. LIBER PRIMUS.
Catholicam sententiam de originali peccato ase in primo libro de Nupliis et Concupiscentia explicatam suscipit defendeudam contra Julianum, qui eam quatuor grandiorihus libris insectari ausus, in eius defensores Manichæorum nuncupationem conferre noa vereatur. Hanc exsecrabilem criminationem in elarissimos quosque patrum tam græcorum quam latinorum recidere ostendit Augustinus, allatis in eam rem ip sorum testimoniis, cum responsione ad illa nominatim Basilii et Joannis Chrysostomi loca, quae suffragari sibi Julianus putat. Extrema parte libri monstrat, Manichaeorum heresim temerariis quibusdam Juliani Ipsius sententiis plurimum adjuvari.
CAPUT PRIMUM. — i. Contumelias tuas et verba maledica, Juliane, quae ardens iracundia1 libris quatuor anhelasti, si me contemnere dixero, mentiar. Quomodo enim possum ista contemnere, ubi testimonium conscientiae meæ cogitans, vel gaudere me video debere pro me, vel dolere pro te, et pro eis qui decipiuntur abs te ? Quis autem cantemnat sive exsultationis suae materiam, sive moeroris?Nam unde partim lætamur, partim contristamur, nulla ratione contemnimus. Meorum quippe causa gaudiorum est promissio Domini dicentis: Cum dicunt omne malum adversum vos, mentientes, propter me; gaudete et exsultate, quoniam merces vestra multa eat I in cœlis (Matth. v, 11,12). Et rursus mei causa mœroris est Apostoli affectus, ubi lego : Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror ( II Cor. XI, 29) ? Sed hæc pro tuo dogmate, quod veritatem putas', etiam tu potes dicere. Auferamus itaque de medio, si placet, ista communia, quoe dici ex utraque parte possunt : quamvis veraciter dici ex utraque parte non possunt.
2. Primum abs te quæro, cur libro meo saltem specie tenus te respondisse glorieris, cum tuis libris quatuor unius mei partem nec quartam reprehendendo tetigeris, eosque saltus in prætereundis meis disputationibus feceris, quasi omnino desperares4 utriusque operis, et mei scilicet et lui quemquam esse posse lectorem, qui ista deprehenderet. Denique etiam pauca ipsa, in quibns vix est, ut dixi, quarta pars voluminis mei, quæ velut infirmiora existimans, quatuor tuorum grandiorum I voluminum strepitu, quasi quadrigarum impetu prosternere et conculcare molitus es, consideratione multo plurium cæterorum, qua attingere ti- muisli, inconcussa manere monstrantur : quod esHndere pcne superfluum esu Admonendi enim sum po-. tius qui hoc nosse dcsidcranl, ut non eos pigeat utrumque legere, et quod scripsi, et quod respondere voluisti. Ila enim se res ipsa declarat atque indicat, ut niminium lardi sint, qui hoc a nobis postulent demonstrari.
3. Nunc ergo quia video te veritate desertum2, ad maledicta esse conversum, ita distribuam disputationem meam, ut ostendam prius quantis et qualibus Ecclesiæ catholicae doctoribus nomine Manichæorum . intolerabilem facere non cuncteris injuriain, et cum me appetis, in quos tela sacrilega jacnleris. Deinde monstrabo, quod tu ipse sic adjuvas Manichæorum damnabilem et nefandæ impi.tatis errorcm, ut nullum talem patronum nec in suis dilectoribus valeant invenire. Tertio loco, quantum tu'eviter potuero, sententiis non meis, sed corum qui fuerunt ante uos, et adversus impios fidem catholicam defendorunt, innnes argutias tuas et elaborata argumenta convincam. Postremo, quoniam si te non correxcris, necesse tiM erit etiam illos Ecclesiæ catholicæ oppugnare doctores, atque contendere nee ipsos in hac quæstione catholicam tenuisse veritatem, defeadam contra te, Deo adjuvante, et ipsorum et nostram (idem : ubi eliam iti poterit apparere, non solum tu verbis tuis, quod se. cundo loco me demonstraturum esse promisi, sed ipsum dogma Pelagianum, quod commune est omnibus vobis, quantum adjuvet Manichæos.
. CAPUT II. — 4. Primam itaque pariem distributionis mcae, quelnadmodum exsequar, parumper adverte. Nempe inter nos, quantum attinet ad intentionem libri mei, cui te respondisse quatuor tuis jactas, ista vertitur quæstio, quod ego dico sic nuptias esge laudandas, ut nullo modo ad earum culpam vituperationemque pertineat, quod omnes homines primorum illorum homiuum peccato nascuntur1 obnoxii. Hoc euim qui Degat, ipsa christianæ fidei subvertere firmamenta conatur. Hiuc quippe factum est ut de nuptus et concupiscentia librum scriberem : nuptiarum scilicet bonum discernens ab eo malo unde trahitur originale peccatum. Tu autem dicis nuptias sine dubitatione damnari, nisi quod ex eis nascitur, ab omni sit liberum obligatione peccati: propter quod libris quatuor te unum meum refutasse gloriaris. In quibus libris volens homines avertere a fide catholica fundatissima, etad novitatem vestri erroris adducere, saepe incutis legentium sensibus Manichææ pestis horrorem2: quasi ilia. lum naturale cum Manichaeis sapiat, qui dicit infantes secundum Adam carnaliter natos, contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere, et ob hoc secunda indigere, ut per lavacrum regenerationis prius peccati originalis remissione purgentur, et in Dei fi- Hos adoptati in regnum Unigeniti transferantur. Hoc de Manichaeorum nomine et crimine facicbat etiam Jovinianus, negans Mariæ sanctæ virginitatem, quae fuerat dum conciperet, permansisse dum pareret : tanquam Christum cum Manichæis phantasma crederemus, si matris incorrupta virginitate dieerenlus exortum. Sed in adjutorio ipsius Salvatoris, sicut spreverunt Catholici velut acutissimum quod Joviniatius exseruerat argumentum, et nee sanctam Mariam pariendo fuisse corruptam, nec Dominum phantasma fuisse crediderunt, sed et illam virginem mansisse . post partum , et ex ilia tamen verum Christi corpus exortum : sic spernent' vestra calumniosa vaniloquia, ut neque cum Manichaeis astruant mali naturale principium, et secundum antiquam et veram catholicam fidem nullo modo dubitent Christum in evacuando chirographo paterni debili liberatorem credere parvulorum.
CAPUT III. — 5. Sed tu qui tam crebro nobis Manichæorum nomen opponis, quos et quales viros et quantos fidei catholicae defensores tam exsecrabili criminatione appetere audeas, si evigilas intuere. Non quidem omnium de hac re sententias, nec omnes corum, quos commemorabo, me congregaturum esse peliiceor; quia nimis longum est, et necesse esse non arbitror : sed ponam pauca paucorum, quibus tamen nostri contradictores cogantur erubescere et cedere ; si ullus in eis vel Dei timor, vel hominum pudor tantum malum pervicaciae superaverit. Irenaeus Lugdu nensis episcopus non longe a temporibus Apostolorum fuit : iste ait, < Non aliter salvari homines ab antiqua serpentis plaga 1, nisi credant in eim qui secundum similitudinem carnis peccati in ligno matyrii exaltatus a terra omnia traxit ad se, et vivificavit, mortuos» (Lib. 4, cap. 5). Item idem ipse : « Quemadmodum adstrietum est, »inquit, «morti genus humanum per virginem, solvatur per virginem2, aqua lance disposita, virginalis inobedientia per virginalem obe- dientiani. Adhuc enim protoplasti peccato per correptionem' primogeniti emendationem accipiente, serpentis prudentia devicta per simplicitatem columbæ, vinculis illis resoluti sumus, per quæ alligati eramus morti i (Lib. 5, cap. 19). Videsne antiquum hominem Dei, quid de antiqua serpentis plaga sentiat? quid de similitudine carnis peccati, perquam sanatur plaga serpentis in carne peccati ? quid de protoplasti peccato, per quod alligati fueramus?