quales sint homines, qui vestram sectam profitentur, sed qualis sit ipsa professio. Quorum ego utrumque cum admisero (quanquam lice illos fidos mandatorum observatores demonstrare, nec ipsam hairesim a tot et tantis nugis atque sceleribus purgare possitis) , illud tamen a vobis magnopere requiram, cur maledictis insectemini Christianos catholici nominis, quorumdam inlucntes perditam vitam; cum de vestris hominibus haberi quæstionem, aut impudenter recusetis , aut impudentius non recusetis, velitisque intelligi in tanta vestra paucitate latere nescio quos, qui sua præcepta custodiunt, et in tanta Catholicæ multitudine non velitis ?