LIBER PRIMUS (a).
Nurtiarum propria et naturalia bona exponit. In illis bonis non cnm; utaidam ramis concupiscentiam probat: hanc enim omniuo esse malum, quod uon de nuptiarum natura venit, sed ex antiquo peccato nuptiis accidit: quo tamen malo nuptiæ bene utuntur ad liberorum procreationem. Propter hanc vero concupiscentiam fieri, ut etiam de legitimis nuptiis filiorum Dei uon filii Dei, sini filii sæculi nascantur, qui I eccati vinculo, licet ab eo per gratiam liberatis parentibus, obstricti suut, atique sub diaboli potestate captivi, nisi eadem similiter christi gratia liberentur. Explicat quomodo concupiscentia iu baptizatis mancat actu, non reatu. Baptismi sanctitate nun hunc tantummodo origiualein reatum, sed peccata alia et omniaprorsus bominum mala auferenda esse ducet. Tandem concupiscentiæ malum a nuptiarum bonitate distiguendum fMn. Amorosii auctoritate confirmat.
CAPUT PRIMUM. — i. De hujus operis argumento. Hæretici novi, dilectissime fili Valeri, qui medicinam Christi, qua peccata sanantur, carnaliter na lis parvulis necessariam non esse contendunt, damnatores nos esse nuptiarum, operisque divini quo cx maribus ei feminis Deus homines creat, invidiosissime clamitant : quoniam dicimus, eos qni de tali commixtione naseuntur, trahcre originale peccatum, de quo Apostolus ait, Per UnUM hominem peccatum intratU in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in , quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12) : eosque, de parentibus qualibuscumque nascantur, non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo; et per ejus gratiam de potestate eruti tenebrarum, in regnum illius, qui ex cadem sexus utriusque commixtione nasci noluit, transferantur (Coloss. I, 13). Hoc ergo quia dicimus, quod antiquissima atque firmissima catholicæ fidei regula continetur, isti novelli et perversi dogmatis assertores, qui nihil peccati esse in parvulis dicunt, quod lavacro regenerationis abluatur, tanquam damnemus nuptias, et tanquam opus Dci, hoc est, hominem qui ex illis nascitur, opus diaboli esse dicamus, infideliter vel imperite calumniantur. Nec advertunt quod ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accu- I ri; sicut adulterioruinet fornicationum malum b no naturali, quod inde nascitur, non potest excusari. Nam sicut peccatum, sive hinc, sive inde aparvulis trahatur. opus est diaboli: sic homo, sive hinc, sive inde nascatur, opus est Dei. Intentio igitur hujus libri hæc est. ut quantum nos Dominus adiuvare dignatur, carnalis concupiscentiæ malum, propter quod hymn, qui per illam nascitur, trahit originale peccatum , discernamus a bonitate nuptiarum. Hæc enim, quæ ab inipudentibus impudenter laudatur, pudenda concupiscentia nulla esset, nisi homo ante peccasset: nuptiæ vero essent, etiamsi nemo peccasset ; fieret quippe sine isto morbo seminatio filiorum in corpore vitæ illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis hujus 1 (Rom. VII, 24).
CAPUT II. — 2. Cur opus ad Valerium scripserit. Cur autem ad te potissimum de hac re scribere voluerim, tres maximæ causæ sunt, quas breviter intimabo. Una est, quia donante Christo, magna tibi est observantia pudicitia conjugalis. Altera, quia profanis istis novitatibus, quibus hic disputando resistimus, tu potestate curando et instando efficaciter restitisti. Tertia, quoniam quiddam litterarum ab eis conscriptum in luas manus venisse cognovi : quod licet fide robustissima iriiseris, bonum est tamen ut etiam noverimus defendendo adjuvare quod credimus. Apostolus enim Petrus, paratos nos esse præcipit ad satisfactionem * omni poscenti nos rationem de fide a ct spe noslra ( 1 Petr. III, 45). Et apostolus Paulus : Sermo, inquit, vester in gratia conditus sit sale, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere ( Coloss. iv, 6 ). Ista sunt quæ me præcipue compulerunt, ut in hoc vulu- Inine lecum haberem, qualem Dominus dignaretur donare, sermonem. Nam mihi nunquam placuit cuiquam illustri viro, et tanta quanta es ipse sublimitate coospicuo, præscrtim non otiosa dignitate jamfruenti, sed adhuc actibus publicis eisdemque militaribus occupato, aliquid meorum opusculorum legendum non a me petenti, non tam diligenter, quam impudenter impiugere. Si quid ergo tale nunc feci propter eas quas commemoravi causas, dignanter ignosce, et benevoium animum ad ea quæ sequuntur intende.
CAPUT III. — 3. Pudicitia conjugalis donum Dei. De infidelium pudicitia difficultas. Pudicus verus nonnisi fidelis. Donum Dci esse etiam pudicitiam conjugalem, beati simus Paulus ostendit, ubi de hac re loqucus all : Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum : sed unusquisque proprium donum habet a Dco; alius quidem sic1, alius vero sic ( I Cor. VII , 7). Ecce et hoc donum esse dixit a Deo; chi inferius quam illa continentia, in qua omnes volebat essesicut se ipsum, tamen , donum a Deo. Unde intelligimus, cum hæc præcipiuntur, ut fiant, nihil aliud ostendi, qunm inesse uobis oportere ad hæc accipienda et habenda etiam propriam voluntatem. Cum vero Dei dona esse monstrantur, a quo petenda sint, discitur, si non habentur ; et cui siut agendæ gratiæ , si habentur ; nostrasque voluntates ad hæc expetenda, suni nda, retinenda parum valere , nisi divinitus adjuventur.
4. Quid rrgo dicimus, quando et in quibusdam impiis invenitur pudicitia conjugalis? utrum eo peccare dicendi sint, quod dono Dci malc utantur, non id referentes ad cultum ejus a quo acceperunt ? an forte nec dona Dei putanda sunt ista2, quando hæc infideles agunt, secundum Apostoli sententiam dicentis, Omne quod non est ex fide , peccatum est ( Rom. xlv, 23 ) ? Quis autem audeat dicere donum Dei esse peccatum? Anima enim , et corpus , et quæcumque bona animæ et corporis naturaliter insita, etiam in peccatoribus dona Dei sunt ; quontam Deus, non ipsi ista fecerunt. De his autem quæ faciunt dictum cst, Omne quod non est ex fide, peccalum est. Cum igitur faciunt hæc homines sine fide, quæ videntur ad conjugalem pudicitiam pertinere , sive hominibus placere quærentes, vel sibi vel aliis, sive ill Ilis rebus quas vitiose concupiscunt, humanas molestias devitantes , sive dæmonibus servientes ; non peccata coercentur, sed aliis peccatis alia peccata vincuntur. Absit ergo pudicum veraciter diei, qui non propter Deum vcrum fidem connubii servat uxori.