1. Sunt præccpta quadam tractandarum Scripturarum, quæ studiosis earum video non iucommode posse tradi; ut non solum legendo alios qui divinarum litterarum operta aperuerunt, sed et aliis ipsi aperiendo proOciant. Hæc tradere institui volentibus et valentibus discere, si Deus ac Dominus noster ea quæ de hac re cogitanti solet suggerere, eliam scribenti mihi non deneget. Quod antequam exordiar, videtur mihi respondendum esse his qui hæc reprehensuri Iurit, aut reprehensuri essent, si eos non ante placaremus. Quod si nonnulli ctiam post ista reprehenderint * saltem alios non movcbunt, nec ab utili studio ad imperitiæ pigritiam revocabunt, quos movere possent, nisi præmunitos præparatosque invenirent.
2. Quidam euim reprehensuri sunt hoc opus nostrum, eum ea quae praecepturi sumus non intellexerint. Quidam vero cum intellectis uti volucrint, conatique fuerim Scripturas divinas secundum hæc praecepta tractare, neque valuerint aperire atque explicare quod cupiunt, inaniter me laborasse arbitrabuntur; et quia ipsi non adjuvabuntur hoc opere, nullum adjuvari posse censebunt. Tertium genus est reprehensorum, qui divinas Scripturas vel revera Lene tractant, vel bene tractare sibi videntur : qui quoniam nullis hujusmodi observationibus lectis , quales nunc tradere institui, facultatem exponendorum sanctorum Librorum se assecutos vel vident, vel putant, nemini esse ista præcepta necessaria, sed potius totum quod do illarum Litterarum obscuritatibus laudabiliter apci itur, divino munere fieri posse clamitabunt.
3. Quibus omnibus breviter respondens, illis qui hoec quæ scribimus non intelligunt, hoc dico : Die ita non esse reprehendendum, quia hæc noa intelligunt ; tanquam si lunam veterem vel novam, sidusve aliquod minime clarum vellent videre, quod ego intento digito demonstrarem ; illis autem nec ad ipsum digitum meum videndum sufficiens esset acies oculorum, non propterea mihi succensere deber'cut. IUi vero qui etiam istis præceptis cognitis ntque perceptis, ea quae in divinis Scripturis obscura sunt intueri nequiverint, arbitrentur se digitum quidem meum viderc posse ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM. De Doctrina Christiana Libri quatuor recogniti sunt de novo ad codices manuscriptos triginta, scilicet ad vaticanos tres, ad Corbeienses duos, quorum alLer optimae nolae et ante annos circiter mille descriptus videtur; ad unum e Bibliotheca Regia, unum e Thuanea et unum e Germanensi nostra. Alios suppeditarunt Collegium Navarricum et sorbonicum, PP.Franciscani majoris conventos rarisiensis, PP. Dominicani via Jacobea, PP. Augustiniani ad Sequanae ripam, D. de Vion d'Herouval, D. Bigot, cisterciensis Abbatia, item Abbatia Floriacensis, Vindocinensis, Gemmeticensis, Beccensis, Pratellensis Lyrensis, S. Arnulfi Metensis, S. Albini Andegavensis, S. Audoeni Rotomagensis, S. Martialis Lemovicensis, S. Michaelis in Periculo maris, S. Remigii Remensis, s. Theoderici prope Remos et casalis Benedicti. Praeterea, libris iisdem emendandis adhibitæ sunt variantes lectiones, quas olim ex Belgicis sex Mss. collegerunt Lovanienses Theologi : collatae etiam fuerunt a itiquiores et potinres editiones, Bad. id est quae Judoci Badii Ascensu studio recognita, atque Joannis parvi typis excusa est Parisiis, an. 1502; Am. quæ ex Joannis Amerbacbii officina prodiit Basileæ, an. 1506; Er. quam scilicet Desiderius Erasaus a se recensitam et emendatam curavit Frobeniano prelo excudi Basileae, an. 1528; etLov. id est, quam Lovaniensium Theologorum opcra castigatiorem caeteris hactenus habebamus, ex Plantiniana typographia prolectam an. 1576. Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retf.etConfess., t. i, memoratas, et in,. super Lov. 1586, id est alteram Lovaniensium, datam Parisiis anno 1586, necnon Helm., id est, quam Georgius Calixtus juris publici fecit Helmestadii, anno 1655 M. (a) Inchoati circiter christS annum 507 absoluti snb ø. 426. sidera vero quibus demonstrandis intenditur, videre non posse. Et illi ergo, cl isti me reprehendere dcsinant, et lumen oculorum divinitus sibi præberi deprecentur. Non enim si possum membrum meum ad aliquid demonstrandum movere, possum etiam oculos accendere, quibus vel ipsa demonstratio mea, vel etiam illud quod volo demonstrare, cernatur.
4. Jamvero eorum qui divino munere exsultant, et sine talibus præceptis, qualia nunc tradere institui, se sanctos Libros intelligere atque tractare gloriantur, et propterea superflua voluisse me scribere existimant, sic est lenienda commotio, ut quamvis magno Dei dono jure lxtentur, recordentur se tamen per homines didicisse vel litteras ; nec propterea sibi ab Antonio sancto et perfecto viro Ægyplio monacho insoltari debere, qui sine ulla scientia litterarum Scripturas divinas et memoriter audiendo tenuisse, et prudenter cogitando intellexisse prædicatur ; aut ab illo servo Barbaro christiano t, de quo a gravissiniis fideque dignissimis viris nuper accepimus, qui litteras quoque ipsas nullo docente homine, in plenam notitiam orando ut sibi revelarentur, accepit triduanis precibus impetrans ut etiam codicem oblatum, stupentibus qui aderant, legendo percurreret.
5. Aut 2 si hæc quisque falsa esse arbitratur, non ago pugnaciter. Certe enim quoniam cum Christianis nobis res est, qui se Scripturas sanctas sine duce homine gaudent nosse, et si ila est, vero et non me- diocri gandent bono; concedant necesse est unumquemque nostrum et ab ineunte pueritia consuetudine audiendi linguam suam didicisse, et aliam aliquam vel græcam vel hebræam vel quamlibet cæterarum, aut simi!itcr audiendo , aut per hominem præceptorem accepisse. Jam ergo si placet, moneamus omnes fratres, ne parvulos suos ista doceant, quia momento uno temporis adveniente Spiritu sancto, repleti Apostoli omnium gentium linguis locuti sunt; aut cui talia non provenerint, non se arbitretur esse christiannm, ant Spiritum sanctum accepisse se dubitet. Imo vero et quod per hominem discendum est, sine superbia discat; et per quem docetur alius, sine superbia et sine invidia tradat quod accepit : neque tentemus eum cui credidimus, ne talibus inimici versutiis et perversitate decepti, ad ipsum quoque audiendum Evangelium atque discendum nolimus ire in ecclesias, aut codicem legere, aut legentem prædicantemque hominem audire; et exspectemus rapi usque in tertium coelum, sive in corpore, sive extra corpus, sicut dicit Apostolus, et ibi audire ineffabilia verba, quae non licet homini loqui (II Cor. XII, 2-4), aut ibi videre Dominum Jesum Christum, et ab illo potius quam ab hominibus audire Evangelium.