LIBER PRIMUS. DE MORIBUS ECCLESIÆ CATHOLICÆ.
Principio constituit Augustimus mores illos quibus in Ecclesia sancte viYilur, ad summum hominis honum, hoc esi Deum, re'erri oportere. Tum summo in eum amore cootendendam, idque dogma esse in catholica Ecclesia utriMque Testamenti auctoritate confirmatum. Quatuor virtutes ex vario quodam amoris Dei affectu dictas osieudit. Agit de officiis charitatis erga proximum; ac refert demum exemj la continentiæ et morum vere christianorum, quæ in Ecclesiae catholicæ alumnis eluxerunt. ,
CAPUT PRIMUM. — Quomodo detecturus sit fucos Manichæorum. Duo quibus fallunt Manichæi.
I. In aliis libris satis opinor egisse nos quemadmodum Manielneorum invectionibus, quibus in Legem, quod Velus Testamentum vocatur, imperite atque impie feruntur, seseque inter imperitorum plausus, inani jactatione ventilant, possimus occurrere : quod breviter ctiam hic commemorari a me pote. Quis enim mediocriter sanus non facile intelligat, Scripturarum expositionem ab iis petendam esse, qui earum doctores se esse profitentur ; fierique posse , imo id semper accidere, ut multa indoctis videantur absurda, quae cum a doctioribus exponuntur, eo laudanda videantur, et eo accipiantur aperta dulcius, quo clausa difficilius aperiebantur? Hoc fere in sanctis Veleris Testamenti libris evenit , si modo ille qui eis offenditur, doctorem potius eorum pium, quam impium laceratorem requirat, priusque studio quae. rentis, quam temeritate reprehendentis imbuatur. Nec, si ea discere cupiens, in aliquos forte inciderit vel episcopos vel presbyteros, vel cujuscemodi Ecclesiae catholicae antistites ct ministros, qui aut passim caveant nudare mysteria, aut contenti simplici fide, altiora cognoscere non curarint, desperet ibi scientiam esse veritatis, ubi neque omnes a quibus quæritur docere possunt, neque omnes qui quærunt discere digni sunt. Et diligentia igitur et pietas adhibenda est : allero fiet ut scientes inveniamus; altero, ut scire mereamur.
i. Sed quoniam duae maxime sunt illecebrae Manichaeorum , quibus decipiuntur incauti, ut eos velint habere doctores ; una, cum Scripturas reprehendunt, vel quas male intelligunt vel quas male intelligi volunt; altera , cum vitæ castae et memorabilis cunt!nentiæ imaginem praferunl: hic liber congruentem catholic:e disciplinæ sententiam nostram de vita et moribus continebit, in quo fortasse intelligetur et quam sit facile simulare, et quam diflicile habere virtulem. Ello. sane modum tenebo, si potero, ut neque in illorum morbos, qui mihi sunt notissimi, tam graviler invehar , quam illi in ea quae ignorant; sanari enim eos potius, si fieri potest, quam oppugnari volo. Et ca de Scripturis assumam testimonia, quibus cos necesse sit credere, de Novo scilicet Testamento, de quo tamen nihil proferam eorum quas solent immissa esse dicere , cum magnis angustiis coarctantur; sed ea dicam , quæ et approbare et laudare coguntur. Nec omnino ullam relinquam testem sententiam productam de apostolica disciplina, cui non de Veteri Testamento similem comparem; ut si evigilare tandem, deposita pertinacia somniorum suorum, et in christianæ fidei lucem aspirare valuerint v animadvertant et qnam non sit christiana vita quam ostentant, et quam sit Christi Scriptura quam lacerant.
CAPUT II. — Rationibus prius agit, obsequens vitiosæ Manichæorum consuetudini.
3. Unde igitur exondiar? ab auctoritate, an a ratione ? Naturæ quidem ordo ita se habet, ut cum aliquid discimus, rationem præcedat auctoritas. Nam infinna ratio vidcri potest, quæ cum reddita fuerit, auctoritatem postea, per quam firmetur, assumit. Sed quia caligantes hominum mentes consuetudine tenehrarum, quibus in nocte peccatorum vitiorumque velantur, perspicuitati sinceritatique rationis aspectum idoneum intendere nequeunt; saluberrime comparatum cst, ut rn lucem vcritntis aciem titunantem veluti ramis humanitatis opacata inducat auctoritas. Sed quoniam cum iis nobis res est, qui omnia contra ordinem et sentiunt, et loquuntur, et gerunt, nibilque aliud maxime dicunt, nisi rationem prius esse reddendam , morcm illis gcrain; quod fateor in disputando vitiosum esse, suscipiam. Delectat enim me imitari, quantum valeo, mansuetudinem Domini mei Jesu Christi, qui etiam ipsius mortis malo, quo nos exuere vellIt, indutus est.
CAPUT III. — Beatus qui eo fruitur quod hominis optimum est. Hominis optimum quid. Duce condiliones summi boni: 1a ut nihil eo melius sit; 2a ut tale sit, quod non amittat invitus.
4. Ratione igitur quaeramus quemadmodum sit homini vivendum. Beate certe omnes vivere volumus ; neque quisquam est in hominum genere, qui non huic sententiae, antequam plene sit emissa, consentiat. Beatus autem, quantum existimo, neque ille dici potest, qui non habet quod amat, qualecumque sit; neque qui habet quod amat, si noxium sit; neque qui non amat quod habet, etiamsi optimum sit. Nam et qui appetit quod adipisci non potest, cruciatur; ct qui adeptus est quod appetendum non est, fallitur; et qui non appetit quod adipiscendum esset, aegrotat. Nihil autem istorum animo contingit siue miseria ; nec miseria et beatitudo in homine uno simul habitare consueverunt: nullus igitur illorum beatus est. Quartum restat, ut video, ubi beata vita inveniri queat; cum id quod est hominis optimum, et amatur, et habetur. Quid enim est aliud quod dicimus frui, nisi praesto habere quod diligis? Neque quisquam beatus est, qui non fruitur eo quod est hominisoptimum; nec quisquam, qui eo fruitur, non est beatus. Praesto ergo esse nobis debet optimum nostrum, si beate vivere cogitamus.
5. Sequitur ut quæramus quid sit hominis optimum, quod profecto deterius esse quam ipse homo non potest. Quisquis enim quod seipso est deterius, sequitur, fit et ipse deterior. Oportet autem omnem hominem id quod optimum est sequi. Non est igitur homine deterius hominis optimum. Fortasse tale aliquid erit, quale ipse homo est? Ita sit sane, si nihil est homine melius, quo perfrui possit. Si autem invenimus aliquid quod et homine sit excellentius, ct praesto esse amanti sese homini possit; quis dubitaverit homini ad id nitendum esse ut beatus sit, quod eo ipso qui nititur, manifestum est esse præstantius? Nam si id est beatum esse, ad tale bonum pervenisse quo amplius non potest, 4d est autem quod dicimus optimum; quo tandem pacto potest in ea definitione includi , qui ad summum honum suum nondum pervenerit? aut quomodo summum est, si cst aliquid melius quo pervenire possimus? Hoc igtur si est, tale esse debet quod non amittat invitus. Quippe nemo potest confidere de tali bono, quod sibi eripi posse sentit, etiamsi retinere id amplectique voluerit. Quisquis autcm de bono quo fruitur non collidit, in tanto timore amittendi beatus esse qui potest ?