Chapter 1 · 1 of 3
On Marriage and Concupiscence
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
LIBER PRIMUS (a).
Nurtiarum propria et naturalia bona exponit. In illis bonis non cnm; utaidam ramis concupiscentiam probat: hanc enim omniuo esse malum, quod uon de nuptiarum natura venit, sed ex antiquo peccato nuptiis accidit: quo tamen malo nuptiæ bene utuntur ad liberorum procreationem. Propter hanc vero concupiscentiam fieri, ut etiam de legitimis nuptiis filiorum Dei uon filii Dei, sini filii sæculi nascantur, qui I eccati vinculo, licet ab eo per gratiam liberatis parentibus, obstricti suut, atique sub diaboli potestate captivi, nisi eadem similiter christi gratia liberentur. Explicat quomodo concupiscentia iu baptizatis mancat actu, non reatu. Baptismi sanctitate nun hunc tantummodo origiualein reatum, sed peccata alia et omniaprorsus bominum mala auferenda esse ducet. Tandem concupiscentiæ malum a nuptiarum bonitate distiguendum fMn. Amorosii auctoritate confirmat.
CAPUT PRIMUM. — i. De hujus operis argumento. Hæretici novi, dilectissime fili Valeri, qui medicinam Christi, qua peccata sanantur, carnaliter na lis parvulis necessariam non esse contendunt, damnatores nos esse nuptiarum, operisque divini quo cx maribus ei feminis Deus homines creat, invidiosissime clamitant : quoniam dicimus, eos qni de tali commixtione naseuntur, trahcre originale peccatum, de quo Apostolus ait, Per UnUM hominem peccatum intratU in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in , quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12) : eosque, de parentibus qualibuscumque nascantur, non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo; et per ejus gratiam de potestate eruti tenebrarum, in regnum illius, qui ex cadem sexus utriusque commixtione nasci noluit, transferantur (Coloss. I, 13). Hoc ergo quia dicimus, quod antiquissima atque firmissima catholicæ fidei regula continetur, isti novelli et perversi dogmatis assertores, qui nihil peccati esse in parvulis dicunt, quod lavacro regenerationis abluatur, tanquam damnemus nuptias, et tanquam opus Dci, hoc est, hominem qui ex illis nascitur, opus diaboli esse dicamus, infideliter vel imperite calumniantur. Nec advertunt quod ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accu- I ri; sicut adulterioruinet fornicationum malum b no naturali, quod inde nascitur, non potest excusari. Nam sicut peccatum, sive hinc, sive inde aparvulis trahatur. opus est diaboli: sic homo, sive hinc, sive inde nascatur, opus est Dei. Intentio igitur hujus libri hæc est. ut quantum nos Dominus adiuvare dignatur, carnalis concupiscentiæ malum, propter quod hymn, qui per illam nascitur, trahit originale peccatum , discernamus a bonitate nuptiarum. Hæc enim, quæ ab inipudentibus impudenter laudatur, pudenda concupiscentia nulla esset, nisi homo ante peccasset: nuptiæ vero essent, etiamsi nemo peccasset ; fieret quippe sine isto morbo seminatio filiorum in corpore vitæ illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis hujus 1 (Rom. VII, 24).
CAPUT II. — 2. Cur opus ad Valerium scripserit. Cur autem ad te potissimum de hac re scribere voluerim, tres maximæ causæ sunt, quas breviter intimabo. Una est, quia donante Christo, magna tibi est observantia pudicitia conjugalis. Altera, quia profanis istis novitatibus, quibus hic disputando resistimus, tu potestate curando et instando efficaciter restitisti. Tertia, quoniam quiddam litterarum ab eis conscriptum in luas manus venisse cognovi : quod licet fide robustissima iriiseris, bonum est tamen ut etiam noverimus defendendo adjuvare quod credimus. Apostolus enim Petrus, paratos nos esse præcipit ad satisfactionem * omni poscenti nos rationem de fide a ct spe noslra ( 1 Petr. III, 45). Et apostolus Paulus : Sermo, inquit, vester in gratia conditus sit sale, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere ( Coloss. iv, 6 ). Ista sunt quæ me præcipue compulerunt, ut in hoc vulu- Inine lecum haberem, qualem Dominus dignaretur donare, sermonem. Nam mihi nunquam placuit cuiquam illustri viro, et tanta quanta es ipse sublimitate coospicuo, præscrtim non otiosa dignitate jamfruenti, sed adhuc actibus publicis eisdemque militaribus occupato, aliquid meorum opusculorum legendum non a me petenti, non tam diligenter, quam impudenter impiugere. Si quid ergo tale nunc feci propter eas quas commemoravi causas, dignanter ignosce, et benevoium animum ad ea quæ sequuntur intende.
CAPUT III. — 3. Pudicitia conjugalis donum Dei. De infidelium pudicitia difficultas. Pudicus verus nonnisi fidelis. Donum Dci esse etiam pudicitiam conjugalem, beati simus Paulus ostendit, ubi de hac re loqucus all : Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum : sed unusquisque proprium donum habet a Dco; alius quidem sic1, alius vero sic ( I Cor. VII , 7). Ecce et hoc donum esse dixit a Deo; chi inferius quam illa continentia, in qua omnes volebat essesicut se ipsum, tamen , donum a Deo. Unde intelligimus, cum hæc præcipiuntur, ut fiant, nihil aliud ostendi, qunm inesse uobis oportere ad hæc accipienda et habenda etiam propriam voluntatem. Cum vero Dei dona esse monstrantur, a quo petenda sint, discitur, si non habentur ; et cui siut agendæ gratiæ , si habentur ; nostrasque voluntates ad hæc expetenda, suni nda, retinenda parum valere , nisi divinitus adjuventur.
4. Quid rrgo dicimus, quando et in quibusdam impiis invenitur pudicitia conjugalis? utrum eo peccare dicendi sint, quod dono Dci malc utantur, non id referentes ad cultum ejus a quo acceperunt ? an forte nec dona Dei putanda sunt ista2, quando hæc infideles agunt, secundum Apostoli sententiam dicentis, Omne quod non est ex fide , peccatum est ( Rom. xlv, 23 ) ? Quis autem audeat dicere donum Dei esse peccatum? Anima enim , et corpus , et quæcumque bona animæ et corporis naturaliter insita, etiam in peccatoribus dona Dei sunt ; quontam Deus, non ipsi ista fecerunt. De his autem quæ faciunt dictum cst, Omne quod non est ex fide, peccalum est. Cum igitur faciunt hæc homines sine fide, quæ videntur ad conjugalem pudicitiam pertinere , sive hominibus placere quærentes, vel sibi vel aliis, sive ill Ilis rebus quas vitiose concupiscunt, humanas molestias devitantes , sive dæmonibus servientes ; non peccata coercentur, sed aliis peccatis alia peccata vincuntur. Absit ergo pudicum veraciter diei, qui non propter Deum vcrum fidem connubii servat uxori.
CAPUT IV. — 5. Nuptiarum bonum naturale. Omnis societas naturaliter fraudulentum socium refugit. Conjugalis pudicitia quæ vera. Virginitas et pudicitia non vera, nisi quæ veræ fidei mancipatur. C pulatio itaque maris et feminæ generandicausa , bonum est naturale nuptiarum : sed isto bono itate iui ur, qui bestialiter utitur, ut sit cjus intentio in voluptate libidinis, non in voluntate propaginis. Quanquam in nonnullis animalibus rationis expertibus, sicut in plerisque alitibus, et conjugiorum quædam quasi confœderatio custoditur, et socialis nidificandi solertia, vicissimque ovorum dispertita tempora fovendorum, et nutricudorum opera alterna pullorum, magis ras videri faciunt agere , cun! cocunt, negotium substituendi generis, quam explendae libidinis. Quorumduorum illud est in pecore simile hominis, hoc in bomine simile pecoris. Verum quod dixi ad naturam pertinere nuptiarum , ut mas ei femina generandi socictate jungantur, et ita invicem non fraudent , sicut omnis societas fraudulentum socium 1 naturaliter non vult; hoc tam evidens bonum cum infideles habent, quia infideliter utuntur, in malum peccatumque convertunt. Eo modo ergo ct illam concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum ( G'alat, v, 17), in usum justitiae convertunt fidelium nuptiæ.Habent quippe intentionem generandi regenerandos, ut qui ex eis sæculi filii nascuntur , in Dei filios renascantur. Quapropter qui non hac intentione , hac voluntate , hoc fine generant filios , ut eos ex membris bominis primi in membra transferant Christi, sed infideles parentes de infideliprole glorientur; etiamsi tanta sit observantia 2, ut secundum matrimoniales tabulas nonnisi liberorum procreandorum causa concumbant, non est in eis vera pudicitia conjugalis. Cum enim virtus sit pudicitia , cui vitium contrarium est impudicitia, omnesque virtutes etiam quæ per corpus operantur, in antimo habitent ; quomodo vera ratione pudicum corpus asseritur,quando a vero Deo ipse animus fornicatur? Quam fornicationem sanctus ille psalmus accusat, ubi dicit : Ecce enim qui longe se faciunt a te , peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs te. ( Psal, LXXII, 17 ). Vcra igitur pudicitia , sive conjugalis , sive vidualis , sive virginalis dicenda non est, nisi quæ veræ fidei mancipatur. Cum enim recto jndicio præferatur nuptiis sacrata virginitas ; quis non sobria mente christianus etiam non univiras3christia- pas catholicas nuptas, non solum vestalibus, sed ctinm hœreticis virginibus anteponat ? Tautum valet fides, de qua dicit Apostolus, Omne quod non eat ex fide, peccatum est ( Rom. XIV, 25 ): et de qua item scriptum est ad Hebræos, Sine fide impossibile est placere Deo ( Hebr. x I . 6 ).
CAPUT V. — 6. Libidinis vituperatio non est damnatio nuptiarum. Pudor in corpore humano unde.Adam et Eva no;: sunt cæci creati. Apertio oculorum in primis parentibus quid. Qu;e cum ila sint, profecto errant, qui cnm vituperatur libido carnalis, damnari nuptias opinantur, quasi morbus iste dc connubiosit, non de peccato. Nonne illi conjuges primi , quorum nuptias bcnedixit Deus dicens, Crescite, et multipli camini ( Gen. I, 28 ), nudi erant, et non confundebantur ? Cur ergo ex iliis membris confusio post peccaium , nisi quia exstitit illic indecens motus, quem , nisi homines peccassent, procul dubio nuptiæ non. haberent ? An forte, sicut quidam existimant, quia id quod legunt parum diligenter advertunt, caci creati crant prius homines, sicut canes. et quod esi aburdius, non sicut cancs crescendo, scd peccando adepti suut visum? Absit hoc credere. Sed unde moventur qui hoc putant, illud est quod legitur , Su mens de fructu ejus, edit, et dedit viro suo secum , et ederunt; et aperti sunt oculi ambornm , et agnoverunt quia trudi erant. (Cen. III, 6 et 7). Ilinc 1 est quod narum intelligentes , opinantur antea fuisse illis oculos clausos, quod eos tunc apertos divina Scriptura testatur. Sed numquid cl Agar ancilla Sarx, quando sitiente et plorante lilio apcruit oculos suos, et vidit puteum (Id. xxi, 49 ), clausos prius oculos hahuit? Ant illi duo discipuli post resurrectionem Domini in via cum illo clausis oculis ambulabant, de quibus Evangelium loquitur, quod in fractione panis aperti sunt oculi eorum, et agnoverunt eum ( Luc. XXIV, al , 35)? Quod crgo scriptum cst de hominibus primis, Aperii sunt oculi amborum; intelligere debemus, attentos factos ad intuendum et agnoscendum , quod no. vum in corum corpore acciderat: quod iitique corpus patentibus eorum oculis et nudum quotidie subjacebat, et nolum I. Alioquin quomodo ad se adductis animalibus terrestribus et volatilibus omnibus, Adam clnusis oculis nomina posset imponere, quod nisi discernendo non faceret, discernere autem nisi videndo non posset? Quomodo denique ipsa mulier et demonstrata est , quando ait, Hoc nunc os ex ossibus meis , et caro de carne mea ( Ceu. II, 23 ) ? Postremo si usque adco quisquam fucrit contentiosus , ut hæc cum dicat non cernendo, sed palpando potuisse 3; quid dicturus est, quod ibi legitur mulier lignum, de quo fucrat cibum sumptura prohibitum, vidissc quam esset speciosum oculis ad videndum. (Id. III , 6 ) ? Erant itaque nudi, et non confundebantur (Id. II, 25); non quia non videbant, sed quia nihil unde confunderentur in membris senserant, quæ videbant. Non enini dictum est, Erant ambo nudi, et ignorabant ; sed , non confundebantur. Quia cnim nihil præcesserat quod non liceret, nihil sccutum fuerat quod puderet.
- CAPUT VI. — 7. Carnis suœ inobedientia homini juste retributa. Erubescentia de inobedientibus membris. Ibi homo primitus Dci lege transgressa, aliam legem repugnantem suæ menti habere cœpit in membris, et inobedientiæ suæ malum sensit, quando sibi dignissime retributam inobedientiam suæ carnis invenit. Talem quippe etiam serpens oculorum apertionem seducendo promiscrat, ad aliquid videlicet sciendum, quod melius nesciretur. Tunc in se quippe sensit, homo quid fecit: tunc a bono malum , non carendo, sed perpetiendo discrevit. Injustum enim crat ut obtemperaretur a servo suo, id est a corpore suo, ei qui non obtemperarat Domino suo. Nam quid est, quod oculi, labia, lingua, manus, pedes, inflexiones dorsi, cervicis ct laterum , ut ad opera sibi congrua moveantur, positum in potestate est, quando ab impedimentis corpus liberum habemus et sanum; ubi autem ventum fuerit ut filii seminentur, ad voluntatis nutum membra in hoc opus creata non serviunt, sed exspectatur ut ea velut sui juris libido commoveat, et aliquando non fncit ani:no volente, cutn aliquanao faciat et nolente ? Hinene 1 non erubesceret humani libertas arbitrii, quod contemnendo imperantem Dcuin etiam in membra propria Iroprium perdidisset imperium ? Ubi autem convenientius monstraretur inobedientiæ merito depravatam esse humanam naturam, quam in his inobedientibus locis, undc per successionem subslitil ipsa natura ? Nam idco propric istæ corporis partes naturæ nomine nuncupantur. Hunc itaque motum ideo indecentem quia inobedientem , cum illi primi homines in sua carne sensissent, et in sua nuditate erubuissent, foliis ficulneis cadem membra texerunt ( Gen. III , 7 ): ut saltIm arbitrio verecundantium velaretur, quod non arbitrio volentium movebatur ; et quoniam pudebat quod indecenter libebat, operiendo fieret quod decebat.
CAPUT VIt. — 8. Libidinis malum non tollit nuptiarum bonum. Quia ergo nec islo adjuncto malo perire potuit nuptiarum bonum , putant imprudentes hoc non esse malum,sed pertinere ad illud bonum. Discernimur autem non solum ratione subtili, verum etiam vulgatissimo judicio naturali, quod ct in illis apparuit hominibus primis , hodieque tenetur ab hominibus conjgatis . Quod enim illi postea propagatione feceruat, hoc est connuhii bonum : quod vero prius confusione texerunt, hoc est concupiscentiæ malum , quod vitat ubique conspectum , et quærit pudendo secretum. Proinde nuptiæ quia etiam de illo malo aliquid boni faciuut, gloriantur : quia sine illo fieri non potest, erubescunt. Tanquam si quispiam pede vitiato , ad aliquod bonum etiam claudicando perveniat, nec propter claudicationis malum mala rst illa perventio, nec propter illius perventionis bonum bona cst claudicatio : ita nee propter libidinis malum nuptias condemnare , nee propter nuptiarum bonum libidinem laudare debemus.
CAPUT VIII.— 9. Morbus concupiscentiœ in nuptiis, noti sit voluntatis, sed necessitatis. Quæ fidelium in usu matrimonii debeat esse voluntas. Concupiscentiœ malo cluis uti, ct non vinci existimandus. Sancti Patres quomodo olim conjugibus usi. Iste quippe est morbus, do quo Apostolus etiam conjugatis fidelibus loqueus ait : . Hcec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra, abstinere vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore, non in morbo desiderii, sicut et Gentes quæ ignorant Deum (I Thess. IV, 5-5). Non solum igitur conjugatus fidelis vase non utatur alieno, quod faciunt a quibus uxores alienæ appetuntur : sed nec ipsum proprium in concupiscentiæ carnalis morbo possidendum sciat. Quod non sic accipiendum est, tanquam prohibuerit Apostolus conjugalem, hoc esl, licitum honestumque concubitum : sed ut iste concubitus 2, qui nihil morbidæ libidinis haberet adjunctum, si non præcedente peccato in eo perisset libertatis arbitrium, quod nunc id babet adjunctum, non sit voluntatis, sed necessitatis, sine qua tamen in procreandis filiis ad fructum perveniri non potest ipsius voluntatis. Quæ voluntas in connubiis fidelium non eo fine determinatur, ut transituri I filii nascantur in sæculo islo, sed ut permansuri renascantur in Christo. Quod si provenerit, merces erit dc conjugio plenæ felicitatis : si autem non provenerit, pax crit coujugihus honx voluntatis. Hac intentione cordis qui suum vas possidet, id est, conjugem suam ; procul dubio uon possidet in morbo desiderii, sicut gentes quæ ignorant Deum; sed in sanctificatione et honore, sicut fideles qui sperant in Deum. Illo quippe concupiscentiæ malo utitur homo, non vincitur, quando eam inordinatis atque indecoris motibus æstuantem fraenat et cobihct; neque nisi propagini consulens relaxat atque adhibet, ut spiritualiter regenerandos carnaliter gignat, uon ut spiritum carni sordida servitute subjiciat. Sic patres sanctos 2 ex Abrabam ei ante Abrabam, quibus Deus quod ei placuerint perhibet testimonium, usos fuisse conjugibus neminem oportet dubitare christianum; quando quibusdam eliam singulis plures habere concessum est, ubi ratio fuit prolis mulliplcandne, non variandæ appetitio voluptatis.
CAPUT IX. — IU. Cur viro purus aliquando Morel, nunquam autem feminæ plure, viros habere permissum. Natura principiorum singularitatem amat. Nam si Deo patrum nostrorum, qui etiam noster est, illa numerositas conjugum propterea non displicuisset, ut copiosius se libido jactaret, ita ctiain sanctæ feminæ servissent pluribus singulx : quod si aliqua faceret, quid eam nisi concupiscentiae turpitudo compelleret, ut phares viros haberet, quando ista licentia plures lilios non haberet ? Verumtamen magis pertinere ad nuptiarum bonum, non unum et multas, sed unum ct unam, salis indicat ipsa prima divinitus facta conjugum copula, ut inde connubia sumerent initium, ubi honestius attenderetur exemplum. Progrediente autem genere humano, juncUc sunt quibusdam bonis viris bonæ feminæ, singulis plures. Unde apparet ct illud dignitatis magis appetisse modestiain, et hoc fecunditatis permisisse naturam. Nau et principatus magis naturaliter unius in multos, Cnam in unum potest esse nullorum. Nee dubitari patest naturali ordine viros potius feminis, quam viris feminas principari. Quod servans Apostolus ait, Caput mulieris vir (I Cor. XI, 5); et, Mulieres, subditœ estote viris vestris (Coloss. III, 18): et apostolus Petrus, Quomodo Sara, inquit, obsequebatur Abrahæ, dominum iMum vocans (I Pelr. III, 6). Quod licet ita sese habeat, ut natura principiorum amet singularitatem facilius autem pluralitatem videamus in subditis : lamen plures feminæ uni viro nunquam licite jungereutur, uisi ex hoc plures filii nascerentur. Unde si una concumbat cum pluribus, quia non est ei hinc multiplicatio prolis, sed frequentatio libidinis, conjux non potest esse, sed meretrix.
CAI'UT X. — i I. Sacramentum nuptiarum. Matrimonium indissolubile. Lex sœculi quoad divortium alia a lege Evangelii. Quoniam sanc non tantum fecundilas, cujus fructus in prole est; nee tantum pudicitia, cujus vinculum est fides; verum etiam quoddam sacramentum nuptiarum commendatur fidelibus conjugatis, unde dicit Apostolus, Viri, diligite .uxores vestras, sicut et Christus ditexit Ecclesiam (Ephes. v, 25): hujus procul dubio sacrament: res est, ut mas ei femina connubio copulati quamdiu vivunt inseparabiliter perseverent, nec liceat, excepta causa fornicationis, a conjuge conjugem diriini (Matth. v, 32). Hoc enim custoditur in Christo et Ecclesia, ut niveus cum viventc in æternum nullo divortio separetur. Cujus sacramenti tanta observatio est in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus (Psal. XLVII, 2). hoc est, in Ecclesia Christi, quibusque fidelibus conjugatis, qui sine dubio membra sunt Christi, ut, cum liliorum procreandorum causa vel nubant feminae, vel ducantur uxorcs, nec sterilem conjugem fas sit relinquere, ut alia fccunda ducatur. Quod si quisquam fecerit, non lege hujus sæculi, ubi interveninte repudio sina crimine conceditur cum aliis alia copulare connubia ; quod etiam sancium Moysen Dominus, propter duritiam cordis illorum, Israelitis permisisse testatur : sed Ioge Evangelii rens est adulterii; sicut etiam illa si alteri nupserit ( Matth. XIX, 8, 9 ). Usque adco' manent inter viventes semel inita jura nuptiarum, ut potius sim inter se conjuges qui ab alterutro separati suni, qnam cum his quibus aliis adhæserunt. Cum aliis quippe adulteri non essent, nisi ad alterutrum conjuges permanerent. Denique mortuo viro cum quo verum connubium fuit, fleri verum connubium potest rum quo prius adulterium fuit. Ita 'canet inter viven- les quiddam conjugale 2, quod nee separatio, nec com altero copulatio possit anferre. Manet autem ad noxam criminis, non ad vinculum fœderis :sicut apostatæ anima 3 velut de conjugio Christi recedens, etiam fide perdita Sacramentum fidei non amittit, quod lavacro regenerationis accepit. Redderetur enin procul dubio redeunti,si amisissetabsceaens. Habet autem hoc qui re. cesserit ad cumulum supplicii,non ad meritum præmii.
CAPUT XI. — 12 Mutuum continentiœ volum conjugium non dirimit. Verum conjugium inter Mariani et Joseph. Joseph quomodo pater Christi. In matrimonio Mariæ et Joseph omnia fuere conjugii bona. Quibus vero placuerit ex consensu, ab usu carnalis concup:. scentiæ in perpetuum continere, absit ut inter illos vinculum conjugale rumpatur : imo firmius erit, quo magis ea pacta secum inierint, quæ charius concordiusque servanda sunt, non voluptariis nexibus corporum, sed voluntariis affectibus animorum. Neque enim fallaciter ab angelo dictum est ad Joseph, Noli timere accipere Mariam conjugem tuam (Matth. i, 20). Conjux vocatur ex prima fide desponsationis, quam eoncubito nec cognoverat, nec fuerat cogniturus : nec perierat, nec mendax manserat conjugis appellatio, ubi nec fuerat, nec futura erat carnis ulla commixtio. Erat quippe illa virgo ideo ct sanctius et mirabilius jucunda suo viro, qua eliam fccuuda siue viro, prole dispar, fide compar. Propter quod fidele conjugium parentes Christi vocari ambo meruerunt, et non solum illa mater, verum etiam ille pater ejus, sicut conjux matris ejus, utrumque mente, non earne. Sive tamen ille pater sola mente, sive illa mater et carne, parentes tamen ambo humilitatis ejus, non sublimitatis; infirmitatis, non divinitatis. Neque enim mentitur Evangelium, ubi legilur : Et erant pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo. Et alio loco : Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem. Item paulo post : Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. At ille ut ostenderet habere se præter illos patrem, qui eum genuit præter matrem, respondit eis : Quid est quod me quærebatis ? Nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oporlet me esse? Et rursum, ne boc dicto parentes illos negasse putaretur, Evangelista secutus adjunxit : Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutua eat ad illos. Et descendit cum tis, et venit Nazareth, et erat subditus illis ( Luc. II, 33, 41, 48-51). Quibus subditus, nisi parentibus? Quis autem subditus, nisi Jesus Cbristus, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo? Cur ergo illis subditus, qui longe infra formam Dei erant, nisi quia semetipsum exinanivit formam servi accipiens ( Phi- Ii,. II, 6, 7), cujus formae parentes erant? Sed cum illo non seminante illa peperisset, profecto nec ipsius formas servi parentes ambo essent, nisi inter se etiam sine carnis commixtione conjuges essent. Unde et series generationum, cum parentes Christi connexione successionis commemorantur, usque ad Joseph potius sicut factum est, fuerat perducenda (Matth. i, 16, et Luc. III, 23); ne in illo conjugio, virili sexui utique potiori fieret injuria, eum verilalt nihil periret quia ex semine David, ex quo venturus prædictus est Christus, et Joseph erat et Maria.
13. Omne itaque nuptiarum bonum impletum est In illis parentibus Christi, proles, fides, sacramentum. Prolem cognoscimus ipsum Dominum Jesum : fidem, quia nuUum adulterium : sacramentum, quia nullum divortium.
CAPUT XII.—Omnis quæ de concubitu nascitur,caro peccati est. Solus ibi nuptialis concubitus non fuit, quia in carne peccati fieri non poterat siue illa carnis pudenda concupiscentia, quæ accidit ex peccato, sinc qua concipi voluit, qui futurus erat sine peccalo, non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3): at hinc etiam doceret, omnem qua; de concubitu nascitur, carnem esse peccati; quandoquidem sola qn:c non inde nata est. non fuit caro peccati. Quamvis conjugalis concubitus qui fit intentione generandi, non sit ipse peccatum : quia bona voluntas animi, sequentem ducit, non ducentem sequitur corporis voluptatem; nec humanum arbitrium trahitur subjugantepeecato, cam juste redigitur in usum generandi plaga peccati. Hujus plagae quidam pruritus in adulteriorum et fornicationum et quorumiibet stuprorum atque immunditiarum foeditatibus regnat; in connubiorum vera necessitudinibus I servit. Ibi de domino tali turpitudo damnatur , hic de pedissequo tali honestis verecundatur. Non est igitur hæc libido nuptiarum bonum, sed obscœnitas peccantium, necessitas generantium, lasciviarum ardor, nuptiarum pudor. Cur ergo non conjuges Illaneant, qui ex consensu concumbere desinunt; si manserunt conjuges Joseph et Mai ia, qui concumbere nec cœperunt?
CAPUT XIII.—14. Ante Christum tempus nubendi, post Christum continendi tempus eat. Hæc enim propagatio filiorum, quae in sanctis patribus propter generandum et conscrvandum populum Dci, in quo prophetiam Christi praecedere oportuit, officiosissima fuit, nunc jam non babel illam necessitatem. Patet quippe jam ex omnibus gentibus spiritualiter gignendorum, undecumque carnaliter nati fuerint, copia filiorum. Et quod scriptum est, Tempus amplectendi r et tempus continendi ab amplexu (Eccle. III, 5); per illud atque hoc tempus 2 agnoscitur distributum. Illud quippe fuit amplectendi, hoc autem continendi ab amplexu.
15. .aque ct Apostolus cum hinc loqueretur, ait t Hoc autem dico, fratres : tempus breve est ; reliquum eat et ut qui habent uxores tanquam non habentes sint; et qui fient, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui emunt, tanquam non possidentes 3 et qui utuntur hor mundo, tanquam noa utuntur : præteris enim figura hujus mundi. Volo vos sim sollicitudine esse. Haec omnia, ut exponendo aliquid hinc breviter dicam, sic existimo intelligenda. Hoc, inquit, dico, fratres : tempas breve est : non adhuc populus Dei propagandusest generatione carnaliter, sed jam regeneratione spiritualitcr colligcndus. Reliquum est ergo, ut et qui- habent uxoris, non carnali concupiscentiæ subjugentur; et qui flent tristitia præsentis mali, gaudeant si * futuri boni; et qui gaudent propter temporale aliquod commodum, timeant æternum judicium; et qui emunt, sic habendo possideant, ut amando non hæreant; et qui utuntur hos mundo, transire se cogitem, non ma- Dere. Praeterit enim figura hujus mundi. Voto vos, inquit, sine sollicitudine esse: hoc est, volo sursum cor in his qu:c non prætereunt, vos habere. Deinde subjungit et dicit: Qui sine uxore est, cogitat ea quæ sunt Domini, quomodo placeat Domino: qui autem matrimonio junctus est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo pluceat uxori (I Cor. vn , 29 33). Atque ila quodam modo exponit quod supra dixerat, Qui habent uxores tanquam non habentes sint. Qui enim sic habent uxores. ul cogitent ca quæ sunt Domini, quomodo placeant Domino, nec in his quæ suut mundi, cogitent placcre uxoribus, tanquam non babentes suut. Quod facilius fit 4, quando et uxores tales sunt, ut eis mariti non ideo placeant, quia divites, quia sublimes, quia genere nobiles, quia carne amabiles : scd qnia fideles, quia religiosi, quia pudici, quia viri buni sunt.
CAPUT XIV.—16. Imemperantia quædum in tonjugibus toleranda. Usus matrimonii ob solam libidinis roluptatem nou caret culpa, sed propter nuptias veniali. Verum in conjugatis, ut hæc optanda atque laudanda, sic alia toleranda sunt , ne in damnabilia flagitia, id cst, in fornicationes vel adulteria corruatur. Propter quod vitandum malum , cliam illi concubitus conjugum, qui non fiunt causa generandi, sed victrici concupiscentiæ serviunt, in quibus jubentur non fraudare invicem, ne tentet cos satanas propter intemperantiam suam; non quidem sccundutn imperium præcipiuntur, tamen secundum veniam conceduntur. Sic enim scriptum est: Uxori vir debitum reddat, siMiliter autem et uxor viro. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir : similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Nolite invicem fraudare, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum ad idipsum estote : ne tentet vos satanas propter intemperantiam vestram. Hoc autem dico secundum ve. " ill III , non secundum imperium (I Cor. VII, 5-0). Ubi ergo venia danda est, aliquid esse culpæ nulla ratione negabitur. Cum igitur culpabilis non sil generandi intentione concubitus, qui propric nuptiis imputandus est; quid secundum veniam couccdit Apostolus , nisi quod conjuges, dum se non continent, debitum ab alterutro carnis cxposcunt, non voluntate propaginis, sed libidinis voluptate? Quæ tamen voluptas non propter nuptias cadit in culpam, sed propter nuptias accipit veniam. Quocirca etiam binc suut laudabiles nuptiæ, quia ct iliud quod non pertinet ad se, ignosci faciunt propter se. Neque eni:n etiam iste concubitus quo servitur concupiscentia, sic agitur, ut impediatur flius, quem postulant nuptiæ.
CAPUT XV. — 17. In usu conjugis quid sine culpa, quid cum veniali culpa, quid cum mortali. Sed tamen aliud est, non concumbere nisi sola voluntate gene. randi, qnod non habet culpam ; aliud, carnis concumbendo appetere voluptatem, sed non præter conjugem, quod venialembabet culpam. Quia etsi non causa propagand,e prolis concumbitur, non tamen hujus libidinis causa propagationi prolis obsistilur, sive voto malo, sive opere malo. Nam qui hoc faciunt quamvis vocentur conjuges, non sunt, nec ullam nuptiarum retinent veritatem , sed honestum nomen velandæ turpitudini obtendunt I: Produntur autem quando eo usque progrediuntur, ut exponant filios , qui nascuntur invitis 2. Oderunt euim nutrire vel habcre, quos gignere metuebant. Itaque cum in suos sævit, quos nolens genuit tenebrosa iniquitas, clara miquitate in. lucem proinitur, et occulta turpitudo manifesta crudelitate convincitur. Aliqnando eo usque pervenit hæc libidinosa crudelitas, vel libido crudelis, ut etiam sterilitatis vcnena procuret; et si nibil' valuerit 1, conceptos Ictus aliquo modo intra viscera exstinguat ac fundat, volendo suam prolem prius interire quam vivere; aut si in utero jam vivebat, occidi antequam nasci. Prorsus si ambo tales suni, conjuges non sunt: et si ab inltio taes fuerunt, non sibi per connubium, sed per stuprum potius convenerant. Si autem non ambo sunt tales, audeo dicere, aut illa cst quodammodo meretrix mariti, aut ille adulter uxoris.
CAPUT XVI. — 18. Infirmitas incontinentiæ, ne eadat in ruinam flagitiorum, excipiatur honestate nuptiarum. Quia igitur nuptiæ tales esse non p suunt, quales primorum hominum, si peccatum non præcessisset, esse potuerunt siut talcs quales sanctorum patrum fuerunt, ut pudenda carnis concupiscentia, quæ iu paradi o net ante peccatum fuit, nec post peccatum esse permissa est; quia nccesse est in corpore mortis hujus ut sit , non ei serviatur, sed ipsa potius nonnisi ad propagandam prolem servire cogatur. Ant quia hoc tempus, quod jain esse diximus continendi ab amplexu, non habet hujus officii necessitatem, adjacente undique in omnibus gentibus lauta fertilitate gignendoi um spiritualiter filiorum; illud potius excellentis continentiæ bonum, qui potest capere, capiat. Qui vero id capere non potest, et si acceperit uxorem, non peccat: ct femina si se non continet, nubai. Donum est enim homini mulierem non tangere. Vemm quia non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus dutnm eat (Matth. xix, ii, II ); restat ut propter fornicationes I unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque virum suum habeat (I Cor. VII, 28, i , 2): ac sic infirmitas incontinentiæ, IIC cadat in ruinam flagitiorum, cxcipiatur honestate nuptiarum. Quod enim ait Apostolus de feminis, Volo igitur juniores nubere; hoc et de maribus dici potest, Volo juniores uxorcs ducere : ut ad utrumque sexum pertineat, filios procreare, patres et matres familias esse, nullam occasionem dure adversario maledicti gratia (I Tim. v, 14).
CAPUT XVII.—19. Nuptialia bona. In nuptiis tamen bona nuptialia diligantur, proles, fides, sacramentum. Sed prolcs, non ut nascatur tantum, verum etiam ut renascatur : nascitur namque ad pœnam, nisi rcna. scatur ad vitam. Fides autem, non qualem habent inter se etiam infideles zelantes carnem. Quis cnim vir, quamlibet impius, vult adulteram uxorem? autquæ mulier, quamlibet impia, vult adulterum virum ? Hoc in connubio bonum naturale est quidem, carnale tamen. Sed membrum Christi conjugis a adulterium conjugi debet timere, non sibi; et a Christo sperare fidei præmium, quam exhibet conjugi. Sacramentum vcro, quod nec separati nec adulterati amittunt, conjuges concorditer casteque custodiant 4. Solum est enin quod etiam sterile conjugium tenet jure pietatis, jam spe fecunditatis amissa propter quant fucmt copulatum. Hæc bona nuptialia laudet in nuptiis, qui laudare vult nuptias. Carnis autem concupiscentia ' non est nuptiis imputanda , sed toleranda. Non cst enim ex naturali connubio veniens bonum, sed ex antiquo peccato accidetis malum.
CAPUT XVIII.—20. Cur e sancto conjugio nascantur filii iræ. Propter hanc ergo fit ut etiam de justis et legitimis nuptiis liliorum Dei, non filii Dei, scd filii sæculi generentur : quia ei ii qui gencrant, si jam regenerati sunt, non ex hoc generant ex quo filii Dei sunt, sed ex quo adhuc filii saeculi. Dominica quippe sententia est, Filii hujus sæculi generant, et generantur (Luc. xx , 54) Ex quo itaque sumus adhuc filii hujus sæculi, exterior homo noster corrumpitur, ex hoc et hujus sæculi filii generantur, nec filii Dei nisi regcnerentur fiunt: sed ex quo sumus filii Dei, interior de die in diem renovatur (II Cor. IV, 16). Quamvis ei ipse exterior per lavacrum regenerationis sanctificatus sit, et specu futuræ incorruptionis acceperil, propter quod et templum Dei merito dicitur : Corpora vestra, inquit Apostolus, templum in vobis Spiritus sancti est, quem habetis a Deo : et non estis vestri; empti enim estis pretio magno. Glorificate ergo ei portate I Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 20). IIoc totum non solurn propter præsentem sanctificationem, sed niaximc propter illam spem dictum est, de qua idem alio loco dicit: Sed et noa ipsi primitias spiritus habentes, et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Si ergo redcinptio curporis nostri, secundum Apostolum, exspectatur; profecto quod exspectatur, adhuc speratur, nondum tenetur. Unde adjungit et dicit : Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quæ videtur, non eat spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus ( Rom. VIII, 23-25). Non itaque pcr hoc quod exspectamus, sed per hoc quod toleramus, carnales filii propagantur. Absit ergo ut fidelis homo (Coloss. III, 19), cum audit ab Apostolo, Diligite uxores vestras, concupiscentiam carnis diligat in uxore, quam nec in se ipso debet diligere, audiens alterum apostolam, Nolite diligere mundum, nec ea quæ in mundo sunt: quisquis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo; quia omnia quas in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et an.bitio sæculi, qum non est a Patre, aed ex mundo est. Et mundus transibit a et concupiscentia ejus: qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in æternum, sicut et Deus manet in alternum ( I Joan. n, 15-17).
CAPUT XIX. — 21. Ita ex justis nascuntur peccatores, ut oleastri ex oleis. Ex hac igitur concupiscentia carnis quod nascitur, utique mundo, non Deo nascitur:Deo autem nascitur, cum ex aqua et Spiritu I renascitur. Hujus concupiscentiae reatum regeneratio sola dimittit: ac per hoc generatio trahit*. Ergo quod generatum cst, rcgeneretur, ut similiter, quia non potest aliter, quod tractum est remittatur3. Ut enim quod dimissum est in parente, trahatur in prole4, miris quidem modis fit, sed tamen fit. Hæc invisibilia et infidelibus incredibilia, sed tamen cera, ut haberent aliquod visibile exemplum, hoc in quibusdam arbustis divina providentia procuravit. Cur euim non credamus, propter hoc esse institutum, ut cx oliva nascatur oleaster? An credendum non est, in aliqua re quæ creata est ad usus hominum, Creatorem providisso et instituisse, quod ad gcneris htimnni valeret excmplum? Mirum est ergo quemadmodum a peccati vinculo per gratiam liberati, gignant tamen codem vinculo obstrictos, quos eodem modo oporteat liberari: fatemur, mirum cst. Sed quod lateret I fetus oleastrorum etiam in seminibus olearum, quando et hoc crederetur, nisi experientia proboretur? Proinde sicut gignitur ex oleastri semine oleaster, et ex oleæ semine nonnisi oleaster, cum infer oleastrum et olram plurimum distet: ila gignitur ct de carne peccatoris et de carne justi uterque6 peccator, quamvis inter peccatorem ct justum plurimum distet. Gignitur autem peccator actu adhuc nullus, ct ortu novus, sed reatu vetus: homo a creatore, captivus a deceptore, indigens redemptore. Sed quæritur quomodo trahi possit captivitas prolis, etiam de parentibus jam rcdemptis. Et quia non facili ratione indagatur, ircc sermone explicatur, ab infidelibus nou creditur: quasi et illud quod de olcaslro et de olea diximus, ut generis dissimilis sit fetus similis, facile aliqua invenit ratio vel explicat sermo7. Sed hoc ab eo qui experiri voluerit, cerni potest: sit ergo in exemplo, unde ct illud credatur quod cerni non potest.
CAPUT XX. — 22. Etiam infantes non baptizalos esse in diaboli potestate. Exorcismus in parvulis, et rc nuntiatio diabolo. Non enim fides dubitat christiana, quam novi hæretici oppugnare coeperunt, et eos qni lavacro regenerationis abluuntur, rcdiini de diaboli potestate; et cos qui nondum tali regeneratione rcdempti sunt, etiam parvulos lilios redemptorum sub ejusdem diaboli esse potestate captivos, nisi et ipsi eadem Christi gratia redimantur. Ad omnes namque pertinere non dubitamus ætates, illud de quo Apostolus loquitur beneficium Dei : Qai eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suæ (Coloss. 1, 13). Ab hac igitur potestate tenebrarum, quarum cst diabolus princeps, id est a potestate diaboli cl angelorum ejus, quisquis erui cum baptizantur negaverit parvulos, ipsorum Ecclesiae Sacramentorum veritate convincitur. quae nulla hæretica novitas in Eclesia Christi auferre vel mutare permittitur, rcgenlc atque adjuvante capite totum corpus suum, pusillos cum magnis. In veritate itaque, non in falsitate, potestas diabolica exorcizatur in parvulis : eique reuunliant, quia per sua non possunt, pcr corda cl ora gestantium; ut eruti a potestate tenebrarum in regnum sui Domini transferantur. Quid crgo in cis est, pcr quod in polestate diaboli teneantur, donec eruantur inde per sacramentum Baptismatis Chrisli? Quid est, nisi peccatum? Non enim aliud invenit diabolus, unde posset humanam suo juri mancipare naturam, quam bonam bonus auctor instituit. Nullum autem peccatum parvuli in sua vita proprium commiserunt. Remanet igitur originale peccatum, pcr quod sub diaboli potestate captivi sunt, nisi inde lavacro regenerationis et Christi sanguine redimantur, cl transeant in regnum redemptoris sui, frustrata potestate captivatoris sui, et data potestate qua fiant ex filiis hujus sæculi filii Dei (Joan. ).
CAPUT XXI. — 23. Ex bonis conjugii non esse ortum peccatum. Connubii sacramentum in Christo et Ecclesia magnum, in viro et uxore minimum. Jain nunc si quodam modo interrogemus bona illa nuptialia, undo ab cis potuerit peccatum in parvulos propagari; respondebit nobis opcratio propagandae prolis : Ego in paradiso magis felix essem, si peccatum non fuisset admissum. Ad me namque pertinet illa benedictio Dei, Crescite, et multiplicamini (Gen. I, 28). Ad hoc opus bonum diversi sexus diversa membra sunt condita, quæ quidem ante peccatum jam erant, sed pudenda non erant. Respondebit pudicitiæ fides: Si peccatum non fuisset, quid me in paradiso securius esse poluisset, ubi nec stimularet mea, nec alterius me libido tentaret. Respondebit eliam connubii Sacramentum: De me ante peccatum dictum est in paradiso, Relinquel homo patrem et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una (ld. II, 24). Quod magnum Sacramentum dicit Apostolus in Christo et in Ecclesia (Ephes. v, 32). Quod ergo est in Christo et in Ecclesia magnum, hoc in singulis quibusque viris atque uxoribus minimum, sed tamen conjunctionis inseparabilis' Sacramentum. Quid horum est in nuptiis, unde peccati vinculum transiret in posteros? Nempe nihil : ct certe his tribus bonis perfecte se haberet bonitas nuptiarum, quibus hunis etiam nunc bonæ sum nuptiæ.
CAPUT XXII.—24. Libido et pndor ex peccato. Lex peccati. Impuzentia cynicorum. Porro autem si interrogetur illa carnis concupiscentia , qua pudenda facta sunt, qux prius pudenda non fuerant; nonne respondebit ie in membris hominis post peccatum esse cœpisse? Et idco legem peccati verbis apostolicis nuncupatam (Rom. vu, 23), quod hominem sibi subditum fecerit , quia Dco suo subditus esse noluit: scque esse de qua et primi conjugati tunc erubuerunt, quando pudenda texerunt (Cen. III, 7), et nunc omnes erubescunt, quando ad concumbendum secreta conquirunt, neque hujus operis testes Indent habere vel filios, quos inde genuerunt. Cui verecundiæ naturali Cynicorum error philosophorum, mirabili impudentia reluctatus est: quandoquidem hoc, quoniam licitum esset honestumque, cum conjuge palam faciendum esse censebant. Unde merito immunditia hujus impudentis caninum nomen accepit : ex hoc quippe Cynici nuncupati sunt.
CAPUT XXIII. — 25. Concupiscentia in regeneratis sine consensu non eat peccatum. Peccatum quo sensu concupiscentia vocetur. Quidquid per concupiscentiam nascitur, non immerito subjugari diabolo propter peccatum. Diabolus gravius quam homines puniendus. HLC omnino concupiscentia, hæc lex peccati habitans in membris, cui lex justitiæ vetat obedire, dicente Apostolo, Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus, neque exhibueritis 4 membra vestra arma iniquitatis peccalo (Rom. VI, 12, 13), hæc, inquam , concupiscentia, quas solo Sacramento regenerationis expiatur, profecto peccati vinculum regeneratione trajicit in posteros, nisi I ab illo et ipsi regeneratione solvantur. Nam ipsa quidcm concupiscentia jam non est peccatum in regencratis, quando illi ad illicita opera uon consentitur, atque ut ea perpetrent', a rcgina mente membra non dantur : ut si non fit quod scriptum est, Non concupisces (Exod. xx, 17), fiat saltem quod alibi legitur, Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII, 30). Sed quia * modo quodam loquendi peccatum vocatur, quod et peccato facta est, et peccatum, si vicerit, facit; reatus* ejus valet in generato: quem reatum Christi gratia per remissionem omnium peccatorum in regenerato, si ad mala opera ei quodam modo jubenti non obediat, valere non sinit. Sic autem vocatur peccatum, quia peccato facta est , cum jam in regeneratis non sit ipsa peccatum : sicut vocatur lingua locutio, quam facit lingua; et manus vocatur scriptura, quam facit manus. Itemque sic vocatur peccatum, quia peccatum, si vincit, facit: sicut vocatur frigus pigrum, non quod a pigris fiat, sed quod pigros faciat.
26. Hoc generi humano inflictum vulnus a diabolo, quidquid per illud nascitur, cogit esse sub diabolo, tanquam de suo frutice fructum jure decerpat: nou quod ab illo sit natura humana, quae non est nisi ex Dco, set! vitium quod non est ex Dco. Non cnim. propter se ipsam, qux laudabilis est, quia opus Dei cat; sed propter damnabile vitium, quo vitiata est, natura humana damnatur. Et propter quod damnatur, propter hoc et damnabili diabolo subjugatur : quia et ipse diabolus spiritus immundus est, et utique borram quod spiritus , malum quod immundus ; quoniam spiritus est natura, immundus est vitio : quorum duorum illud a Deo est, boc ab ipso. Non itaque tenet homines, sive majoris, sive infantilis alatis, propter quod homines sunt, sed propter quod immundi sunt. Qui ergo miratur quia creatura Dei subditur diabolo, non miretur : subdilur enim creatura Dci creaturæ Dei. miuor majori, quia homo angelo; nec tamen propter naturam, sed propter vitium, quia immundus immundo. Hie est fructus ejus ex antiqua immunditiæ stirpe, quam plantavit in homine, majores quidem poenas ultimo judicio, quanto est immundior. ipse passurus : verumtamen ct quibus in illa damnatione tolerabilius erit, huic sunt subditi velut principi auctorique peccati; quia nulla erit damnationis causa, nisi peccatum.
CAPUT XXIV. —27. Per libidinem traducitur peccatum originale. Peccata venialia in conjugibus. Concapiscentia carn;., peecati filia el mater. Quapropter natos non ex bono quo bonae sunt nuptiae, sed ex malo concupiscentiae, quo bene quidem utuntur nuptiae, de quo tamen erubescunt et nuptiae, reos diabolus parvulos tenet. Quia cum sint ipsæ honorabiles in omnibus ad eas proprie pertinentibus bonis, etiamsi thorum habeant immaculatum (Hebr. XIII, 4), non solum a fornicationibus et adulteriis, quæ sunt flagitia damnabilia, verum etiam ab illis excessibus concumbendi, qui non fiunt causa prolis voluntate dominante, sed causa voluptatis vincente libidine, quai sunt in conjugibus peccata venialia : tamen cum venturum fuerit ad opus generandi, ipse ille licitus homestusque concubitus, non potest esse sine ardore libidinis, ut peragi possit quod rationis est, non libidiuis. Qui certe ardor, sive sequatur, sive praeveniat voluntatem, non tamen nisi ipse quodam quasi suo imperio movet membra, quæ moveri voluntate non possunt: atque ita se indicat non imperantis famulum, sed inobedientis supplicium voluntatis, nec libero arbitrio, sed illecebroso aliquo stimulo commovendum, et ideo pudendum. Ex bac carnis concui piseentia, quae licet in regeneratis jam non dcputetur in peccatam, tamen natune non accidit nisi de peccato : ex hac, inquam, concupiscentia carnis, tanquam filia peccati, et quando illi ad turpia consentitur, etiam peccatorum matre multorum, quæcumque nascitur proles, originali est obligata peccato, nisi in illo renascatur, quem sine ista concupiscentia Virgo concepit : propterea quando nasci est in carne dignatus, sinc peccato solis est natus.
CAPUT XXV. — 28. Concupiscentia remanet post Baptismum velut languor post sanatum morbum. Con. cupiscentia in proficientibus minuitur, in incontinentibas augetur. Si aulcm quæritur, quomodo ista concupiscentia carnis mancat in regenerato, in quo universorum facta est remissio peccatorum; quandoquidcm per ipsam seminatur, et cum ipsa carnalis gignitur proles parentis etiam baptizati; aut certe si in parente baptizato potest esse et peccatum non esse, cur cadent ipsa in prole peccatum sit ; ad hæc respondetur, dimitti concupiscentiam carnis in liaptismo, non ut non sit, sed ut in peccatum non imputctur. Quamvis autem reatu sun jani soluto, manet tamen, donec sanctur omnis infirmitas nostra proficiente renovatione interioris hominis de die in diem, cum exterior induerit incorruptionem. Non enim substantialiter manet, sicut aliquod corpus, aut spiritus : sed affectio est quædam malæ qualitatis, sicut languor. Non clio aliquid remanet, quod uon remittatur ; cum fit, sicut scriptum est, propitius Dominus omnibus iniquitatibus nostris : sed donec fiat et quod sequitur, Qui sanat omnes languores tuus, qui redimit de corruptione vitam tuam (Psal. cn, 3,4); manet in corpore mortis hujus carnalis concupiscentia. Cujus vitiosis desideriis ad illicita perltetranda non obedirepraecipimurKne regnet peccatum in nostro mortali corpore. Quae tamen concupiscentia quotidie minuitur in proficientibus et continentibus, accedente etiam senectute multo maxime. Qui vero ei nequiter serviunt, tantas in eis vires accipit, ut plerumque jam aetate deficientibus membris, eisdemque partibus corporis ad illud opus moveri minus valentibus, turpius et procacius insanire non desinat.
CAPUT XXVI. - 29. Quomodo concupiscentia in baptizatis maneat actu, prætereat reatu. III eis ergo qui regenerantur in Christo cum remissionem accipiunt prorsus omnium peccatorum, utique necesse est ut reatus etiam hujus licet adhuc manentis concupiscentiae remittatur, ut in peccatum, sicut dixi, non imputetur. Nam sicut eorum peccatorum quæ manere non possunt, quoniam cum fiuut prætereunt, reatus tamen manet, et nisi remittatur, in æternum manebit : sic illius 1 , quando remittitur, reatus aufertur. Hoc est enim, non habere peccatum. reum non esse peccati. Nam si quisquam, verbi gratia, fecerit adulterium, etiamsi nunquam deinceps faciat, reus est adulterii, donec rcatus ipsius indulgentia remittatur. Habet ergo peccatum, quamvis illud quod admisit jam non sit ; quia cum tempore quo factum est præteriit. Nam si a peccando desistere, hoc csset non babere peccata, sufficeret ut boc nos nIt neret Scriptura, Fili, peccasti? non adjicias iterum Non autem sufficit, sed addidit, Et de pristinis deprecare, ut tibi remittantur (Eccli. XXI, 1). Manent ergo, nist remittantur. Sed quomodo manent, si præterita sunt ; nisi quia prætericrunt actu, manent reatu ? Sic itaque fieri e contrario potest, ut etiam illud maneat actu, praetereat reatu.
CAPUT XXVII. — 30. Concupiscentiœ desideria mala. Ut non sint velle debemus. Abit enim aliquid concupiscentia carnis, et quando ei r:on exhibetur vcl cordis assensus ubi regnet, vel membra velut arma quibns impleatur quod jubet. Agit autem, quid, nisi ipsa desideria mala et turpia T Non enim si bona et lita essent, eis obedire prohiberet Apostolus dicens : NoM regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus. Non enim ait, Ad habenda desideria ejus ; sed, ad obediendum desideriis ejus : ut quoniam sunt in aliis majora, in aliis minora, prout quisque in hominis interioris novitate profecerit, in boc agonem justitiæ pudiciliaque servemus, ne nus obediamus. Ut tamen nec ipsa sint desideria, veHe debemus, etiam si ill corpore mortis hujus id obtinere non possumus. Hinc enim et alio loco idem apostolus loquens velut ex suæ personae introductione nos instruit, dicens, Non enim quod volo, hoc ago ; sed quod odi, ilud facio ; id est, concupisco: quia et hoc nollet lacere, ut esset omni ex parte perfectus. Si autem quod nolo, inquit, hoc facio, consentie legi quoniam bona : quia hoc et illa non vult, quod ct ego nolo. Non vult enim ut concupiscam, quæ licit, Nox concupisces : et ego nolo concupiscere. in hoc itaque consentiunt, voluntas legis, et mea. Verum quia concupiscere nolebai, et tamen concupiscebat, sed eidem concupiscentiae nequaquam consentiendo serviebat, adjunxit atque ait : Nunc autem tam non ego operor illud, sed id quod in me habitat pecratum.
CAPUT XXVIII. — SI. Quis dicere pouit, Jam non ego operor illud. — Mul'ulO autem fallitur homo, qui consentiens concupiscentiae carnis suæ, et quod illa desiderat decernens facere et statuens, putat sibi adhuc esse dicendum, Nox ego operer illud : etiamsi ... it quia consentit. Simul enim est utrumque, et ipse odit, quia malum esse novit; et ipee fecit, quia facure statuit. Jam vero si et illud addat, quod Scriptura prohibet, dicens, Neque exhibueritis membra vesita arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 12,13), ut quod facere statuit in eorde, eMam corpore compleat; et ideo difat, Non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum, qnia cum id decernit et facit, displicet sibi; tantum errat, at nec se ipsum agnoscat; quando cum ex toto ipae sit, et corde statuente et corpare implente, adhuc se ipsum esse non putat. CAPUT XXIX. — Bonum quando perficiatur. Qui ergo dicit, Jam nen ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum: si tantummodo concupiscit, verum dicit ; non si cor. consensione decernit, aut etiam corporis ministerio perficit.
32. Deinde adjungit Apostolus : Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne meq, bonum: velle enim adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Hoc ideo dictum est, quia tunc perficitur honum, quando desideria mala nulla sunt : sicut tunc perficitur malum, quando malis desideriis obeditur. Quando autem sunt quidem, scd non eis obeditur ; nec malum perficitur , quia non eis obeditur ; nec bonum, quia. sunt : sed fit ex atiqua parte bonum, qnia concupiscentiæ malæ non cousentitur ; et ex aliqua parle remanet rualum, quia vel concupiscitur. Ideo ergo Apostolns non ait facere bonum sibi non ' adjacere, sed perficere. Mullum enim boni facit qui facit quod scriptum est, Post concupiscentias tuae noa eas (Eccli. XVIII, 50) : sed non perficit, quia nnn "Implet quod scriptum est, Non concupisces ( Exod. xx, 17). Ad hoc ergo dixit lex, Non concupisces, ut nos in hoc morbo invenientes jacere, medicinam gratis quæreremus ; et In eo præcepto sciremus et quo debeamus in hae mortalitate prollciendo conari, et quo possit a nobis in illa immortalitate beatissima perveniri : nisi enim quandoque perfleiendum esset, nunquam jubendum esset.
CAPUT XXX. — 55. Concupiscentia quomodo capti- vabet Apostolum. Lex peccati Apostolo quid. Deinde repetens Apostolus, ut amplius commendet sententiam superiorem : Non enim quod volo, inquit, facio bonum ; sed quod nelo matum, hec ago. Si autem qued nolo ego hoc facio, jam non ege operor illud, sed quod babitat in me peceatum. Et sequitur : Invenio ergo legem mihi, volenti facere, benum ; quoniam malum mihi adjacet : hoe est, invenio legem mihi eme bonum volenti facere quod lex vult; quoniam non ipsi legi quae dicit, Nou concupisces, sed mihi adjaeet malum quod nolo, quia et nolens concupisco 2. Condelector enim, inquit, legi Dei secundum interiorem hominem : video autem aliam legem in membris meis repugnatem tegi mentis meæ, et ca ptivantem me sub lege peccati, quæ est m membris meis. Ista condelectatio legi DEL , secundum interiorem hominem, de magna nobis venis gratia Dei. In ea quippe interior homo noster renovatur de die in diem, cum in ea profficit perseveranter. Non enim timor est torquens 2 aed amor libens. lbi .umus veraciter tiberi, ubi non delectamur inviti.
34. Verum illud quod ait, Video autem uliam legem in membris meis repugnantem legi mentis nuœ; ipsa est ista de qua loquimur concupiscentia, lex peceati im carne peccati. Quod autem dixit, et captivantem me sub lege peccati; boc est, sub se ipsa, quœ est in membris meis. Aut captivantem dixit, captivare conantem, id est, ad consentiendum implendumque cogentem : aut potius, quod noM habet controversum, captivantem secundum carnem, quam nisi tenerot carnalis concupiscentia, quam legens peccati vocat, noa utique in ea ullum illicitum deaiderium, cui mens obedire non debeat. commoveret, Quod autem non ait, Captivantem carnem meam ; sed, captivantem me : hinc factum est ut sensus hic alius quæreretur, et acciperemus captivantem, velut dixisset , Captinare conantem. Sed cur non diceret, captivantem me% ubi vellet intelligi carnem suam? Annon dictum est do Jesu , cum in monumento pon fuisset caro ejus inventa, Tulerunt Dominum meum, et nescio ubiposue- runs cum (Joan. xx, 2) ? Nam ideo non recte dictum est, quia nou dictum est, Carnem, vel, Corpus Domini mei ; sed, Dominum meum?
CAPUT XXXI. — 55. Caro, carnis affectu. Quanquam paulo superius, ei ipse Apostolus quomodo recte potuerit de carne sua dicere, captivantem me, satis evidenter aperuit Gum enim dixisset, Scio enim quia non habitat in me; idipsum exponens adjunxit, ei ait, hoc est in carne mea, bonum. Hæc ergo captivatur sub lege peccati, in qua non habitat bolum , hoc est, caro. Carnem autem nunc appellavit, ubi est morbidus quidam carnis affectus; nun ipsam corporis conformationem, cujus membra non adhibenda sunt arma peccato, id est, eidem ipsi concupiscentiae, quæ lioc carnale nostrum captivum tenet. Nam quantum attinet ad if sam corporalem substantiam atque naturam, in viris fidelibus, sive conjugatis, sive continentibus, jam templum Dei est. Attamen si omnino nibil carnis nostræ captivum teneretur, non quidem sub diabolo, quia et ibi facta est peccati remissio, ut peccatum non imputetur, quod proprie lex peccati vocatur; tamen sub ipsa lege peccati, boc est, sub concupiscentia sua, nisi aliquantum teneretur caro nostra captiva, quomodo esset verum quod ait idem apostolus, Adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri (Rcm. VIII, 23)? In tantum igitur adhuc exspectatur redemptio corporis nostri, in quantum adhuc ex aliqua parte captivum cst sub lego peccati. Unde et hic exclamans ait: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Ubi quid intellecturi sumus, nisi quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15)? Curn ergo idipsum corpus jam incorruptibilc recipietur, plena crit liberatio a corpore mortis hujus: a quo non libcraulur, qui sunt ad i œnam resurrecturi. Ad corpus ergo mortis hujus intelligitur pertinere, ut alia lex in membris repugnet quidem legi mentis, dum caro concupiscit adversus spiritum; cisi mentem non subjuget, quia et spiritus concupiscit adversus carnem (Galat. v, 17): atque ita quamvis lex ipsa peccati captivum teneat aliquid carnis, uude rcaistat legi mentis; non tamen regnat in nostio licet mortali corpore, si non obeditur desideriis ejus. Solent cnim et hostes adversus quos dimicatur, ct inferiores esse in certamine, et victi aliquid lon re captivum quod in nostra carne quamvis sub peccati lege teneatur, tamen in spe redemptionis est; quia ipsa vitiosa concupiscentia nulla omnino rcmanebit, caro autem nostra ab ea peste morboque sanata, et tota immortalitate vestita, ill aeterna beatitudine permanebit.
36. Subjungit autem Apostolus, et dicit: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Q uod sic intelligendum est: mente servio tegi Dei, non consentiendo legi peccati; carne autem servio legi peccati, habendo desidcria peccati , quibus etsi non consentio, nondum tamen penitus careo. Denique quid post hæc iutulerit, attendamus : Nulla ergo , inquit, condemnatio cst nunc lus qni sunt in Christo Jesu, Etiam nuuc, inquit, quando lex in membris repugnat legi nuntis, et captivum aliquid tenet in corpore mortis hujus, nulla condenmatio est iis qui sunt in Christo Jesu. AuJi quare: Lex enim spiritus vitæ, inquit, in Christo Jesu liberavit me a lege p eccati ct mortis (Rom. vn, 15, VIII, 2). Liberavit, quomodo, nisi quia cjus rcatum peccatorum omnium remissione dissolvit, ut quamvis adhuc maneat, et de die in diem magis magisquc minuatur, in peccatum tamen non imputetur ?
CAPUT XXXII. — 57. Lex peccati cum reatu in parvulis non baptizatis. Peccato Adm humanum genus oleastrum factum est. Hæc itaque remissio peccatorum quamdiu non fit in prole, sic ibi est lex ista peccati , ut etiam in peccatum imputetur, id est, ut etiam reatus cjus cum illa sit, qui teneat1 æterni supplicii debitorem. Hoc enim trajicit parens in prolem carnalem, quod est ipse carnaliter natus, non quod spiritualiter est renatus. Quia idipsum quod carnaliter natus cst, quamvis reatu soluto non impediat fructum cjus, tamen tanquam in semine olivæ latet p etiamsi propter remissionem peccatorum nihil olco nocet 2, ei scilicet vitæ, qua secundum Christum, qui est appellatus ab oleo, id est, a chrismate, justus ex fide vivit (Id. I, 47). Hoc autem quod in parente rege- Rcrato, tanquam in oleae semine, sine ullo reatu, quia remissum est, tegitur; profecto in prole nondum regenerata, velut in oleastro, cum reatu babetur, doucc etiam illic cadem gratia remittatur. Ex quo enin: Adam ex olea tali, in qua nec semen erat hujusmodi, unde amaritudo nasceretur oleastri, in oleastrum peccaado conversusest; quia tam magnum peccatum fuit, ubi magna fieret in deterius mutatio naturæ; totum genus humanum fecit oleastrum: ita ut (quemadmodum nunc in ipsis videmus arboribus) si quid inde in oleam gratia divina convertit, ibi vilium primae nativitatis, quod erat originale peccatum de carnali concupiscentia traductum et attractum, remittatur, legatur, non imputetur; insit tamen , unde oleaster nascatur', nisi et ipse in oleam eadem gratia rcnascatur.
CAPUT XXXIII.- 38. Baptismo omnis peccatorum remissio, plenaque in resurrectione sanatio, accepta referri debet. Quotidiana mundatio. Beata itaque olea, cujus remissæ sunt iniquitates, et cujus tecta suni peccata : beata, cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. xxxi , i, 2). Sed illud quod remissum ct tectum est et non imputatur, donee fiat in æternam immortalitatem plena mutatio, habet vim quamdam occultam, ande seminetur amarus oleaster, nisi et illic eadem Dei agricultura remittatur, legatur, non imputetur. Non crit autem omnino aliquid vel ill carnaH senine vitiosum, cum eadum regeneratione, qu:o nunc (it per sacrum lavacrum, usque in finem cuncta I mala hominis purgante atque sanante, eadem caro per quam facta est anima carnalis, fiet spiritualis ( etiam ipsa, nullam legi meutis resistentem concupiscentiam carnis habitura, nihil carnalis seminis emissura. Sic enim accipiendum est quod ait idem apostolus : Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, nt eam sanctificaretI mundans eam lavacro aquæ in verbo, ut exhiberet sibi ipse gloriosam Ecclesiunt, non habentem maculam ant rugam, aut aliquid ejusmodi (Ephes. v, 25 27). Sic , inquam, hoc accipiendum est, ut eodem lavacro regenerationis et verbo sanctificationis oinnia prorsus mala hominum regeneratorum mundentur atquc sanentur; non Solum peccata quæ omnia nunc remittuntur in Baptismo, sed etiam quæ posterius humana ignorantia vel infinitate contrahuntur: non ul Baptisma quoties peccatur, toties repetatur; scri quia ipso quotI semel datur, fit ut non solum antca, verum etiam postea quorumlibet peccatorum vcnia fildelibus impetretur. Quid euim prodesset vcl ante Baptismum poenitentia, nisi Bapt!. In'IIS sequeretur; vel postea, nisi præcederet? In ipsa quoque oratione dominica, quæ quotidiana est nostra mundatio, quo fructu, quo effectu aiceretur, Dimitte nobis debita nostra ( Matth. vi v 12), nisi ab eis qui baptizati sunt, diceretur? Itemque elcemosynarum largitas et beneficentia quanlalibct, cui tandem ad dimittenda sua peccata prodesset, si baptizatus non esset? Postremo regni coelorum ipsa felicitas, ubi non habebit Ecclesia maculam aut rugam.aut aliquid ejusmodi, ubi nihil reprehensionis, nihil simulationis erit, uhi non solum reatus, sed nee concupiscentia crit ulla peccati, quorum crit, nisi baptizatorum ?
CAPUT XXXIV. — 39. Baptismi sanctitate non Molum peccata, sed mala prorsus omnia tollenda. Ecclesia nondum caret omni macula. Ac per hoc non solum omnia peccata, sed omnia prorsus bominum mala, christiani lavacri sanctitate tolluntur, quo mundat Ecclesiam suam Christus, ut exhibent eam sibi, non in isto sæculo, sea in futuro, non habentem maculam aut rugam ant aliquid ejusmodi. N:un qui modo cam tafcm esse dicunt, et tamen in illa sunt; quoniam et ipsi fatentur se hahere peccata, si verum dicunt, prof cto quoniam mundi non sunt a peccatis, habet in cis Ecclesia maculam : si autem falsum dicunt, quia eorde duplici loquuntur, habet in Ea Ecclesia rugam. Si autem se dicunt habere ista, non ipsam : ergo se non esse membra cius, nec se ad corpus ejus pertinere fateantur, ut etiam sua confessione damnentur.
CAPUT XXXV. — 40. Carnis concupiscentiam, velut naturaie bonum laudantes Pelagiani, refelluntur auctoritate B. Ambrcsii. De hac autem concupiscentia carnis, quam curavimus a nuptialibus bonis tam prolixa disputatione distinguere, propter novos hæreticos, qui cum h:ic reprehenditur calumniantur, quasi auptiæ reprehenditur; ut scilicet carn tanquam bonum naturale laudando, suum pestiferum dogma conment, quo asseruntprolero quæ per illam nascitur, nulium trahere originale peccatum : dc hac ergo carnis concupiscentia , beatus Ambrosius Media ancasis episcopus , cujus sacerdotali ministerio lavacruare - generationis accepi, sic brcviter est locutus, cum exponens Isaiam prophetam, carnalem Christi nativitatem insinuaret. 1 Ideo, > inquii, < ct quasi homo per universa tentatus est, et in similitudine hominum cuncta sustinuit: sed quasi de Spiritu natus, absa- nuit a peccato (Hebr. ;v, 15). Omnis enim homo mendax (Paal. CXV, 2), ei nemo sine peccato nisi unus Deus. Servatum est igitur ut cx viro et muliere, iri est, per illam corporum commixtionem nemo videatur cxpers esse dclicti. Qui autem exp rs est delicti, expers cst ctiam hujusmodi conceptionis.» Numquidnam et sanctus Ambrosius nuptiarum bonitatem. ac non potius istorum ha rcticorum, quamvis tunc nondum apparentium vanitatem, hujus sua: sententiæ vcritatc damnavit? Quod ideo commemorandum putavi, quia Pelagius sic laudat Ambrosium, ut dicat: 1 Beatus Ambrosius episcopus, in cujus præcipue libris Romana elucct fides; qui scriptorum inter Latinos flos quidam speciosus erriluit, cujus fidem ct purissimum in Scripturis sensum r.c inimicus quidem ausus cst reprehendere> (Lib. 5 pro Libero Arbitrio). Poeniteat ergo cum, quod sensit adversus Ambrosium, ne poeniteat eum, quod sic laudavit Ambrosium. Habes librum et molestia longitudinis, et difficultate quæstionis, quam mihi fuit ad dictandum, tam tibi ad legendum ncgoliosum, quibus particulis temporum te invenire potuit aut potuerit otiosum. Quem profecto, quantum mc Dominus adjuvare dignatus est, claboratum inter ecclesiasticas curas Icas, non tibi iugcrerem inter pub'icas tuas, nisi ab homine Dei qui te familiarius novit, audissem quod tam libenter legas, ut etiam nocturnas aliquas horas lectioni vigilanter impendas.