Skip to content
On the Teacher

CAPUT PRIMUM · 1 of 14

Locutio ad quid instituta.

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

i. AUGUSTINUS : Quid tibi videmur efficere velle cum loquiniur ? ADEODATUS : Quantum quidem mibi nunc occurrit, aut docere, aut discere. Aug. Unum torum video et assentior : nam loquendo nos doccre velle manifestum est; discere autem quomodo? Ad. Quo tandem censes, nisi cum interrogamus? Aug. Etiam tunc nibil aliud quam docere nos velle intelligo. Nam quæro abs te, utrum ob aliam causam interroges. nisi ut eum quem interrogas doceas quid velis ? Ad. ADMO NITIO IT. BENEDICTINORUM. Collatus est (hic liber) cum Mss. Fiscannensi, Michaelino, Beccensi, victorinis tribus, Navarricis duobus, Remensis ecclesiae uno, vaticanae Bibliothecae uno; cum lectionibus trium Belgicorum per Lovanienses vulgatis; cumque editionibus sed . Am. Er. et Lov. Comparavimus præ terea eas. omnes editiones initio Retractationum et Confessionum memoratas. M. (II) Scriptus circiter annum Christi 389, rATROL. X XXII. (Trente-huit,) Verum dicis. Aug. Vides ergo jam nihil nos locutione, nisi ut deccamus appetere. Ad. Non plane video: : nam si nihil est aliud loqui quam verba promcre, vidco nos id facere cum cantamus. Quod cum soli sxpe facimus, nullo praesente qui discat, non puto nos docere aliquid ,.lle. Aug. At ego puto esse quoddam genus docendi per commemorationem, magnum sane, quod in nostra hac sermocinatione res ipsa indicabit. Sed si tu non arbitraris nos discere cum recordamur , nec docere illum qui commemorat, non rcsisto tibi: et duas jam loquendi causas constituo, aut ut doccamus, aut ut commemoremus vel alios vel nosme lipsos ; quod etiam dum cantamus, efficimus : an tibi non videtur? Ad. Non prorsus : nam rarum admodum cst, ut ego cantcm commemorandi me gratia , sed tantummodo delectandi. Aug. Videoquid sentias. Sed nonne attendis id quod te delectat in cantu modulationem quamdam esse soni; quæ quoniam verbis ct addi et detrahi potest, aliud est loqui, aliud est cantare? Nam ei tibiis et cithara cantatur, et aves cantant. et nos interdum sine verbis musicum aliquid sonamus, qui sonus cantus dlci potest, locutio non potest : an quidquam est quod contradicas? Ad. Nihil sane.

2. Aug. Vidctur ergo tibi, nisi aut docendi, aut commemorandi causa non esse institutam locutionem? Ad. Videretur, nisi me moveret quod dum oramus, utique loquimur; nec tamen Deum aut d oceri aliquid a nobis, aut commemorari £as est credere. Aug. Nescire te arbitror non ob aliud nobis præceptum esse ut in clausis cubiculis oremus (Matth. VI, 6), quo nomine significantur mentis penetralia, nisi quod Deus, ut nobis quod cupimus præstet, commemorari aut doceri nostra locutione non quærit. Qui enim loquitur, suæ voluntatis signum foras dat per articulatum sonum : Deus autem in ipsis rationalis animae secretis, qui bomo interior vocatur, et quærendus et deprecandus est; hæc enim sua templa esse voluit. Anapud Apostolum uon legisti, Nescitis quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16) ; et, In interiore homine habitare Christum?(Ephes. in, 16, 17.) Nee in propheta animadvertisti, Dicite in cordibus vest ras , et in cubilibus vestris compungimini: sacrificate sacrificium justitiæ, et spera te in Domino ? ( Psal. IV, 5, G.) Ubi putas sacrificium justitiæ sacrilicari, nisi in templo mentis, et in cubilibus cordis? Ubi autem sacrificandum est, ibi et orandum. Quare non opus cst locutione cum oramus, id est sonantibus verbis, nisi forte, sicut sacerdotes faciunt, significandæ mentis suae causa, non ut Dens, sed ut homines audiant, et consensione quadam per commemorationem suspendantur in Deum : an tu aliud existimas? Ad, Omnino assentior. Aug. Non te ergo movct quod summus Magister cum orare doceret discipulos, verba quædam docuit (Matth. v, 9) ; in quo nihil aliud videtur fecisse, quam docuisse quomodo in orando loqui oporteret? Ad. Nibil me omnino istud movct : non enim . verba, sed res ipsas eos verbis docuit, quibus ct seipsi commonefacerent, a quo, cl quid esse! orandum, cum in penetralibus, ut dictum est, mentis orarent. Aug. Recte intelligis : simul enim tc credo animadvertere, etiamsi quisquam contendat, quamvis nullum edamus sonum, tamen quia ipsa verba cogitamus, nos intus apud animum loqui, sic quoque locutione nibil aliud agcre quam commonere, cum memoria cui verba inhærent, ea revolvendo facit vcnire in mentem res ipsas quarum signa sunt verba. Ad. Intelligo ac sequor.