Chapter 2 · 2 of 3
On the Duties of the Clergy
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
LIBER SECUNDUS.
69 CAPUT I. Vitæ beatitudinem acquiri honestate, quippe qua Christianus gloriam et favores hominum spernens, opera tua Deo soli placere in votis habet.
I. Superiore a libro de officiis tractavimus, quae convenire honestati arbitraremur, in qua vitam beltam positam esse nulli dubitaverunt, quam Scriptura appellat vitam æternam. Tantus euim splendor b honestatus est, ut vitam beatam efficiant tranquillitas conscientiae, et securitas innocentiae. Et ideo sicut exortus sol lunae globum et cætera stellarum abscondit lumina , ita fulgor honestatis, ubi vero et incorrupto vibrat decore, cætera quae putantur bona secundum voluptatem corporis, 70 aut secundum sæculum clara et illustria, obumbrat.
2. Beata plane, quae non alienis æstimatur judiciis, sed domesticis percipitur sensibus, tamquam sui judex. Neque enim populares opiniones pro mer. cede aliqua requirit, neque pro supplicio pavet. Itaque quo minus sequitur gloriam, eo magis super eam eminet. Nam qui gloriam requirunt, his ea merces præsentium, umbra futurorum est, quæ impediat vitam aeternam ; quod in Evangelio scriptum est: Amen dico vobit, perceperunt mercedem tuam (Matth, VI, 2); de his scilicet qui velut c tuba canente,vulgare liberalitatem suam qnam faciunt circa pauperes, gestiunt. Similiter et de jejunio quod ostentationis causa faciunt: Habent, inquit, mercedem suam.
3. Honestatis igitur est vel misericordiam facere, 71 vel jejunium deferre in abscondito ; ut mercedem videaris a solo Deo tuo quærere, non etiam ab hominibus. Nam qui ab hominibus quærit, habet mercedem suam : qui autem a Deo, babet vitam æternam : quam præstare non potest nisi auctor æternitatis, sicut illud est : Amen, dico tibi, hodie mecum erit in paradito (Luc. XXIII, 43), Unde ex presaius Scriptura vitam æternam appellavit eam quæ sit beata ; ut non hominum opinionibus d æstimandum relinqueretur , sed divino judicio committeretur.
CAPUT II, Variæ philosophorum de bealitudine opiniones : eam in Dei cognitione ac bonorum operum studio consistere primum probatur ex Evangelio: ium ne a philosophil videatur hoc lumplum, prophetarum testimonii. confirmatur.
ł. Itaque philosophi e vitam beatam, alii in non dolendo posuerunt, ut Hieronymus : alii in rerum scientia, ut Heriilus, qui audiens ab Aristotele et Tbeopbrasto mirabiliter laudatam esse rerum scientiam , solam eam quasi summum bonum posuit ; cum illi eam quasi bonum, non quasi solum bonum laudaverint. Aliif voluptatem dixerunt, ut Epicurus : alii, ut Callipho, et post eum Diodorus, ita interpretati sunt, ut alter ad voluptatem, alter ad vacuitatem doloris, consortium honestatis adjungerent, quod sine ea non possit esse beata vita. Zenon Stoicus solum et summum bonum quod honestum est: Aristoteles autem vel Theophrastus et cæteri peripatetici in virtute quidem, hoc est honestate vitam beatam esse, sed compleri ejus beatitudinem etiam u corporis atque exteris bonis asseruerunt.
5. Scriptura autem divina vitam æternam in cognitione posuit diviuitatis, et fructu bonæ operationis. Deniquc utriusque assertionis Evangelicum suppetit testimonium. Nam et de scientia ita dixit Dominus Jesus : Hæc est autem vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum. et quem misisti Jesum Christum (Joan, XVII, 3), Et de operibus ita respondit : Omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit (Matth. xix, 29).
6. Sed ne aestimetur hoc recens esse, et prius tractatum a philosophis, quam in Evangelio prædicatum (anteriores enim Evangelio philosophi, id . est, Aristoteles et Theophrastus, vel Zenon atque Hieronymus, sed posteriores prophelis), 72 accipiant quam longe antequam philosophorum nomen audiretur, per os sancti David utrumque aperte vi. deatur expressum. Scriptum est enim : Beatus quem tu erudieris, Domine; et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII, 12). Habemus et alibi: Beatus vir qui Iimet Dominum, in mandatis ejus cupiet nimis (Ps. CXI, 1). Docuimus de cognitione, cujus præmium æternilatis fructum esse memoravit, adjiciens Propheta , 0 quia in domo hujus timentis Dominum, vel eruditi in Lege, et cupientis in mandatis divinis : Gloria et divitiæ, et justitia ejus manet in sæculum sæculi (Ibid. 3). De operibus quoque in eodem psalmo subjunxit vita: æternæ suppetere præmium viro justo. Denique ait : Beatus vir qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in judicio ; quia in sæculum non commovebitur. In memoria æterna erit justus (Ibid., 5,6). Et infra : Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in æternum (Ibid., 9).
7. Habet ergo vitam aeternam fides, quia fundamentum est bonum : habent et bona facta, quia vir justus et dictis et rebus probatur. Nam si exercitatus sit in sermonibus, et desidiosus in operibus, prudentiam suam b factis refellit: et gravius est scire quid facias, nec fecisse quod faciendum cognoveris. Contra quoque strenuum esse in operibus, affectu infidum, ila est ac si vitioso fundamento pulchra culminum velis elevare fastigia : quo plus ex- struxeris, plus corruit; quia sine munimento fidei' bana opera non possunt manere. Infida statio in portu navem perforat, et arenosum solum cito cedit , nec potest impositae ædificationis sustinere onera. Ibi ergo plenitudo præmii, ubi virtutum perfectio, et quædam in factis atque dictis aequalitas sobrietatis.
CAPTIT III. Petita e Scripturis beatitudinis definitio expenditur, demonstraturque nihil ipsi vel propter exlerna bona accedere, vel decedere propter incommoda.
8. Et quoniam sola rerum scientia explosa est, vel quasi inanis secundum Philosophiac disputationes superfluas, vel quasi semiperfecta sententia; consideremus quam enodem de eo divina scriptura absol- vat sententiam, de quo « tam multiplices ct implicatas atque confusas videmus esse quæstiones Philosophiae. Nihil enim bonum Scriptura nisi quod honestum asserit, virtutemque in omni rerum statu beatam judicat, quae neque augeatur bonis corporis, vel externis, neque minuatur adversis: nihilque tam beatum, nisi quod a peccato alienum sit, 73 plenum innocentiæ, repletum gratiæ Dei. Scriptum est enim : Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit: sed in lege Domini fuit voluntas ejus (Ps. I, i, 2). Et alibi : Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (Ps. CXVIII, 4).
9. Innocentia igitur et scientia beatum faciunt. Bonæ quoque operationis mercedem esse beatitudinem vitæ æternæ supcrius advertimus (Sup.,cap.2). Restat igitur ut spreto patrocinio voluptatis, aut doloris metu (quorum alterum quasi infractum et molliculum , alterum quasi eviratum et infirmum d despuil), in ipsis dolorihus vitam beatam eminere demonstret. Quod facile doceri potest, cum legerimus : Beati estis, cum vobis maledicent, el persequentur, et dicent omne malum adversus vos propter justitiam. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelo. Sic enim persecuti sunt et prophetas, qui erant ante vos (Matth. v, 11, 12). Et alibi * Qui vult venire post me, e tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. xvi, 24).
CAPUT IV. Idem argumentum, scilicet rebus externis non minui neque augeri beatitudinem, veterum exemplis illuttratur.
10. Est ergo beatitudo et in doloribus, quos plena suavitatis virtus comprimit et coercet, ipsa sibi domesticis opibus abundans, f vel ad conscientiam, vel ad gratiam. Neque euim parum beatus Moyscs, cum Ægyptiorum vallatus populis, et mari clausus, per fluctus sibi et populo patrum pedestrem viam piis meritis invenisset (Exod. XIV, 13). Quando antem fortior, quam tunc cum extremis circumventus periculis non desperabat salutem, sed exigebat triumphum?
ii. Quid Aaron , quando se beatiorem credidit, quam tunc quando medius stelit inter vivos ac mortuos, et objectu sui statuit mortem, ne ad vivorum transiret agmina a cadaveribus mortuorum (Num. xvi, 48)? Quid de puero Daniele loquar, qui tam sapiens erat, ut inter leones fame cxasperatos, nulla bestialis sævitiæ formidine frangeretur : ita alienus a metu, ut posset epulari, nee vereretur, ne ad pastum exemplo sui feras provocaret (Dan. XIV)?
12. Est ergo et in dolore virtus, quæ sibi bonæ suavitatem exhibeat conscientiæ; ct ideo indicio est, quod non minuat dolor virtutis voluptatem. Sicut ergo nulla virtuti decessio beatitudinis per dolorem, ita eliam nulla accessio per voluptatem corporis aut, commodiorum gratiam. De quibus pulchre Apostolus ait: Quæ mihi lucra fuerunt, hæc duxi propter Christum detrimenta esse (Phil. in, 7, 8). Et addidit: Propter quem omnia damna duxi, et æstimo ut stercora, ut Cliristum lucrifaciam (Hebr. xi, 26).
13. Denique Moyses damnum suum credidit thesauros esse Ægyptiorum, et opprobrium Dominicæ crucis prætulit: nec lune dives cum abundaret pecunia, nec postea pauper cum egeret alimento; nisi forte tunc alicui minus beatus 74 videretur fuisse, cum in deserto quotidiana alimonia sibi et popul,o suo deforet. Sed quod summi boni ac beatitudinis nemo negare audeat, manna ei, boc est, panis Angelorum ministrabatur e coelo: carnis quoque quoti- diana pluvia totius plebis epulis redundabat (Exod. xyi, 13 et seq.).
ii. Eliæ quoque sancto panis ad victum deerat, si quæreretur ( III Reg. XVII, 6 ): sed non videbatur deesse, quia non quærebatur. ,taque ,diurno corvorum obsequio inane panis, caro ad vesperam deferebatur. Numquid idco minus beamus, quia pauper erat sibi ? Minime. Immo eo magis beatus, quia craj Deo dives. Aliis enim quam sibi divitem esse praestat, ut iste erat, qui tempore famis cibum a vidua petebat, largiturus ut hydria farinæ per triennium ei sex menses non deficeret, et quotidianos usus oljei vas viduæ inopi sufliceret ac ministraret (Ibid., 14). Meritp ibi volebat Petrus esse, ubi istos videbat (Matth. xvu,4). Merito in monte cum Christo in gloria appa- ruerunt; quia et ipse pauper factus est,cum dives esset, I
15. Nullum ergo adminiculum præstant divitiæ ad vitam beatam. Quod evidenter Dominus in Evaogelio demonstravit dicens : a Beuti paulperes, quoniam vestrum est regnum Dei. Beati qui nunc esuriunt et sitirent, quia saturabuntur. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis ( Luc. v!, 20 et seq.). Itaque paupertatem, famem, dolorem, quæ putantur mala, non solum impedimento non esse ad vitam beatam, sed eliam adjumento evidentissime pronuntiatum est.
CAPUT V. Quce putantur bona, plerumque impedimento esse ad beatam viram : et quæ mala, materiam esse virtutum : quod beatitudinis ac aliis exemptis confirmatur.
16. Sed et illa quæ videntur bona, divitias, satie- tatem, lætitiam expertem doloris, detrimento esse ad fructum beatitudinis, Dominico declaratum judicio liquet, cum dicitur : Væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram! Væ vobis qui] saturati estis, quia esurietis ( Jbid., M et seq.) 1 Et illis qui rident, quia lugebunt. Sic ergo non solum adminiculo non sunt ad vitam beatam b corporis, aut externa bona, sed etiam dispendio sunt.
47. Inde enim beatus Nabuthe etiam cum lapidarctur a divite (III Neg. XXI, 13 ), quia pauper et infirmus adversus opes regias solo crat affectu et religione dives, ut pecunia regali non commutaret paternae vineæ haereditatem : eoque perfectus, quia sanguine proprio defenderet jura majorum suorum. Inde quoque miser Achab etiam suo judicio, quia pauperem necari fecerat; ut ejus possideret vineam.
18. Certum est solum et summum bonum esse virtutem, eamque abundare solam ad vitæ fructum beatæ : nec externis aut corporis bonis, sed virtute sola vitam præstari beatam, per quam vita arterna acquiritur. Vita enim beata fructus præsentium : vita autem aeterna spes futurorum est.
75 19. Sunt tamen qui in hoc corpore tam infirmo, tam fragili, impossibilem vitam beatam putent, in quo necesse estc angi, dolere, deplorare, aegrescere: quasi :cro ego ig corporis exsultatione dicam vitam beatam consistere , et nou in altitudine sapientiæ , suavitate conscientiæ, virtutis sublimitate. Won enim in pa sione essc, sed victorem esse passionis beatum est, nec frangi temporalis d motu doloris.
20. Pone accidere hæc quae gravia ad viia doloris feruntur, cæcitatem, exsiliuo), famem, stuprum filiæ, amissionem liberorum. Quis neget beatum Isaac, qui non videbat in senectute, et beatitudines suis benedictionibus conferxbat(Gen.XVII,1 et seq.)1Annon beatus Jacob qyi profugus patria domo, mercenarius pastor exsilium sustinuit, fili;c pudicitiam ingemuit esse temeratam, famem pertulil (Gen. XXXJ, i, et seq.)? Non ergo beati quorum fule Deusaccipit testimonium, cum dicitur : Deus Ahrabam, Deus Isaac, Deus Jucob (Gen. xxxiv. i et seq.)? Misera est servitus, sed uon miser Joseph; immo plane beatus, cum dominx libidipes in servitute positus coerceret (Gen. XXXIV,8 et seq.)Quid de sancto David loquar, qui trium filiorum deploravit < obitum (II Reg, XIII, 3), et quod bis durius incestum filiae (II Reg. XVIII, 33)? Quomodo non beatus, de cujus successionne beatitudinis auctor exortus est, qui plurimos fecit beatos? Beati euim qui non viderunt et crediderunt(Joan. xx, 29). Fuerunt et ipsi in sensu infirmitatis, sed evaluerunt de infirmitate fortes, Quid laboriosius autem sancto Job vel f in domus incendio. vel filiorum decem inleritumomentaneo, doloribus corporeis? Numquid minus beatus, quam si illa non pertulisset , in quibus ma- . gis probatus est (Job i, 14 seq.; II, i seq.)?
21. Esto tamen fuisse in illis aliquid acerbitatis, quem virtus animi non abscondit dolorem. Neque enim a profundum marc negaverim , quia vadosa sunt littora ; neque coelum lucidum , quia interdum obtexitur nubibus : neque terram fecundam , quia aliquibus locis jejuna b glarea ost: aut lætas segcles, qnia intermixtam solent habere sterilem avenam. Similiter puta c beat:£ messem conscientia! interpellari aliquo acerbo doloris. Nonne totius manipulis vitae beatæ, si qyid forte accidit adversi atque amaritudinis, tamquam sterilis avena abscondilur, am tamquam lolii amaritudo frumenti suavitate obducitur? d Sed jam ad proposita pergamus.
76. CAPUT VI. j De utili non quæstuoso illo, sed justo el honesto, quod etiam damnis quæritur : ac dividitur in utile corporeum et pietatis.
22. Superiore libro ita e divisionem fecimus, ut primo locu esset honestum ac decorum, a quo officia ducerentur, secundo loco quid utile. Et quemadmodum in primo diximus quia iuter honestum et decorum est quædam distinctio, quæ magis intelligi quam explicari possit: sic et cum utile tractamus, considerandum videtur quid utilius.
23. f Utilitatem autem non pecuniarii lucri æstimatione subducimus, sed acquisitione pictatis; sicut Apostolus att : Pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ præsentis et futuræ ( I Tim. IV, 8).Itaque in scnpturis divinis. si diligenter quæramus, I sæpe invenimus quod honestum est, utile vocari: Omnia mihi licent , sed non omnia utilia sunt (1 Cor., VI, 12). Supra de vitiis loquebatur. Hoc crgo dicit : Licet peccare, sed non decet. In potestate sunt peccata, sed non sunt honesta. Luxuriari promptum, sed non justum. Non enim Deo esca, sed ventri colligiTur.
24. Ergo quia quod utile, id etiam justum : justum est ut K serviamus Christo qui nos redemit; ideo justi, qui pro ejus nomine mor ti se obtulerunt : injusti qui declinaverunt, h de quibus dicit: Quæ utilitas insanguine meo (Psal. xxix, 40) ; id est, qui justitiæ meae profectus V Unde et illi : Alligemus justum, quia inutilis est nobis Esai. lit, 10), i id est, injustus qui nos arguit, condemnat, corripit. Licet. hoc possit etiam ad avaritiam lio uinum impiorum derivari, quæ perfidiae vicina est; sicut in Judi proditore legimus, qui avaritiæ studio et pecuniae cupiditate, laqueum proditionis incurrit atque incidit.
25. De hac igitur iractandum est utilitate , quae sit plena honestatis, sicut ipsis verbis delinivit Apostolus dicens : Hoc autem ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum injiciam vobis, sed ad id quod honestum est (I Cor. VII, 35). Liquet igitur i quod houestum e-t, utile esse ; et quod utile, honestum : et quod utile justum ; et quod justum, utile. Neque enim mi- hi ad mercatores lucri cupidine avaros, sed ad tilios sermo est, et sermo de Officiis, quae vobis quos elegi in ministerium Domini, inculcare gestio atque infundere; ut ea qua mentibus ac moribus vestris usu atque institutione inolita atque 77 impressa sunt, etiarn sermone ac disciplina aperiantur.
26. Itaque de utilitate dicturus, utar illo versiculo prophetico : Declina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam (Psal., 118, 36); ne utilitatis sonus excitet pecuniæ cupiditatem. Denique aliqui habent: Declina cor meum in testimonia tua, et non ad utilitatem; hoc est, illam quæstuum nundinas aucupanlem utilitatem, illam usu hominum ad pecuniæ studia inflexUro ac derivatam. Vulgo enim hoc solum dicunt utile, quod quæstuosum : nos autem de ea tractamus utilitate, quæ damnis quaeritur; ut Christum lucremur, cujus quæstus est pielas cum sufficientia (I Tim. VI, 6). Magnus profecto quæstus, k quo pie'a- tem acquirimus, quæ apud Deum dives est, non caducis facultatibus, sed muneribus æternis : in quibus non tentatio lubrica, sed constans et perpetua sit gratia.
27. Est igitur utilitas alia corporalis , alia pietatis, sicut divisit Apostolus : Corporalis enim exercitatio ad modicum, inquit, utilis est : pietas aurem ad omnia utilis eat (I Tim. IV, 8). Quid autem tam honestum, quam integritas? Quid tam decorum,quam immaculatum servare corpus, et inviolatum atque inlaminalum pudorem? Quid etiam tam decorum, quam ut vidua uxor defuncto conjugi fidem servet? Quid etiam hoc utilius, quo regnum coeleste acquiritur? Sunt enim qui te castraverunt propter regnum cælorum (Matth., XIX, 12).
CAPUT VII. Utilitatem idem esse ac honestatem; nihil autem utiliut dilectione, quæ mansuetudine, affabilitate, beneficentin, justitia aliisque virtutibus comparatur; quemadmodum ex Moysis atque Davidis historia datur intelligi : postremo et e dilectione fidem nasci, et rursus e fide dilectionem.
28. Est igitur non solum familiarc contubernium honestatis et utilitatis, sed eadem quoque utilitas, quæ honestas. Ideo et ille qui regnum coelorum volebat omnibus aperire, non quod sibi utile quaerebat, sed quod omnibus. Unde ordo quidam nobis et gradas faciendus est, etiam ab his usitatis et communibus ad ca quae sunt præcellentia ; ut ex pluribus utilitatis colligamus profectum.
29. Ac primum noverimus nihil tam utilc, a quam diligi : nibil lam inutile, quam non amari; nam odio haberi exitiale ac nimis capitale arbitror. Itaque id agamus, ut omni sedulitate commendemus existimationem opinionemque nostram, ac primum b placiditale mentis et animi benignitate influamus in affectum hominum. Popularis enim et grata est omnibus bonitas, nihilque quod tam facile illabatur humanis sensibus. Ea si mansuetudine morum ac facilitate, tum moderatione præcepti, c et affabilitate sermonis, I verborum honore, patienti quoque sermonum vice, inodestiæque adjuvetur gratia, incredibile quantum procedit ad cumulum dilectionis.
78. 30. a Legimus enim non solum in privatis; sed etiam in ipsis regibus, quantum facilitas blandæ e affabilitatis profecerit, aut superbia verborumque obfuerit tumor; ut regna ipsa labefactaret, et potestatem solveret. Jam si quis f consilio, usu, ministerio, officiis popularem comprehendat gratiam : aut si quis periculum suum pro universa plebe offerat; non est dubium quod tantum charitatis a plebe in eum refundatur, ut populus salutem ejus et gratiam sibi praeferat.
31. Quantas Moyses a populo illatas e absorbebat contumelias (Exod. XXXII, 11 et seq.) : et cum Dominus in insolentes vindicare vellet; se tamen pro populo offerebat frequenter, ut indignationi divinae plebem subduceret! h Quam miti sermone post injurias appellabat populum, consolabatur in laboribus, delinibat oraculis, fovebat operibus : et cum Deo constanter loqueretur (Gen., XXXIII, 8 et seq.); homines tamen humili et grata appellationc affari solcbat! Merito aestimatus est supra homines, ut et vultum ejus non possent intendere (Gen., xxxiv, 39 et seq.), et sepulturam ejus non repertam crederent (Deul., xxxiv, 6); quia sic sibi totius plebis mentes devinxerat, ut plus eum pro mansuetudine diligerent, quam pro factis admirarentur (I Reg. x, ii, et alibi).
32. Quid ejus imitator sanctus David, electus ex omnibus ad plebem regendam, quam mitis et blandus, humilis spiritu, sedulus corde, facilis affectu ! Ante regnum se pro omnibus offerebat : rex cum omnibus æquabat suam militiam, ct partiebatur laborem : fortis in praelio, mansuetus in imperio, patiens in convicio, ferre magis promptus quam referre injurias. Ideo lam charus erat omnibus, ut juvenis ad regnum etiam invitus peteretur, rcsistens cogeretur, senex ne praelio interesset a suis rogaretur; quod mallent omnes pro ipso periclitari, quam illum pro omnibus.
33. Ita sibi gratis officiis plebem obligaverat (II Reg., n, 2, et seq.), primum, ut in discordiis populi exsulare in Hebron mallet, quam in Hierusalem regnare : deinde, ut etiam in hoste positam virtutem diligeret: justitiam etiam his qui arma contra se tulerant sejue ac suis praestandam putaret : denique (II Reg., III, 32 et seq.) fortissimum adversae partis propugnatorem Abner ducem et inferentem praelia miratus est, et orantem pacis gratiam non asperna- tus, honoravit convivio : interemptum insidiis doluit et flevit, prosecutus exsequias honestavit ; mortem ullus, conscientiæ fidem præstitit, quam fllio inter hæreditaria jura transcripsit, magis sollicitus, ne innocentis mortem inultam relinqueret, quam quo suam mortem doleret.
34. Non mediocre istud, praesertim in rege, sic obire humilitatis munia, ut communem se exhiberet etiam infimis, alieno periculo cibum non quaerere, potum recusare (II Reg. XXIII, 13 et seq.), peccatum fateri, seque ipsum pro populo offerre morti, ut in se divina indignatio converteretur, cum ferienti angelo offerens se diceret : Ecce sum, ego peccavi, 79 et ego pastor malum feci, et itle grex quid fecit? Fiat manus tua in me.
55. Nam quid alia dicam, quod dolum meditantibus os suum non aperiebat, et, tamquam non audiens, nullum sermonem referendum putabat : non respondebat conviciis : cum sibi derogaretur, orabat : cum malediceretur, benedicebat? Ambulans in simplicitate, et superborum i fugitans, sectator immaculatorum, qui cinerem miscebat alimentis suis, cum peccata propria deploraret, et potum suum temperabat fletibus (Psal. XXXVII, 14, et alibi). Merito sic expetitus est ab universo populo, ut venirent ad eum omnes tribus Israel dicentes : Ecce noa ossa tua et caro tua sumus : heri et nudiustertius cum esset Saul, et regnaret super nos; tu eras qui producebas et inducebas Israel. Ec dixit tibi Dominus : Tu pasces populum meum (II Reg. v, i et seq.). Et quid plura de eo dicam, de quo hujusmodi Dei processit sententia, ut de eo diceret : inveni David secundum cor meum (Psal. LXXXVIII, 21)? Quis enim in sanctitate cordis et justitia sicut iste ambulavit, ut impleret voluntatem Dei: propter quem et delinquentibus posteris ejus venia data, et praerogativa est reservata bæredibus (III Reg. XI, 42, 13)?
56. Quis igitur non diligeret eum, quem videbat ita charum amicis; ut quia ipse sincere amicos diligebal, aeque diligi se a suis amicis arbitraretur? Denique parentes eum filiis snis, filii praeferebant parentibus. Unde graviter indignatus Saul, percutere Jonathan filium hasta voluit ; quia pluris apud eum valere David amicitiam judicabat, quam vel pietatem, vel auctoritatem paternam ( 1 Reg. xx, 30 et seq.).
37. Etenim ad incentivum charitatis communis plurimum proficit, si quis vicem amantibus reddat, nec minus redamare se probet, quam ipse amatur , id'lue amicitiae fidelis " pateat exemplis. Quid enim tam populare, quam gratia? Quid tam insitum na- turae, quam ut diligentem diligas? Quid tam inoli- I lum atque impressum affectibus humanis, quam ut eum amare inducas in animum, a quo te amari velis? Merito sapiens dicit : Perde pecuniam propter fratrem et amicum (Eccli. xxix, 13). Et alibi: Amicum salutare non erubescam, et a facie illius non me abscondam (Eccli. XIII, 31). Siquidem vitae et immortalitatis medicamentum in amico esse Ecclesiasticus sermo testatur (Eccli. VI, 16) : et summum in etaritate præsidium nemo dubitaverit, cum Apostolus dicat : Omnia suffert, omnia credit, omniasperat, oninia sustinet, charitas numquam eadit (I Cor. XIII, 7 et seq.).
38. Ideo David non cecidit, quia charus fuit omnibus, et diligi a subjectis quam timeri maluit. b Ti- mor enim temporalis tutaminis servat excubias, nescit diuturnitatis custodiam. Itaque ubi timor decesserit, audacia obrepit; quoniam fidem non timor cogit, sed afleclus exhibet.
39. Prima ergo ad commendationem nostri est c charitas. Bonum est ergo testimonium habere de plurimorum dilectione. Hinc nascitur 80 fides, ut committere se luo affectui non vereantur etiam alieni, quem pluribus charum adverterint. Simililcr etiam per fidem ad charitatem pervenitur; ut qui uni aut duobus præstiterit Iidem, tamquam influat inanimos universorum, et omnium acquirat gratiam.
CAPUT VIII. Nihil ad conciliandam gratiam magis valere quam consilia : aed eis confidere posse neminem, nisi justilia nitantur ac prudentia: quantum autem hæ duae virtutes eluxerint in Salomone, ex ipsius celeberrimo judicio palam fieri.
40. Duo igitur haec ad commendationem nostri plurimum operantur, d charitas et fides; et tertium hoc, si habeas quod in te admiratione dignum plerique existiment, et jure honorandum putent.
-It. Et quia consiliorum usus maxime conciliat homines, ideo e prudentia et justitia in unoquoque desideratur, et ea exspectantur a pluribus; ut in quo ea sint, illi deferatur fides, quod possit utile consilium ac fidele desideranti dare. Quis enim ei se committat, quem non putet plus sapere, quam ipse sapiat qui quaerit consilium? Necesse est igitur ut præstantior sit a quo consilium petitur, quam illeestqui petit. Quid enim consulas hominem, quem non arbitreris posse melius aliquid reperire, quam ipse intelligis?
42. Quod si eum inveneris qui vivacitate ingenii, mentis vigore atque auctoritate præstet, et accedat eo ut exemplo et usu paratior sit, praesentia solvat pericula, prospiciat futura, denuntiet imminentia, argumentum expediat, remedium ferat in tempore, paratus sit uon solum ad consulendum, sed ctiain ad subveniendum; huic ita fides habetur, ut dicat qui consilium petit: Et si mala mihi evenerint per illum, sustineo (Eccli. XXII, 31).
43. Hujusmodi igitur viro salutem nostram et existimationem commiuimns, qui sit, ut supra diximus, justus et prudens. Facit enim f justitia, ut nullus sit fraudis metus : facit etiam prudentia, ut nulla sit erroris suspicio. Promptius tamen nos justo viro quam prudenti committimus, ut secundum usum vulgi loquar. K Cæterum sapientum definitione, in quo una virtus est, concurrunt cæterae, nec potest sine justitia esse prudentia. Quod etiam in nostris invenimus; dicit enim David : Justus miseretur et fenerat (Psal. XXXVI, 2i). Quid feneret justus, alibi dicit: Jucundus vir qui miseretur et fenerat, disponet sermones suos in judicio (Psal. CXI, 5).
44. Ipsum illud nobile Salomonis judicium nonne sapientiæ plenmn ac justitiæ est? Itaque spectemus illud si ita est. Duæ, inquit mulieres in conspectu regi: Salomonis steterunt, etdixit una ad eum : Amli me, domine. Ego ct 81 hæc mulier in uno habitantes cubiculo, ante diem tentium parta edito, singulos filios suscepimus, et erramus una, arbiter nullus domi, nec ulla alu nobisCum femina, nisi nos sulæ : et mortuus est filius ejus hac nocte, ut obdormivit super eum : et surrexit media nocte, ct accepit flliurn meum de sinu meo, et collocavit eum in gremio suo, et tilium suum mortuum posuit in sinu meo. Et surrexi mane, ut lactarem parvulum, et inveni mortuum. Et consideravi illum diluculo, et non erat filius meus. Et respondit altera : Non, sed filius meus est, qui vivit: filius autem tuus, qui mortuus est (ttl lleg. III, 16 et seq.).
45. Et hæc erat contentio, cum utraque filium sibi vindicarent superstitem : defunctum autem suum negarent. Tunc rex jussit afferri machæram, et infantem dividi, ac siugulas partes dari singulis : dimidiam uni, et dimidiam alteri. Exclamabat mulier qu;c vero erat affectu percita : Nequaquam, domine, infantem dividas : detur potius illi, et vivat, et non interficias eum. At illa respondit altera : Neque meus, neque hujus sit infans, dividite eum. Et statuit rex dari infantem ei mulieri qu:c dixerat: Nolite interficere eum, sed date eum illi mulieri; quia mota sunt, inquit, viscera ejus in lilio suo.
46. Itaque non immerito æstimatus est intellectus Dei in co esse ; a quoniam quas occulta sunt Deo? Quid autem occultius internorum viscerum testimonio, in que s apientis intellectus velut quidam piet,tis descendit arbiter, et vefut quamdam genitalis alvi vocem cruil; quia maternus patuit affectus, qui eligeret filium suum vet apud alienam vivere, quam in conspectu matris necari.
47. Sapientiæ igitur furt latentes distinguere conscientias, ex occultis eruere veritatem ; et velut quadam machæra, ita spiritus gladio penetrare non solum uteri, sed etiam animae et mentis viscera : justiliac quoque, ut quæ suum necaverat, alienum non tolleret; sed Vera mater reciperet suum. Denique etiam Scriptura hoc pronuntiavit : Audivit, inquit, omnis lsrael hoc judicium, quod judicavit rex : eltimuerunt a facie tegis, eo quod intellectus Dei in eo easet, ut facertl justitiam (III Reg. III , 28). Denique et ipse Salomon ita poposCit sapientiamf, ut daretur sibi cor prudens audire et judicare cum justitia (Ibid., 9).
CAPUT IX, Quam,,;. individuæ sint justitia atque prudentia, vulgi tamen cardinales virtutes diitinguentis ingenio serviendum esse.
48. Liquet igitur etiam secundum scripturam divinam , quae antiquior est, sapientiam sine justitia esse non posse ; quia nbi una ea rum' virtutum, ibi utraque est. Daniel qnoque 82 quam sapienter alla interrogatione fraudulentæ accusationis deprehendit mendacium, ut calumniatorum' sibi responsio non conveniret! Prudentiae igitur fuit vocis suæ testimonio reos prodere : justitiæ quoque, nocentes supp!!cio dare, innocentem subducere (Dan. xm, 54 et seq.).
49. Est ergo individuum sapientiæ atque justitiae conturbernium : b scd vulgi usu dividitur una quædam forma virtutum , ut temperantia sit in despiciendis voluptatibus : fortitudo spectetur in laboribus et periculis : prudentia in detectu bonornm , sciens commoda et adversa distinguere : justitia quæ sit bona custos juris alieni, et vindex proprietatis, sunm cuique conservans. Sit ergo nobis communis opinionis gratia quadripartita hæc facta divisio, ut ab illa subtili disputatione philosophicæ sapientine, c quæ limandæ veritatis causa quasi ex adyto quodam eruitur, retrahentes pedem, forensem usum ac popularem sensum sequamur. Hac igitur divisione servata, reveriamurad propositum.
CAPUT X.
Salutem justi viri quam prudentis consilio mangis coni mitti : eum autem qui justitiam ac prudentiam in se conjunxerit, ab omnibus expeti solere : hujus rei txemplum fuisse tum Salomonem, de qno verba reginæ Sabce exponuntur; tum Josepham, et Danielem.
50. Prudentissimo cuique causam nostram committimus , et ab eo consilium prompiius qvam a cæteris poscimus. Præstat tamen fidèle d justi cons;lium viri, et sapientissimi ingenio frequenter præponderat. e Utilia enim vulnera amici, quam aliorum oscula (Prov. XXVII, 6). f Deinde quia justi judicium est, sapientis autem argumentum : in illo censura disceptationis, in hoc calliditas inventionis.
St. Quod si utrumque connectas, erit magna con- siliornm salubritas, quae ab universis spectator admiratione sapientiæ et amore justitiæ ; ut omnes quaerant audire sapientiam cjus viri, in quo utriusque virtutis copula sit : sicut quærebant omnes teges terrae videre faciem Salomonis, et audire Sapientiam ejus; ita ut et Siba regina veniret ad eum, et tentaret eum in quæstionibus : Et venit, et omnia locuta eat quæ habebat in corde suo, et audivit omnem sapientiam Solomonis, nec ullum verbum præterivit eam (III Reg. i, 2 et 5).
52. Quae sit ista, quam nihil praetereat, nec sit aliquid quod ei non annuntiaverit verus Salomon, cognosce, o homo, ex his quae audis loquentem : Verus est, inquit, sermo quem audivi in terra mea de sermonibus tuis , et de prudentia tua, et non credidi his qui dicebant mihi, donee teni, et viderunt oculi mei : et nunc non eat nee dimidia quidem pars secundum ea quce annuntiabant mihi. Apposuisti bona super omnia qua audivi 83 ill terra mea. Beatæ mulieres luce, et beati pueri tui qui assistunt tibi, qui audiunt omnem prudentiam tuam (Ibid., 6 et seq.). Intellige convivium veri Salomonis, et quae apponuntur in eo convivio, intellige sapienter, et considera in qua terra eongregatio hationum audierit famam sapientiaevera; atq'te justitiae, et quibus eum viderit oculis, contemplantibus utique ea quae non videmur. Quoniam quæ videntur, temporalia sunt : quos autem non videntur, æterna (II Coi. iv, 14).
53. Quae sunt beatae mulieres, nisi illae de quibus dicitur, Ii quia multæ verbum Dei audiunt et pariunt (Luc. XI, 28)? Et alibi : Quicumque enim verbum Dei fecerit, ipse meu. frater et soror et mater eat (Matlh. XII, 50). Qui etiam pueri tui beati qni assistunt, nisi Paulus qui dicebat : Usque in hunc diem sto protes- I tans minori ac majori (Act. xxvi, 22), Simeonqu! exspectabat in templo ut videret consolationem Israel (Luc. II, 25) ? Quomodo enim dimitti posceret, nisi quia assistens Domino, discedendi habere facultatem non poterat, nisi voluntaLem Domini adeptus esset? Exempli causa propositus est nubis Salomon, a quo certatim at audiretur ejus sapientia, postulabatur.
54. b Joseph quoque nec in carcere feriatus erat, quo minus de rebus incertis consuleretur. Cujus consilium .Egypto universae profuit; ut non sentiret septem Innorum sterilitatem, aliosqne populos iniserae famis levaret jejunio (Gen. XLI, 10 et seq.).
ô5. Daniel ex captivis, regalium cOnsultorum ar- bitef factus, consiliis suis emendavit praesentia, annuntiavit futura. Ex his enim quæ frequenter interpretatus ostenderat c veri se esse annuntium, fides ei in omnibus deferebatur (Dan. u, i0 et aeq.).
CAPUT XI. Tertia conditio ques ad fidem alicui conciliandam valet, in Moyse, Daniele ac Josepho fulsisse ostenditur.
56. Sed etiam d tertius locus de his qui admiratione digni æstimarentur, Joseph, Salomonis et Danielis exemplo decursus videtur. Nam quid de Moyse loquar, cujus omnis Israel quotidie consilia praesto- labatur, quorum vita fidem faciebat prudentiæ, admirationemque ejus augebat? Quis se non committeret consilio Moysi, cui seniores, si qua supra suum intellectum et virtutem esse arbitrarentur, dijudicanda servabant š
57. Quis Danielis consilium refugeret, de quo Dens ipse dixit : Quia Daniele sapientior (Ezech. XXVIII, 3)? Aut quomodo homines de eorum dubitare mentibus possent, quibus Deus tantam conferebat gratiam? Moysi consilio bella conficiebantur : Moysi meritis de coelo affluebat alimonia, potus e petra.
58. Quam purus Danielis animus, ut mulceret barbaros mores, mitigaret leones (Dan. xiv, 39)! Quæ in illo temperantia! Quanta animi et corporis 84 continentia ! Nec immerito mirabilis factus ontnibus, quando (quod vehementer admirantur homines) regalibus fultus amicitiis, aurum non quærebat, nec delatam sibi honorem pluris faciebatquam fidem. Quin eliam periclitari malebat pro lege Domini, quam pro gratia hominis inflecti.
59. Nam de sancti Joseph (quem pene prseterieram) castimonia et justitia quid dicam; quarum altera illecebras heriles respuit, refutavit praemia : altera mortem contempsit, metum repulit, carcerem praeoptavit (Gen. xxxix, 8 et seq.) ? Quis hunc privatae causae ad consulendum idoneum non judicaret, cnjus ferax animus et mens fertilis, temporis sterilitatem quodam consiliorum et cordis ubere recundavit (Gen. XLI, 25 et seq.).
CAPUT XII. Neminem ab homine vitiis contaminato consilium poscere; nec rursus a moroso et difficili : aed ab eo cujusmodi exemplar habemus in Scripturis.
60. Advertimus igitur quod in acquirendis constliis plurimum adjungat vitæ probitas, virtutum praerogativa, benevolentiæ usus, e facilitatis gratia. Quis enim in coeno fontem requirat? Quis e turbida aqua potum petat? Itaque ubi fluxuria est, obi intemperantia, ubi vitiorum confusio; quis inde sibi aliquid hauriendum existimet? Quis uon despiciat morum colluvionem? Quis utilem causae alienae judicet, quem videt inutilem vitae suae ? Quis iterum g improbum, malevolum, contumeliosum non fugiat, et ad nocendum paratum; quis non eum omni studio , declinet?
61. Quis vero quamvis instructum ad consilii opem, difficili tamen accessu, ambiat; in quo sit illud, tanquam si quis aquæ fontem praecludat? Quid enim prodest habere sapientiam, si consilium neges? Si consulendi intercludas copiam, clausisti fontem ; ut nec aliis Influat, nec tibi prosit.
62. Pulchre autem et de illo convenit, qui habens prudentinm, n commaculat eam vitiorum sordibus, eo quod aquæ exitum contaminet. b Degeneres animos vita arguit. Quomodo enim eum potes judicare consilio superiorem, quem videas iuleriorcm moribus ? Supra me dcbet esse, cui me committere paro. An vero idoneum eum putabo, qui milvi det consi- lium , quod non det sibi : et mihi eum vacare credam, qui sibi non vacet : cujus animum voluplatcs occupent, c libido dcvincal, avaritia subjugcI, cupiditas perturbet, quatiat metus ? Quomodo hic consi- Iii locus, ubi nullus quieli?
63. Admirandus mihi et suspiciendus consiliarius ( Esai. III, 3), quem propitius Dominus Patribus dedit, offensus abstulit. Hujus imitator debet esse qui potest consilium dare, et alienam a vitiis custodire prudentiam , quoniam nihil inquinatum ill itlam incurrit.
85 CAPUT XIII. Declarata divinis testimoniis sapientiæ pulchritudine, ad probandam ejus cum virtutibus aliis societatem transit oratio.
64. Quis igitur a tanquam vultu speciem praeferat pulchritudinis, et belluinis posterioribus ac ferinis unguibus formæ superioris dehonestet gratiam ; cum tam e admirabilis et præclara forma virtutum sit, et specialiter pulchritudo sapientiæ, sicut series Seripturæ indicat? Est enim hæc speciosior sole, et super omnem stellarum dispositionem luci comparata f invcuitur prior. Lucem etenim hanc suscipit nox, sapientiam antem non vincit malitia ( Sap, VII, 29 ).
65. Diximus de ejus pulchritudine, et Scripluræ testimonio comprobavimus : superest ut doceamus Scripturæ auctoritate nullum ei contubernium cum viliis esse, sed inviduam cum cæteris virtutibus conjunctionem : cujus spiritus est disertus, sine inquinamento, certus, sanctus, amans bonum, acu- tus, qui nihil vetet benefacere, benignus, stabilis, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens (Sap. vn , 22 et seq.). g Et intra : Sobrietatem docet, et justitiam et virtutem (Sap. VIII, 7).
CAPUT XIV. Prudentiam cum omnibul virtutibus conjunctam esse, maxime vero cum opum detpicientia.
66. Omnia h igitur operamur prudentia , cum omnibus bonis habel consortium. Nam quomodo potest utile consilium dare, nisi i habeat justitiam, ut induat constantiam, I mortem nonformidct, nullo terrore, nullo revocetur metu, nulla adulatione a vero deffectendum putet: exsilium non refugiat, dux noverit sapienti patriam mundum esse : egestatem non timeai, quæ nihil deesse sapienti scia:, cui totus mundus divitiarum est? Quid enim præcelsius illo viro, qui auro moveri nesciat, contemptum habeat pecuniarum, et velut ex arce quadam despiciat hominum cupiditates ? Quod qui fecerit, hunc homines supra hominem esse arbitrantur: Quis est, inquit, hic, et laudabimus eum? Fecit enim mirabilia in vita sua ( Eccli. xxxi, 9). Quomodo enim non admirandus, qui divitias spernit, 86 quas plc- nique saluti propriae pixtulerunt ?
67. k Decet igitur omnes censura frugalitatis, continentiæ auctoritas, et maxime eum qui honoro præstet, ne præeminentem virum thesauri possideant sui, et pecuniis serviat, qui præest liberis. Illud magis decet, ut supra thesaurum sit animo, et infra amicum obsequio. Humilitas enim gratiam auget. Ilæc plena laudis et digna primario viro, uon communem cum Tyriis negotiatoribus et Galaaditis mercatoribus habere turpis lucri cupidinem, nec omne bonum locare in pecunia, et tamquam mercenario muncre quotidianos numerare quæstus, 1 calculari compendia.
CAPUT XV. De liberalitate. Quibusnam potissimum impartienda : et qua ratione illam tenuioris census homines opera et consiliis exerceant.
68. Quod si ab his sobrium gerere animum landabile est, quanto illud præstantius si m dilectionem multitudinis liberalitate acquiras, neque superflua circa importunos, neque restricta circa indigentes!
69. Plurima autem n genera liberalitatis sunt, non solum quotidiano sumptu egentibus, quo vitam sustinere suam possint, disponere ac dispensare alimoniam; verum etiam his qui publice egere verccundantur, consulere ac subvenire, quatenus communis egenorum alimonia non exhauriatur. De eo enim loquor qui præest alicui muneri, ut si officium sacerdotis gerat, aut dispensatoris ; ut de his suggerat episcopo, nec reprimat si quem positum in necessitate aliqua cognoverit, aut dejectum opibus ad inopiae necessitatem redactum : a maxime si non effusione adolescentiæ, sed direptione alicujus et amissione patrimonii in eam reciderit injuriam, ut sumptum cxercere diurnum nou queat.
70. Summa etiam liberalitas, b captos rcdimcre, eripere ex hostium manibus, subtrahere neci homines, et maxime fcminas turpitudini, reddere parentibus liberos. parentes libcris, cives patriæ re- stituere. Nota sunt hæc nimis c Illyrici vastitate et Tliracix : quanti ubique venales 87 erant toto captivi orbe, quos si revoces, unius provinciæ numerum explere non possint! Fuerunt tamen qui et quos Ecclesias redemerunt, in servitutem revocare vellent, ipsa graviores captivitate, qui invidcrent alienam misericordiam. Ipsi si in captivitatem venissent, servirent liberi : si venditi fuissent, servitutis ministerium non recusarent; et volunt alienam libertatem rescindere, qui suam servitutem non possent rescindere, nisi forte pretium recipere emptori placeret : in quo tamcn non rescinditur servitus, sed redimitur.
71. Præcipua est igitur liberalitis, d redimere captivos, et maxime ab hoste barbaro, qui nihil deferat bumanitatis ad misericordiam, nisi quod avaritia reservaverit ad redemptionem : æs alienum subire, si debitor solvendo non sit, atque arctetur ad solutionem, quæ sit jure debita, et inopia destituta : enutrire parvulos, pupillos tueri.
72. Sunt eliam qui virgines orbatas parentibus tuendæ pudiciti;c gratia connubio locent, nec solum studio, sed etiam sumptu adjuvent. Est etiam genus illud liberalitatis quod Apostolus docet : Ut si quit fidelis habet viduas, subministret illis, ut earum alimoniis Ecclesia non graxetur, ut his quæ vere viduæ sunt, sufficiat ( 1 Tim. v, 16).
73. Utilis igitur hujusmodi liberalitas, sed non communis omnibus. Sunt enim plerique etiam viri boni, qui tenues sum censu, contenti quidem exiguo ad sui usum, sed non idonei ad subsidium levandæ paupertatis alienie; tamen suppetit aliud beneficentiæ genus , quo juvare possint inferiorem. e Est enim duplex liberalitas: nna quæ subsidio rei adjuvat, id est, usu pecuniæ: ; altera r qua: operum collatione impeudilur, multo frequenter splendidior, multoque clarior.
74. Quantu illustrius Abraham captum armis victricibus rccepit nepotem (Gen. xiv, 16), quam si redemisset! Quanto utilius regem Pharaonem sanctus Joseph consilio providentiæ juvit, quam si contulisset pecuniam! Pecunia enim unius civitatis non redemit ubertatem : prospicientia totius Ægypti *|>er quinquennium famem repulit ( Gen. XLI,33 et seq.).
75. Facile autem h pecunia consumitur, consilia exhauriri nesciunt. Hæc usu augentur : pecunia minuitur, et cito deficit, atque ipsam destituit benignif Erasm. et seq. edii., Quæ onerum collatione. tatem ; ut quo pluribus largiri volueris, eo pauciores , adjuves, et sæpe tibi desit quod aliis conferendum putaveris. Consilii 88 antem operisque collatio, quo in plures diffunditur, eo redundantior manet, et in suum fontem recurrit. In se enim refluit ubertas prudentiæ : et qnn pluribus fluxerit, eo exercilius fit omne quod remanet.
CAPUT XVI. Modum in liberalitate servandum, ne profundatur in indignos quod dignioribus debebatur; non tamen nimia parce ac timide ministranda. eleemosynas : aed imitandum beatum Joseph, cujus prudentia prolixioribus verbis commendatur.
76. Liquet igitur debere esse • liberalitatis modum, ne fiat inutilis largitas. Sobrietas tenenda est, maximc sacerdotibus, ut non pro jactantia, sed pro justitia dispensent. Nusquam enim b majOr aviditas petitionis. Veniunt validi, veniunt nullam causarn tiisi vagandi habentes, et volunt subsidia evacuare pauperum, exinanire sumptum : nec exiguo contenti, majora quærunt, ambitu vestium captantes petitionis suffragium, et natalium simulatione licitantes incrementa quæstuum, His si quis facile deferat fidem, cito exhaurit pauperum alimoniis profutura compendia. Modus largiendi adsit, ut nec illi inanes recedant, neque transcribatur vita pauperum in spolia fraudulentorum. Ei ergo mensura sit, ut ncque humanitas deseratur, nec destituatur necessitas.
77. Plerique simulant debita. Sit veri etamen. Exutos se per latrocinia deplorant: aut injuria tidem C faciat, aut cognitio personæ quo propensins juventur. c Ab Ecclesia relegatis sumptus impartiendus, si desit eis alendi copia. Itaque qui modum servat, avarus nulli, sed largus omnibus est : non enim solas aures praebere debemus audiendis precantium vocibus, sed etiam oculos considerandis necessitati- Lus. Plus clamat operatori bono debilitas, quam vox pauperis. Neque vero fleri potest ut non extorqueat amplius importunitas vociferantium : sed non semper d impudentia: locus sit. Videndus est ille, qui te non videt : requirendus ille , qui erubescit videri. Ille etiam clausus in carcere occurrat tibi; ille affectus ægritudine mentem tuam personet, qui aures uon potest.
78. Quo plus te operari viderit populus, magis diliget. Scio plerosque sacerdotes, qao plus contuterunt, plus abundasse; quoniam quicumque bonam operarium videt, e ipsi confert quod 89 illesuo officio dispenset, securus quod ad pauperem sua prrveniit misericordia : nemo enim vult, nisi pauperi proficere suam f collationem. Nam si quem aut immoderatum aut nimis tenacem dispeusatorem vide- rit, utrumque despiciet : si aut superfluis crogationibus dissipet alieni fructus laboris, aut recondat sacculis. Sicut igitur modus liberalitatis tenendus est, ita etiam 8 calcar plerumque adhibendum videtur. Modus ideo, h ut quod benefacis , id quotidie facere possis; ne subtrahas necessitati, quod indulseris effusioni: calcar propterea, quia melius operatur pecunia in pauperis cibo, quam in divitis sacculo. Cave ne intra loculos tuos includas salutem in opum, et tanquam in tumulis sepelias vitam pauperum.
79. Potuit donare Joseph totas Ægypti opes, et effundere thesauros regios; noluit tamen de alieno effusu.. videri : maluit frumenta vendere, quam donare esurientibus; quia si paucis donasset, plurimis defuisset. Eam liberalitatem probavit, quo abondaret omnibus. Patefecit horrea, ut omnes emerent subsidium frumentarium ( Gen, XLI , 56, o7), ne gratis accipiendo, cultus terrarum relinquerent; quoniam qui alieno utitur, suum negligit.
80. Itaque primum omnium coacervavit pecunias, dcinde instrumenta cætera , ad postremum jura terrarum rcgi acquisivit, non ut omnes exueret suo , 1 sed fulciret: i publicum tributum constitueret, quo sua tatius habere possent. Quod ita fuit gratum omnibus quibus terras ademerat; ut non venditionem sui juris, sed redemptionem salutis putarent. Denique dixerunt: Sanasti nos, invenimus gratiam in conspectu Domini nostri (Gen. XLVII, 14 et seq., 25). Nam et de proprielate nihil amiseram, qui jus receperant: et de utilitate nihil perdiderant, qui acquisierant perpetuitatem.
81. 0 a virum magum, qui non largitatis superfluæ temporalem captavit gloriam, sed perpetuam commoditatem constituit providentiæ! Fecit enim ut tributis populi se juvarent suis, nec in tempore necessitatis alicua subsidia desiderarent. Melius enim fuitconferre aliquid de fructibus, quam tolum de jure amittere. Quintam b portionem collationis statuit et in provi- dendo perspicacior, ei in tributo libcralior. Denique nunquam postea Ægyptus huju-modi famem pertulit.
82. Quam præclare antem collegit futura! Primum quam arguteregalis interpres somnii veritatem expressit ! Somnium regis primum hoc fuit: Septem jucencæ ascendebant de flumine , visu decoræ, et pingues corpore, et ad oram pascebantur fluminis. Aliæ quoque vitulæ visu deformes c ac jejunæ corpore, post Hlasjuvencas 90 ascendebam de flumine , et juxta eas in ipso riparum thoro pascebantur : et visæ sunt hae vitulæ tenues atque exiles devorare illas quæ præstabant et forma et gratia. Et somnium secundum hoc fuit: Septem spicae pingues, electæ et bonae d de terra surgebant: et post eas septem spicre exiles et vento 8 corruptæ ac marcidæ se subjicere moliebantur: et visum est quod lætas et uberes spicas steriles spic:r. ct tenues devoraverunt.
83. Hoc sommum ita aperuit sanctus Joseph, eo quod septem juvencae septem anni forent, et septem spicae similiter septem anni forent, ex fetu et fructu interpretatus tempora, Fetas enim juvencæ annum exprimit, et fructus segeiis annum consummat integrum. Quae ideo ascendebant de flumine , quod dies, anni, ac tempora fluminum prætereunt modo, el cursim labuntur. Anno!; itaque septem priores uberis terræ fertiles ac fecundos declarat futuros : posteriores autem alios septem annos steriles atque infecundos, quornm sterilitas absumptura foret ubertatem superiorum. Qua gratia prospiciendum admonuit ut uberioribus annis congregaretur subsidium frumentarium , quod sustentare posset inopiam futuræ infecunditatis. !
84. Quid primum mirer? Ingenium quo in ipsum A veritatis descendit cubile : an consilium quo tam gravi atque diuturnæ prospexit necessitati : an vigilantiam atque justitiam; quarum altera , imposito sibi tanto munere, congregavit tam multiplices commeatu,: alteraque æqualitatem per omnes servavit ? Nam de magnanimitate quid loquar; quod vendimus a fratribus in servitutem, non retulit injuriam , sed famem depulit? Quid de suavitate , qua dilecti fratris præsentiam pia fraude quaesivit, quem simulato per elegantiam furto, reum statuit rapinæ, ut obsidem teneret gratia; (Gen. XLIV, 2 et seq.).
85. Unde merito ci a patre dicilur: f Filius ampliatus meus Joseph, filius ampliatus meus, zelotes filius meus adolescentior.... Adjuvit te Deus meus; et benedixit te benedictione coeli a summo, et benedictione terræ, terræ habentis omnia, propter benedictiones patris tui et matris. Pra'valuit super benedictiones montium manentium, et desideria collium æternorum ( Gen. XLIX, 22 et seq. ), et in Deuteronomio : Qui visus es, inquit, in rubo, ut venias super caput Joseph, et super verticem ipsius. Honorificus inter fratres : primitivus tauri decus ejus, cornua unicornui cornua ipsius. In ipsius cornu gentes ventilabit simul usque ad extremum terræ. e Ipsi decem millia Ephræm, et ipsi millta Manasses (Deut. XXXIII, 16 et seq.).
91 CAPUT XVII. Quas virtutes in eo quem consulamus, inesse oporteat: et qua ratione iisdem Josepli ac Paulus ornati fuerint?
86. Talis itaque debet esse qui consilium alteri det, ut se ipsum formam aliis præbeat ad exemplum bonorum operurn, ill doctrina, in integritate, ingravitate; at sit ejus sermo salubris atque irreprehensibilis, consilium utile, vita honesta , sententia decora.
87. Talis erat Paulus, qui consilium dabat virginihus ( I Cor. VII, 25 et seq.), magisterium sacerdotibus (Tit. II, 7), ut primum se ipsum formam no bis praeberet ad imitandum. Ideo et humiliari sciobat, sicut scivit et Joseph, qui summo ortus patriarcharum genere, non dedignatus degenerem servitutem, exhibebat eam obsequiis, illustrabat virtutibus. Scivrt hurniliari, qui et venditorem et emptorem passus est, et dominum appellabat cum. Audi humiliantem se : Si Dominus meus h propter me nihil scit in domo sua, et omnia quæcumque habel, dedit in manus meas, neque subtraclum est a me quidquam præter te, quia uxor illius ea; quomodo faciam verbum malum hoc, et peccabo coram Domino , (Gen. xxxix, 8 et seq.)? Plena vox humilitatis, plena castimoniæ : humilitatis, quia domino a deferebat; honorificentiæ, quia referebat gratiam: plena quoque castimoniae , quia turpi flagitio contaminari grave peccatum putabat.
88. Talis igitur debet esse consiliarius, qui nibil nebulosurn habeat, b nihil fallax, nihil simulatum, quod vitam ejus ac mores refellat; nibil improbum ac malevolum, quod avertat consulentes. e Alia sunt enim quæ fugiuntur, alia quae contemnuntur. Fugimus ea qnre possunt nocere, quæ malitiose possunt in noxam serpere; ut si is qui consulitur, dubia sit fide, et pecuniae avidus, ut possit pretio mutari: si injuriosus, hic fugitur ac declinatur. Qui verovoluptuarius, intemperans, etsi alienus a fraude; tamen B avarus et cupidior lucri turpis, Lic contemnitur. Quod enim specimen industriæ, quem fructum laboris edere potest, quam recipere animo curam ac sollicitudinem, qui se torpori dederit atque ignaviæ?
89. Ideo boni vir consilii dicit: Ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse (Phil. IV, 11). Sciebal euim omnium malorum radicem esse avaritiam, et ideo suo contentus erat, alienum non requirebat (1 Tini. VI, 10). Satis milii est, inquit,quod habeo; sive parum, sive plurimum habeam, mihi plurimum est. Expressius aliquid dicendum videtur. Signato verbo usus est: d Sufficit mihi, inquit, in quo sum; id est, nec deest, lice superfluit. Non deest, quia nibil quaero amplius: non superfluit, quia non solum mihi habeo, sed pluribus. Hoc de pecunia.
92 90. Cæterum de omnibus dici potest quia sufficiebant illi praesentia, hoc est, uon bonorem majorem, non obsequia uberiora desiderabat; non gloriæ immodicae cupidus, aut gratiam indebite quxrebat: sed debiti finem certaminis , patiens laboris, securus meriti prsestolabatur: Scio, inquit, et humiliari ( Phil. IV, 12). Non ergo indocta humilitas, sed quæ habeat sui modestiam et scientiam, laudi datur. Est enim humilitas formidinis, est imperitiae atque ignorantiæ; et ideo Scriptura ait: Et humites spiritu salvabit (Psal. XXXIII, 19). Præclare ergo dixit: Scio et humiliari, id est, quo in loco, qua moderatione, quo line, in quo oflicio , in quo munere. Nescivit Pharisæus humiliari, ideo dejec- tus est: scivit publicanus, ideo justificatus est (Luc. XViii, i! et leq.).
91. Sciebat et abundare Paulus, quia animum habebat divitem; etsi thesaurum divitis non habebat. Scicbal abundare, qui non quærebat datum in pecunia, sed requirebat fructum in gratia. Possunius et sic intelligere, quia sciebat abundare, qui poterat dicere : Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est (Il Cor. VI, 11).
92. In omnibus crat imbutus, et saturari et esurire. Beatus qui sciebat saturari in Christo, Non ergo illa corporalis, sed spiritualis est satietas, quam operatur scientia. Et merito scientia opus est; quia non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei (Deut. VIII, 5). Ergo qui sic sciebat saturari el sic esurire, sciebat ut semper nova quareret,* esuriret Deum, sitiret in Dominum. Sciebat esurire, qui sciebat quia esurientes manducabunt (Matth. v, 6): sciebat et poterat abundare, qui nihil habebat, et possidcbal omnia ( II Cor, VI, 10).
CAPUT XVIII. Quantum iniqui consiliarii damni afferant, exemplo decem tribuum a rege Roboam descitcentium sat intelligi.
95. Egregie itaque viros alicui f praesidentes muneri commendat justitia : contra iniquitas destituit atque impugnat. Exemplo nobis est Scriptura quae dicit quia cum populus Israel post mortem Salomonis rogasset filium ejus Roboam, ut relevaret cervices eorum a servitute dura, et paterni imperii temperaret austeritatem, illum spreto senili consilio de suggestione adolescentium responsum dedisse hujusmodi, quia et ouus adjiccret super patrium jugum, et leviora gravioribus suppliciis mutaret (III Reg. XII, 4 et seq.).
94. Quo responso exasperati responderunt populi: Non est nobis portio cum David, neque haereditas in filiis Jesse. Revertere unusquisque in tabernacula tua, Israel (l bid. 16); g quoniam hie homo neque in principem, neque in ducem erit nobis. Itaque desertus a populo ac destitutus, vix duarum tribuum propter David meritum habere potuit societatem.
93 CAPUT XIX. Justitia et benevolentia et affabilitate plurimos conci. liari : sed hanc sinceram esse debere.
95. Claret ergo quoniam eth æquitas imperia confirmet, et injustitia dissolvat. Nam quomodo potest malitia regnum possidere, quæ ne unam quidem privatam potest regere familiam ? Summa igitur Lenignitate opus est, ut non solum publica gubernacula, sed etiam privata jura tueamur. Plurimum juvat benevolentia, quæ omnes studet beneficiis amplecti, devincire officiis, oppignerare gratia.
96. Affabilitatem quoque sermonis diximns ad , conciliandam gratiam valere plurimum. Sed hanc vulumus esse a sinceram ac sobriam sine ulla adulatione, ne simplicitatem ac puritatem alloquii v dedeceat sermonis adulatio ; forma enim esse debemus c.cteris non solum in opere, sed etiam in sermone, in castitate ac fide. Quales haberi volumus, tales simus : et qualem affectum habemus , lalem aperiamus. Neque dicamus in corde nostro verbum iniquum, quod abscondi putemus silentio ; quia audit in occulto dicta, qui occulta fecit : et cognoscit secreta viscerum, qui sensum visceribus infudit. Ergo tamquam sub oculis constituli judicis, quidquid gerimus, in lucc positum putemus, ut omnibus manifestetur.
CAPUT XX. Omnibus multum prodesse bonorum familiaritatem, maxime vero adolescentibus : hoc Jesu Nave ac Moysi, aliisque exemplis probari : quibus subjicitur qui ætate sint dispares, virtute interdum pares este, ut Petrus ac Joannes patefaciunt.
97. Plurimum itaque prodest unicuique bonis juagi. e Adolescentibus quoque utile, ut claros et sapientes viros sequantur; quoniam qui congreditur sapientibus, sapiens est: qui autem cohæret imprudentibus , imprudens agnoscitur. Et ad instructionem d itaque plurimum proficit, et ad probilatis testimonium. Ostendunt enim adolescentes corum se imitatores esse, quibus adhærent; et ea convale cit opinio, quod ab his vivendi acceperint similitudinem, cum quibus conversandi hauserint cupiditatem .
98. Inde tantus Jesus Nave, quod eum non solum erudivit ad Legis scientiam Moysi copula, verum etiam sanctificavit ad gratiam (Exod. XXIV, 15). Denique cum in ejus tabernaculo divina 0 refulgere pricsenlia videretur majestas Domini, solus crat in tabernaculo Jesus Nave. Moyses cum Deo 94 loquebatur , Jesus pariter nube sacra tegebatur, Presbyteri et populus deorsum stabant; Jesus cum Moyse ad accipiendam Legem ascendebat (Exod. XXXIII, 11). Omnis populus intra castra erat, Jesus extra castra in tabernaculo testimonii. Cum columna nubis descenderet, et loqueretur cum Moyse, quasi fidus astabat minister : nec exibat de tabernaculo jnvenis, cum seniores longe positi divina trepidarent miracula.
99. Ubique igitur inter admiranda opera ct revcrenda secreta sancto Moysi individuus adhærebat. Unde factum est ut qui fuerat socius conversationis, fieret successor potestatis (Deut. xxxiv, 9). Mcrito vir hujusmodi evasit, ut sisteret fluminum cursus (Josue III, 15 et seq.), diceret : Stet sol, et staret sol (Josue x, 12, 13); quasi ejus spectator victoriæ noctem differret, diem produceret: quid ! (quod Moysi ncgatum est) solus eligeretur, ut populum introduceret in terram repromissionis. Magnus vir fidei miraculis, magnus triumphis. Illius augustiora opera, Lujus prosperiora. Uterque igitur divina subnixus gratia, ultra humanam processit conditionem (Exod. xiv, 21) : ille mari, hic coelo imperavit.
100. Pulchra itaque f copula seniorum atque ado- lescenlium (Gen. XII, 4). Alii testimonio, alii solatio sunt : alii magisterio, alii delectationi. Omitto quod Abrahæ adhæsit Luth adolescentulus eliam proficiscenti ; ne forte hoc propinquitatis magis fuisse existimetur , et necessarivæ potius quam volunlariae adjunctionis. Quid Eliam atque Elisæum loquamur? Licet non expresse Elisaeum juvenem Scriptura significaverit, advertimus tamen et colligimus juniorem fuisse ( III Reg. xix, 21). In Actibus apostolorum Barnabas Marcum assumpsit , Paulus Silam, Paulus Timotheum , Paulus Titum ( Act. XII et alibi),
tOt. Sed illis superioribus videmus divisa officia, ut seniores consilio prævalerent, juniores ministerio. Plerumque etiam virtutibus pares, dispares ætatibus, sui delectantur copula, sicut delectabantur Petrus et Joannes. Nam adolescentem legimus in Evangelio g Joannem et sua voce, licet meritis et sapientia nulli fuerit seniorum secundus, erat cnim in co senectus venerabilis morum et cana prudentia. Viia enim immaculata bonæ senectutis stipendium est.
CAPUT XXI. Plurimum valere ad commendationem , si defendat infirmos, aut peregrinos suscipias , similiave officia exhibcas, ei hoc maxime viris probatis. Ubi injecta avariiice vituperatione , potissimum prodigalitas in sacerdotibus improbatur.
102. Adjuvat hoc quoque ad profectum bonæ existimationis, h si de potentis 95 manibus eripias inopem, de morte damnatum eruas , quantum sine perturbatione fieri potest; ne videamur jactantiae magis causa facere, quam misericordiæ, et graviora , inferre vulnera, dum levioribus mederi desideramus. Jam si oppressum opibus potentis, et factione magis quam sceleri; sui prelio gravatum liberaveris, egreg æ convalescit opinionis testimonium.
l03. Commendat plerosquc eLiam a hospitalitas.Est enim publica species humanitatis, ut peregrinus hospitio non egeat , suscipiatur officiose, pateat advenienti b janua. Valde id decorum totius est orbis existimatione, peregrinos cum honore suscipi, nou .deesse mensæ hospitalitatis gratiam , occurrere oUidia liberalitatis, explorare adventus hospitum.
104. Quod Abrahae laudi est datum, qui aule janu un suam speculabatur, ne forte præteriret peregriuus aliquis : et diligenter praetendebat excubias, ut occurreret, ut praeveniret, ut rogaret, ne transiret: hospes, dicens : Domine, si inveni gratiam ante te, ne præterieris puerum tuum (Gen. XVIII, 4 et seq.). Et ideo pro hospitalitatis mercede fructum posteritatis recepit.
t05. Loth quoque nepos ejus nou solum genere , sed etiam virtute proximus, propter hospitalitatis affectum Sodomitana a se suisque supplicia detorsit (Gen. XIX, t et seq.).
lUti. Decet igitur hospitalcin esse, benignum , justum, non alieni cupidum; immo c de suo jure cedentem potius aliqua, si fuerit lacessitus , quam aliena jura pulsantem , fugilantem litium , abhorrentem a jurgiis, rcdimentem concordiam et tranquillitatis gratiam. Siquidem de suo jure virum bo- num aliquid relaxare, nomi solum liberalitatis , sed i plerumque etiam commoditatis est. Primum dispendio litis carere, non mediocre estlucrum; deinde ac- cedit ad fructum quod angetur amicitia, ex qua oriuntur plurimæ commoditates, d quæ contemnenti aliqua in tempore, postea fructuasæ erunt.
107. In officiis autem hospitalibus, omnibus quidem humanitas impartienda est : e justis autem uberior deferenda honorificentia : Quicumque enim justum receperit in nomine just;, mercedem justi accipiet (Malth. x, 41, 42), ut Dominus pronuntiavit. Tanta autem est apud Deum hospitalitatis gratia, ut ne potus quidem aquae frigidæ a præmiis remunerationis immunis sit. Vides quia Abraham Deum recepit hospitio, dum hospites quærit? Vides quia Loth angelos recepit? 1 Unde scis ne et tu cum suscipis hominem, suscipias Christum ? Licet in hospite sit Christus; quia Christus 96 iti paupere est, sicut ipse ait : In carcere eram, et venistis ad me : nudus eram, et operuistis me (Matth, XXV, 36),
108. Suave est igitur non pecunia;, sed gratiæ studere, s Verum boc malum jamdudum humanis influxit mentibus, ut pecunia honori sit, ct animi hominum divitiarum admiratione capiantur. Inde se immersit avaritia , veluti quaedam bonorum ariditas officiorum ; ut homines damnum putent quidquid præter morem impenditur. Sed etiam in hoc adversus avaritiam , ne quod afferre possit impedimentum , prospexit Scriptura venerabilis, dicens : Quia melior eat hospitalitas cum oleribus (Prov. xv, 17). Et infra: Melior est panis in suavitate cum pace (Prov. XVII, 1). Non euim prodigos nos docet esse Scriptura, sed liberales.
109. Largitatis enim h duo sunt genera i : unum liberalitatis, alterum prodigæ effusionis. Liberale est hospitio recipere, nudum vestire, redimere captivos, non habentes sumptu, juvare: prodigum est, sumptuosis effluescere conviviis, et vino plurimo; unde legisti : Prodignum est vinum, et contumeliosa ebrietas (Prov. XX, 1). Prodignum est populis favoris gratia exinanire proprias opes : quod faciunt qui labus, vel etiam theatralibus, et mune- ribus gladiatoriis, vel etiam venationibus patrimonium dilapidant suum, ut vincant superiorum cele- britates; cum totum illud sit inane, quod agunt. Quandoquidem etiam bonorum operum sumptibus immoderatum esse non deceat.
110. a Pulchra liberalitas (Dist. 86. cap. Pulchra) erga ipsos quoque pauperes b mensuram tenere. ut abundes pluribus : non conciliandi favoris gratia ultra modum fluere. Quidquid ex affectu puro ac sincero promitur, hoc est decorum ; c non super- fluas ædificationes aggredi, nec prætermittere necessarias.
111. Et maxime sacerdoti hoc convenit, ornare Dei templum decore congruo, ut etiam hoc cultu auta Domini resplendeat : impensas misericordiæ convenientes frequentare : quantum oporteat largiri peregrinis; non superflua , sed competentia ^ redundantia , sed congrua humanitati; ne sumptu pauperum alienam sibi quærat gratiam ,nec restri- ctiorem erga clericos aut indułgentiorem se præ. beat. Alterum enim inhumanum, alterum prodigum; si aut sumptus desit necessitati eorum quos a sor- didisnegotiationis aucupiis retrahere debeas : aut voluptati superfluat. :ant
97 CAPUT XXII. Modum inter nimiam remissionem ac severitatem esse statuendum; eos enim qui affectata remissione in aliorumanimos irrepere moliuntur, solidum ac du- murum nihil consequi : quod Abessalonis exemplumsatis ostendit.
112. Quin etiam verborum ipsorum et præceptorum esse mensuram convenit; ne aut nimia remissio videatur, aut nimia severitas. Plerique enim d remissiores malunt esse, ut videantur boni esse sed nihil simulatum et fictum veræ virtutis esse certum est; quin etiam diuturnum esse non solet In principio vernat, in procecessu tamquam flosculus dissipatur et solvitur : quod autem verum ac sincerum, alta radice fundatur.
113. Et ut exemp:is assertiones nostras probemus, quoniam quæ simulata sunt, diuturna esse non possunt, sed tamquam ad tempus virentia cito decidunt, ex ea familia ea qua nobis plurima ad virtutis profectum exempla accersivimus, unum simulationis et fraudis proferamus testimonium (II Reg, XIV, 25).
114.Abessalon (IIReg. XV, 1 et seq.erat David regis, filius, decore insignis, egregius forma præstans juventa; ita ut vir talis in Israel non reperiretur, a vestigio pedis usque ad verticem imma- culatus. Is fecit sibi currus et equos, et viros quin- quaginta, qui præcurrerent ante eum. Surgebat diluculo et stabat ante portam in via et si quem advertisset regis judicia quærentem, accedebat ad eum, dicens : Ex qua civitate es tu ? Respondebat. ille : Ex una tribu sum de tribubus Israel, servus tuus. Referebat Abessalon :Verba tua bona sunt et directa, et qui te audiat non est tibi datus a rege. Quis constituet me judicem, et quisquis ad me ve- niet, cuicumque fuerit judicium necessarium, justificabo illum? Talibus delinibat singolos sermonibus. Et cum accederent adorare eum, extendens manus suas, apprehendebat atque osculabatur eos.Sic convertit in se corda omnium, dum blanditiæ hujus- modi intimorum tangunt viscerum mensum.
115. Sed delicati isti et ambitiosi elegerunt honorabilia et grata ad tempus et jucunda ubi parva processit dilatio, quam prudens omnium : propheta paulisper cedendo interponendam putavit, non potuerunt tolerare ac sustinere. Denique (II Reg. XVIII, 5) non dubitans de victoria David, com- mendabat filium dimicaturis, ut ei parcerent. Ideoque nec prætio e interesse maluit ; ne vel referre arma, parricidæ licet, videretur, sed tamen filio.
116.Liquet igitur ea esse perpetua ac solida, quæ vera sunt, et quæ sincere potius quam dolo congregantur : ea vero quæ simulatione atque as- sentatione parata sunt, non posse diu perseverare
98 CAPUT XXIII, Eorum qui vel pecunia vel ambitu redempti fuerint, fluxam fidem esse.
117. Quis igitur vel illos f qui pecunia ad obe- dientiam redimentur, vel eos qui assentatione in- vitantur. fidos sibi arbitretur? Nam et illi frequenter se vendere volunt, et isti imperia dura ferre non possunt. Levi assentatiuncula facile capiuntur : si perstrinxeris verbo, immurmurant, deserunt, infesti abeunt, indignantes relinquunt, imperare malunt, quam obedire : quasi obnoxios beneficio, subjectos sibi debere esse existimant, quos præposiros sibi habere debeant.
118. Quis igitur . sibi fideles putet. quos vel pe- cunia vel adulatione sibi obligandos crediderit? Nam et ille qui pecuniam acceperit, vilem se et despec- tum judicat, nisi sæpe redimatur? Itaque frequenter exspectat pretium suum : et ille qui obsecratione ambitus videtur, vult semper se rogari.
CAPUT XXIV. Bonis artibus ad honores nitendum, maxime ecclesiasticos : adeptum vero munus moderate ac sapienter
administrandum. Nee inferiores ordines simulatis virtutibus episcopo derogare , nec item episcopum cleri invidum esse debere : sed justum in omnibus, atque comprimit in judicando.
119. Ergo a bonis actibus et sincero proposito nitendum ad honorem arbitror, et maxime ecclesiasticum; ut neque resupina arrogantia, vel remissa negligentia sit : neque turpis affectatio, et indecora ambitio. Ad omnia abundat animi directa simplicitas, satisque se ipsa commendat.
120. In ipso vero munere v neque severitatem esse duram convenit, nec nimiam remissionem : ne aut potestatem exercere, aut susceptum officium nequaquam implere videamur.
Hi. Enitendum quoque ut beneficiis atque officiis e obligemus plurimos, et collatam reservemus gratiam; ne jure beneficii fiant immemores, qui se graviter laesos dolent. Sæpe enim usu venit ut quos gratia foveris, vel aliquo superiore cumulaveris gradu, avertas, si indigne aliquem cis præponendum judices. Sed et sacerdotem beneficiis suis vel judiciis favere convenit, ut aequitatem custodiat, et presbylero vel ministro deferre, ut parenti.
122. Neque hos quia semel probati sunt, arrogantes esse oportet; sed magis tamquam memores gratiæ, humilitatem tenere: neque offendi sacerdotcm, si aut presbyter,aut minister, aut quisquam de clero, aut misericordia, aut jejunio, aut integritate, aut doctrina et lectione existimationem accumulet suam: d Gratia enim Ecclesiæ laus doctoris est. Bonum, opus 99 alicujus prædicari. ita tamen si nullo studio fiat jactantiæ. Laudent enim unumquemque proximorum labia, et non os suum : et commendent opera, non studia sua.
123. e Cæterum si quis non obediat episcopo, extollere atque exaltare sese desideret, obumbrare merita episcopi simulata affectatione doctrinæ ant humilitatis, aut misericordiæ, is a vero devius superbit; quoniam veritatis ea est regula, f ut nibil facias commendandi tui causa, quo minor alius fiat: neque si quid boni habeas, id ad deformationem alterius et vituperationem exerceas.
124. Ne k defendas improbum, et sancta indigno committenda arbitreris : neque iterum urgeas et impugnes, cujus crimen non deprehenderis. Nam cum in omnibus h injustitia cito offendat, tum maxime in Ecclesia , ubi aequitatem esse oportet, ubi aequalitatem haberi decet; ut nihil sibi potentior plus vindicet, nihil plus usurpet ditior. Sive enim pauper, sive dive:, in Christo unum sunt. Nihil sanctior plus sibi arroget; ipsum enim par est esse humiliorem.
125. Sed nee personam alterius accipiamus in judicio : gratia absit, i causæ merita decernant. Nihil sic opinionem, immo fidem gravat, quam si in judicando potentiori dones causam inferioris : vel pauperem innocentem arguas, divitem excuses reum culpæ. Pronum quidem est genus hominum favere honoratioribus, ne læsos sese putent, ne victi doleant. Sed primum si offensam vereris, i non redpias judicium : si sacerdos es, aut si quisquam alius, non lacessas. Licet tibi silere in negotio duntaxat pecuniario; quamquam sit constantiæ adesse æquitati. In causa autem Dei, ubi communionis periculum est, etiam dissimulare peccatum est non leve.
CAPUT XXV. Beneficia in pauperes potius conferenda quam in divites ; hos enim aut quæsitam a te beneficii vicem putare, aut indignari quod videantur hinc facti debitores : pauperes vero et debitorem pro se Deum
ipsum constituere, et libenter accepta beneficia confiteri. Quibus additur ad pecuniœ contemptum adhortatio.
126. Quid autem et tibi prodest favere diviti? An quia citius amantem remuneratur? i His enim favemus frequentius, a quibus referendæ vicem speramus gratiæ. Sed eo 100 magis infirmo et inopi nos studere convenit; quia pro eo qui non babet, remunerationem speramus a Domino Jesu (Luc. XIV, 12, 13): qui sub specie convivii generalem virtutum edidit formam: ut his potius nostra conferamus beneficia, qui nubis ea non possunt repræsentare, docens ad COnvivium atque epulas non eos qui cliviles sunt, sed pauperes invitandos. Divites enim rogari videntur, ut ipsi quoque nobis reddant convivium ; pauperes, quia non habent quod restituant, cum acceperint, remuneratorem nubis faciunt Dominum, qui se pro paupere obligindum obtulit.
127. Ad ipsum quoque sæculi usum collatio bene- Ocii facta in pauperes magis quam ill locupletes plus juvat; A quia dives dedignatur beneficinm, et pudet eum debitorem esse gratiæ. Quin eliam id quud collatum est sibi, metitis suis arrogat, quod velut debitum acceperit, vel ideo datum sit co quod is qui dedit, reddendum sibi a divite uberius existiniaverit. Ita in accipiendo beneficio, eo ipso quod acceperint divites, dedisse se magis qnam accepisse existimant : b purper vero etsi uon habet unde reddat pecuniam, refert gratiam. In quo cerium est quod plus reddat, quam acceperit ; pecunia enim nummo solvitur, gratia numquam exinanitur. Reddendo vacuatur pecunia : gratia autem et habendo solvitur, et solvendo retinetur. Deinde quod dives refugii, pauper fatemur quod sit obligatus debito, sibique subventum, nou honori suo delatum pntat : donatos sibi arbitratur filios, vitam redditam, servatam familiam. Quanto igitur melius apud bonos, quam apud ingratos locarc beneficium ?
128. Unde Dominus ad discipulos ait : Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam ; (Matth. x, 9); quia velut falce, pullulantem in pectoribus humanis succidit avaritiam. Petrus quoque claudo, qui ex utero matris suæ portabatur, ait: Argentum et aurum non habeo : sed quod hnbeo, do tibi. In nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula (Act. iti, 6). Itaque pecuniam non dedit, sanitatem delii. Quanto melius est salutem habere sine pecunia, quam pecuniam siue salute ! Surrexit claudus, quod non sperabat : pecuniam non accepit, qnam sperabat. Sed hæc vix in sanctis Domini reperiuntur, ut divitiæ contemptui sint.
101 CAPUT XXVI. Quam vetus malum sit avaritin, multi. veteris testamenti exemplis clarum esse; hincque prceterea patere quam inanis sit pecuniarum possessio.
429. Cæterum ita incubuerunt c mores hominum D admiratione divitiarum, ut nemo nisi dives honore dignus putetur. Neque hie recens usus : sed jamdudum, quod pejus est, inolevit hoc vitium humanis mentibus. Siquidem cum Hicricho magna civitas tubarum sacerdotalium sono corruisset, et Jesus Nave potiretur victoria, cognovit infirmatam esse virtutem populi per avaritiam, Mque auri cupiditatem. Nam cum de spoliis urbis incensæ sustulisset Achar vestem auream , et ducenta argenti didrach- mata, et d lingnam auream, oblatus Domino negare non potuit, sed prodidit furtum (Josue VII, 19 et seq,).
130. Vetus igitur et antiqua avaritia est, qua; cum ipsius divinae legis cœpit oraculis, immo propter ipsam reprimendam lex delata est. Propter avaritiam Balacb putavit Balaam præmiis posse lemari, ut malediceret populum patrum:et vicisset avaritia, nisi Dominus a maledicto e eum abstinere jussisset (Num. XXII, 7 et seq.), Propter avaritiam præcipitatus Achar, in exitium deduxerat totam plebem parentum. Itaque Jesus Nave. qui potuit f solem statuere, ne procederet (Josue X, 12, 13), avaritiam hominum non potuit sistere, ne serperet. Ad vocem ejus sol stetit, avaritia non stetit. Sole itaque stante, confecit Jesus triumphum : avaritia autem procedeme, pene amisit victoriam.
131. Quid fortissimum omnium Samson, nonne Dalilue mulieris avaritia decrpil? Itaquc ille qui rugientem leonem inanibus discerpsit suis, qui vinctus et alienigenis traditus, sinc ullo adjutore solus dissolutis vinculis, mille ex his peremit viros : qua funes intextis nervis velut mollia sparti fila disrupit; is super genua mulicris inflexa cervice truncatus , invicti crinis ornatum, prærogativam sua: virtutis amisit. Influxit pecunia in gremium mulieris, et a viro discessit graiii (Judic. xvi, 5 et seq.),
132. Feralis igitur avaritia , ille' chrosa pecunia , quæ habentes contaminat, non habentes non juvat s. Esto tamen ut aliquando adjuvet pecunia, inferiorem tamen et ipsam desideranti m. Quid ad cum qui non desiderat , qui non requirit, qui auxilio ejus nun indiget, siudio non flectitur? Quid ad alios, si sit ille copiosior qui habet? Numqud idcirco honestior; quia habel quo honestas plerumque amittitur, quia habet qnod custod at magis quam quod possideat? Illud enim possidemus quo utimur: 102 quod autem ultra usum est, non utique habct possessionis fructum, sed custodiæ periculum.
CAPUT XXVII. In pecuniæ contemptu inesse formam justitiæ : quam
virtutem nec MOM alias nonnullas sectari debent tam clerici quam antistites; ubi potissimum de uon ferenda præcipitanter excommunicatione.
133. Ad suminam novimus quod pecuniæ con. temptus justitiæ forma sit; et ideo avaritiam deciinarc debemus, et omni studio intendere, ne quid, faciamus umquam adversus justitiam, sed in omnibus gestis et operibus custodiamus eam.
134. Si volumus commendare nos Deo, charitatem habeamus, unanimes simus, humilitatem sequamur, alterutrum existimantes superiorem sibi. Hæc est enim humilitas, si nihil sibi quis arroget, et inferioremseesse existimet. Episcopus ut membris suis utatur clericis, et maxime ministris qui sunt vere filii: quem cuique viderit aptum muneri, ei deputet.
135. n Cum dolore amputatur etiam quæ putruit pars corporis, ct diu trartalur, si potest sanari medicamentis : si uon potest, tunc a medico bono absciditur. Sic episcopi affectus boni est, ut optet sanare infirmos, serpentia auferre ulcera, adurere aliqua, non abscidere : postremo quod sanan non potest, cum dolore abscidere. Unde pulcherrimum illud praeceptum magis eminet, ut cogitemus non quæ nostra sunt, sed quæ aliorum (Phil. II, 4). Hoc enim modo nihil erit, quod vel irati nostro indulgeamus affectui, vel faventes nostra plus justo tribuamus aliquid voluntati.
CAPUT XXVIII. Misericordiam etiam cum invidia propria largius exercendam : ad quod refertur memorabilis vasorum sacrorum in captivorum redemptionem ab Ambrosio fractorum historia, et pulcherrima de auri et argenti quæ Ecclesia possidet, legitimo usu præcipiuntur. Hinc postquam ex facto sancti Laurentii quinam
veri sint Ecclestœ thesauri ostensum est, regulæ in conflandis atque impendendis vasis initiatis servandæ proponuntur.
136. Hoc maximum incentivum misericordiae, ut compatiamur alienis calamiLalibus ( Dist. 86 , cap. Pulchra, § Compatiamur), necessitates aliorum , quantum possumus, juvemus; etplus interdum quam possumus. Melius est enim pro misericordia causas praestare, vel invidiam perpeti, quam prætendere inclementiam; ut nos aliquando in invidiam 103 incidimus, quod confregerimus vasa b mystica, ut captivos redimercmus, quod arianis displicere potuerat; nec tam factum displiceret, quam ut esset quod in nobis reprehenderetur. Quis autem est lam durus, immitis, ferreus, cui displiceat quod homo redimitur a morte, femina ab impui italibus barbarorum, quat graviores morte sunt: adolescentulæ, vel pueruli, vel infantes ab idolorum contagiis, quibus mortis metu inqu,inabanlur?
157. Quam causam nos etsi non sine ratione aliqua gessimus; tamen ita in populo prosecuti sumus, ut confiteremur, multoque fuisse commodius astrueremus, ut animas Domino quam aurum seryaremus (Matth. x, 9). Qui enim sinc auro misit apostolos, Ecclesias sine auro congregavit. Aurum Ecclesia habet (12, quæst. 2, cap. Aurum); non ut servet, sed Ut eroget, et subveniat in necessitatibus. Quid opus est custodire quod nibil adjuvat ? An ignoramus quantum auri atque argenti de templo Domini Assyrii sustulerint (IV Reg. XXIV, 13)? Nonne melius c conflant sacerdotes proper alimoniam pauperum, si alia subsidia desint, quam ut sacrilegus contaminata asportet bosiis? Nonne dicturus est Dominus : £ur passus es tot inopes fame mori? Et certe habebas aurum, ministrasses alimoniam. Cur lot captivi deductid in commercio sunt, nec redempti, ab hoste; occisi sunt? Melius fuerat ut vasa viventium servares, quam metallorum.
i38. His non posset responsum referri. Quid enim diceres : Timui ne templo Dei ornatus deesseti Responderet: Aurum sacramenta non quærunt : neque auro placent, qua; auro non emuntur. Ornatus sacramentorum redemptio captivorum est. V cre illa sunt vasa pretiosa, quai redimunt animas a morte. Ille verus thesaurus est Domini, qui operatur quod sanguis ejus operatus est. Tunc vas Dominici sanguinisa agnoscitur, cum in utroque viderit redemptionem; ut calix ab hoste redimat, quos sanguis a peccato redimit. Quam pulchrum, ut cum b agmina capiivorum ab Ecclesia redimuntur, dicatur : Hos Christus redemit ! Ecce aurum quod probari potest, ecce aurum utile, ecce aurum Christi quod a morte liberat, ecceaurum quoredimitur pudicitia, servatur castitas.
139. Hos ergo malui vobis liberos tradere, quam aurum reservare. Hic numerus captivorum, hic ordo praestantior est, quam c species poculorum. Huic muneri proficere debuit aurum Redemptoris, ut redimeret periclitantes. Agnosco infusum auro sanguinem Christi non solum irrutilasse, verum etiam divinae operationis impressisse virtutem redemptionis muncre.
140. Tale aurum sanctus martyr Laurentius 104 Domino reservavit, a quo cnm quaererentur thesauri Ecclesiae, promisit se demonstraturum. Sequenti dic pauperes duxit. Interrogatus ubi essent thesauri quos promiserat, ostendit paupere £ dicens : Hi sunt thesauri Ecclesiæ. Ei vere thesauri, in quibus Christus est, in qnibns fides est. Denique Apostolus ait: Habemus thesaurum in vasis fictilibus (II Cor, IV, 7). Quos meliores thesauros habet Christus, quam eos in quibus se esse dixit ? Sic enim scriptum est : Esurivi, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me (Matt. XXV, 35). Et infra : Quod enim uni horum fecistis, mihi fecistis (lbid., 40). Quos meliorcs Jesus habet thesauros, quam eos in quibus amat videri ?
141. Hos thesauros demonstravit. d Laurentius, et vicii, quod eos noc persecutor potuit auferre. Itaque Joachim qui aurum in obsidione servabat, nee dispensabat alimoniæ comparandæ ; ei aurum vidit eripi, et se in captivitatem deduci (IV Reg. XXIV, 13). Laurentius qui aurum Ecclesiæ maluit crogare pauperibus, quam persecutori reservare, pro singulari suae interpretationis vivacitate sacram martyrii a£cqpit coronam. Numquid dictum cst sancto Laurcntio ; Non debuisti erogare thesauros Ecclesiæ, vasa sacramentorum vendere ?
142. Opus est ut quis fide sincera et perspicaci providentia munus boc impleat. Sane si in sua aliquis derivat emolumenta, crimen est: sin vero panperibns erogat, captivum redimit, misericordia est. Nemo enim ( f2, q. 2, cap. Aurum, § Nemo potest) potest dicEre : Cur pauper vivit? Nemo potest queri, quia captivi redempti sunt : nemo potest accusare , quia templum Dei estaedificatum : uero potest indignari, quia humandis fidelium reliquiis spatia laxata sunt : nemo potest dolere, quia in sepulturis Christianorum requies defuuctorum est. III his tribus gcneribus vasa Ecclesiæ etiam initiata confringere, conflare, vendere licet.
143. Opus est ut de Ecclesia mystici poculi forma non cxe:.t, ne ad usus nefarios sacri calicis ministerium transferatur. Ideo intra Ecclesiam primum quæsita suut vasa quæ initiata non essent : dcinde comminuta , postremo conflata, d per minutias erogationis dispensata egentibus, captivorum quoque pretiis profecerunt. Quod si desunt nova, et quæ nequaquam initiata videantur, in hujusmodi usus, quos supradiximus, arbitror omnia pie posse converti.
105 CAPUT XXIX.
Deposita viduarum, immo omnium fidelimn in Ecclesia cum sui eliam periculo defendi oportere: quæ res Oniæ sacerdotis, Ambrosii ac Ticinensis episcopi exemplis lucem capit.
144. Illud sane diligenter intuendum est, ut deposita viduarum intemerata maneant, sine ulla serventur oflensione, non solum viduarum, sed etiam oninium ; fides enim exhibenda omnibus est, sed mnjor est viduarum causa et pupillorum.
145. Denique hoc solo viduarum nominc, sicut in libris Machabaeorum legimus ( II Machab. in, 10 et seq), commendatum templo omne servatum est. Nam cum indicium factum esset pecuniarum, quas in templo Hierosolymis maximas reperiri posse Simon nefarius Antiocho regi prodidit, missus f in rcm Heliodorus, ad templum venit, et summo sacerdoti aperuit indicii invidiam, et adventus sui causam.
146. Tunc sacerdos deposita esse dixit viduarum victualia et pupillorum : g quædam autem Hircani Tobiæ viri sancti, eaque demonstravit. Argenti talenta quadraginta erant, auri vero ducenta. Quae cum Heliodorus creptum ire vellet, et regis vindicare commodis, s.cerdotes ante altare jactaverunt se, induti sacerdotales stolas : et Deum vicum qui de depositis legem dederat, flentes invocabant, ut custodem se praeceptorum præstaret suorum. Vultus vero et color summi sacerdolis immutatus declarabat dolorem animi, et mentis intentae sollicitudinem. Flebant omnes, quod in contemptum locus venturus foret, si nec in Dei templo tuta fidei servaretur custodia : ac- cinctæque mulieres pectus, et clausæ virgines pulsabant januam : ad muros alii currebant, per fenestras alii prospectabant, omnes ad coelum tendebant manus, orantes ut suis Dominus adesset legibus.
147. Heliodorus autem nec his territus, quod in. tenderat, urgebat, et satellitibus suis ærarium sepse- j rat; cum subito apparuit illi terribilis eques armis præfulgens aureis : equus autem ejus crat insigni ornatus opertorio. Alii quoque duo juvenes apparuerunt in virlulc inclyta, decore grato, cum splendore gloriæ, speciosi ainiclu, qui circumsteterunt eum, et utraque ex parte flagellabant sacrilegum, sine 106 ulla intermissione continuato verbere. Quid multa ? Circumfusus caligine in terram concidit, et evidenti divinae operationis indicio exanimatus jacebat, nec ulla spes in eo residebat salutis. OLorla est lætitia metuentibus, melus superbis : dejectique ex amicis Heliodori quidam rogabant Oniam, vitam poscentes ei, quonium supremum gerebat spiritum.
148. Rogante itaque sacerdote summo, iidem juvenes iterum Heliodoro apparuerunt, iisdem amicti vestibus, ei dixerunt ad eum : Oniae summo sacerdoti gratias age, propter quem tibi vita cst reddita. Tu autem expertus Dei fligella, vade, et nuntia luis omnibus, quantam cognoveris templi rcligionem, et Dei potestatem. His dictis, non comparuerunt. Heliodorus itaque recepto spiritu, hostiam Domino obtulit, Oniæ sacerdoti gratias egit, et cum exercitu ad regem revertitur dicens : Si quem habes hostem, aut aliquem insidiatorem rerum tuarum, illuc illum dirige, et flagellatum rec pies eum.
149. Servanda est igitur, filii, depositis fides, adhibenda diligentia. Egregie hinc vestrum enitescit ministerium, si suscepta impressio potentis, quam vet vidua vel orphani tolerare non queant, Ecclesiæ subsidio cohibeatur : si ostendaiis plus apud vos mandatum Domini, quam divitis val ere gratiam.
150. Meministis ipsi quoties adversus regales im- pelus pro viduarum, immo omnium depositis certa- men subierimus. Commune hoc vobiscum mihi. Recens exemplum Ecclesiæ Ticinensis proferam, quæ viduæ depositum, quod suscepcrat, amittere periclitabatur. Interpellante enim eo qui sibi illud imperiali rescripto vindicare cupiebat, b clerici non tenebant auctorilatem : honorati quoque et intercessores dati non posse præceptis imperatoris obviari ferebant. Legebatur rescripti forma directior, magistri officiorum statuta, agens in rebus imminebat. Quid plura? c Traditum erat.
151. Tamen communicato mecum consilio, obsedit sanctus episcopus ea conclavia, ad quæ translatum illud depnsitum viduæ cognoverat. Quod ubi non potuit auferri, receptum sub chirographo est. Postea iterum flagitabatur ex chirographo : præceplum imperator iieraverat, ut ipse per semetipsum nos convenirei. Negatum est: et exposit:! divinæ legis auctoritate, et serie lectionis, et Heliodori periculo, vix tandem 107 rationcm imperator accepit. Post etiam tentata fuerat obreptio; sed prævenit sancius episcopus, ut redderet viduæ quod acceperat. Fides interim salva est : d impressio non est formidini; quia jam res, non fides pcriclitaLur.
CAPUT XXX. Libri conclusio per exhortationem ad fugiendos invidos, atque ad prudentiam, fidem aliasque virtutes prosequendas.
152. Filii, fugite improbos, cavete invidos. Inter improbum et invidum hoc interest : improbus suo delectatur bono, invidus torquetur alieno : ille diligit mala, hic bona odii ; ut prope tolerabilior sit, qui sibi vult bene, quam qui male omnibus.
133. Filii, antc factum cogitate : ct cum diutius cogitaveritis, tunc facite quod probalis. e Laudabilis mortis cum occasio datur, rapienda est illico. Dilata , gloria fugit, nec facile comprehenditur.
108 154. Fidem diligite, quoniam per fidem et devotionem Josias magnum sibi a ab adversariis amorem acquisivii; quoniam celebravit pascha Domini, cum esset annorum decem et octo, quemadmodum nemo ante eum (IV Reg. XXIII. 21 seq.). Zelo itaque ut vicit superiores, ita et vos, filii, zelum Dei sumite. Exquirat vos Dei zelus et devoret; ut unusquisque vestrum dicat: Exquisivit me zelus domus tuæ (Ptal. LXVIII, 10). Apostulus Christi zelotes dictus est (Luc. vi, 15). Quid de Apostolo dico? Ipse Dominus ait: Zelut domus tuæ comedit me (loan. u, 47). Sit ergo Dei zelus, non iste humanus b quem invidia generat.
155. Sit inter vos pai, quae superat omnem sensum. Amate vos invicem. Nihil charitate dulcius, nihil pace gratius. Ei vos ipsi scitis quod prae caeteris vos semper dilexi et diligo : quasi unius patris filii coaluistis in affectum germanitatis.
156. Qu:e bona suut tenete, et Deus pacis et dilectionis erit vohiscum in Domino Jesu : cui est honor, gloria, magnificentia, potestas, cum Spiritu sancto in saecula sæculorum. Amen.