Skip to content
The Book of Rules

Section 6 · 6 of 7

The Book of Rules

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

REGULA VI.

De Recapitulatione.

Recapitulationes sunt istae partes ab initio usque in finem : sicut Adam usque Enoch, id est, Ecclesiae translationem, septem generationes, quod est, omne tempus. Rursus ab Adam usque ad Noe, id est, reparationem, decem generationes, quod est omne tempus : et a Noe usque ad Abrabam decem generationes. Nam et centum anni, quibus ab Arca fabricata est, omne tempus est quo Ecclesia fabricatur, et eo tempore, in diluvio pereuntibus universis, gubernatur. Quod prudentibus plenius investigandum data via relinquimus. Quoniam ne copia Scripturae interpretando foret; singula persequenda, et ea quae hunc intellectum forte impediunt, removenda non putavimus, alio properantes. Inter regulas quibus spiritus lege signavit : quo luminis via custodiretur, nonnihil custodit recapitulatione sigillum ea subtilitate, ut continuatio magis narrationis, quam recapitulatio videatur. Aliquoties enim sic recapitulat : Tunc illa hora, illo die, eo tempore : sicut Dominus loquitur in Evangelio, dicens : Die qua exivit Loth a Sodomis, pluit ignem de coelo, et perdidit omnes (Gen. xix, 24). Secundum haec, erunt dies filii hominis (Matth. xxiv, 37), quando revelabitur illa ora, qui erit in tecto, et vasa ejus in domo, non descendat tollere ea, et qui in agro similiter non revertatur retro (Matth. xiii, 15, 16). Meminerit uxoris Lot (Luc. xvii, 32). Numquid illa hora, qua Dominus revelatus fuerit adventu suo, non debet quis converti ad ea, quae sua sunt, et uxoris Lot meminisse, et non antequam reveletur? Dominus autem illa hora, qua revelatus fuerit, jussit ista observari : non solum ut abscondendo quaerentibus gratiorem faceret veritatem; sed etiam, ut totum illud tempus, diem vel horam esse monstraret. Eadem itaque hora, id est, tempore, ista observanda mandavit : sed antequam reveletur. Eadem quidem hora : sed in qua parte horae, ratione agnoscitur. Aliquoties autem non sunt recapitulationes hujusmodi, sed futurae similitudines, sicut Dominus dicit : Cum videritis, quod dictum est per Danielem prophetam, tunc qui in Jadaea sunt, fugient in montes (Matth. xxiv, 15; Dan. ix, 27). Et inducit finem. Quod autem Daniel dixit : In Africa geritur neque codem tempore finis. Sed quoniam licet non in eo tamen titulo futurum est. Propterea tunc dixit, id est, cum similiter factum fuerit per orbem : quod est discessio et revelatio hominis peccati. Hoc genere locutionis dicit Spiritus in Psalmis. Cum converterit Dominus captivitatem Sion : facti sumus velut consolati : Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes, magnificavit Dominus facere cum illis. Magnificavit Dominus facere nobiscum : facti sumus laetantes (Psal. cxxv, 1-3). Dicendo vero : Cum averterit Dominus captivitatem Sion : tunc dixerunt a in gentibus. Nunc avertet, inquit. Tunc dicent in gentibus. Nos enim gentes, quorum captivitatem avertit. Sicut illorum in figuram, tempus habemus dicentes : Magnificavit Dominus facere cum eis, magnificavit Dominus facere nobiscum. De similitudine itaque tempus suum et nostrum, unum fecit et Junxit, dicens : Tunc dicent in gentibus, id est, cum similiter gentibus fecerit. Nec illud praetereundum puto, quod spiritus sine mysteriis vet allegoria allud indelligi voluit. Super Joannem multi Pseudoprophetae prodierunt in hunc mundum. In Isto cognoscite spiritus Del. Omnis spiritus qui solvit Jesum, et negat in carne venisse, de Deo non est, sed hic de Antichristo est. Quod audistis quoniam venit, et nunc in isto mundo praesens est (I Joan. iv, 3). Numquid omnis qui non negat Jesum in carne venisse, Spiritum Dei habet? Sed hanc negationem, in opere non in voce esse, et unumquemque non ex professione, sed ex fructibus intelligi debere : in omni Epistola qua non nisi de fructibus bonis et malis scripsit, subtiliter admonet, eodem genere locutionis, sicut dicit : In isto cognoscimus eum, si praecepta ejus custodiamus (I Joan. ii, 3, 4). Qui autem dicit : Quoniam cognovi eum et mandata ejus non servat, mendax est. Numquid ex professione dixit intelligi fratrem qui Deum nescit, et non ex operibus? Et qui dixerit, quoniam diligit Deum, et fratrem suum odit : mendax est (I Joan. iv, 20). Si enim ut dicit, diligit Deum : doceat operibus, adhaereat Deo, diligat Deum in fratre. Si credit Christum incarnatum; quiescat odire membra Christi. Si credit Verbum carnem factum : quid persequitur in carne, Verbum caro factum (Joan. i, 14). Quid persequitur verbum in carne? Quod dixit Dominus : Quamdiu fecistis uni ex fratribus meis minimis in me credentibus, mihi fecistis (Matth. xxv, 40) : non operetur malum in Christi carne, id est, in servis ejus, quoniam Dominus et Ecclesia, una caro est. In qua carne si credit esse hominem : cur non diligit, aut quod crudelius est, cur odit, sicut scriptum est : Qui non diligit fratrem, permanet in morte (I Joan. iii, 14) Et, qui fratrem suum odit, homicida est (Ibid., 14). Aliud majus evidentius signum cognoscendi Antichristi non esse dixit, quam qui negat in carne, idem odit fratrem? Tale autem quod dicit : Quoniam qui negaverit Christum in carne, de Deo non est (II Joan. xvii) : quale. Nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. xii, 3) : cum multi dicant Dominum Jesum, ipso contestante : Non omnes qui mihi dicunt, Domine, Domine, introibunt in regnum coel rum (Matth. vii, 21). Sed hoc loco Apostolus, neminem posse dicere Dominum Jesum Christum, nisi in Spiritu sancto secundum conscientiam dixit (I Cor. xii, 3), secundum interiorem hominem, non secundum solam professionem, ut ostenderet illis, qui dicunt Dominum Jesum, nihil minus habere ab his, qui charismatum generibus extolluntur. Sed unum atque eumdem Spiritum possidere omnem, qui Dominum Jesum crediderit, idem operibus credidisse monstraverit. Nemo, inquit, potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto : Divisiones autem sunt charismatum, idem vero spiritus. Et divisiones ministeriorum sunt : et idem Dominus (Ibid., 4, 5). Solvere autem Jesum, est non facere quod Jesum fecisse confitetur, sicut idem Dominus dicit : Qui solverit unum ex mandatis istis minimis, et sic docuerit homines, minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. v, 20). Et quid sit volverit, ex consequentibus aperit, dicens : Qui autem fecerit, et sic docuerit. Hanc ergo negationem, operum esse, non vocis, et Paulus apostolus confirmat dicens : Dominam scire confitentur, factis autem negant (Tit. i, 16). Et iterum : habentes formam pietatis, virtutem autem ejus negantes (II Tim. iii, 5). Hoc sensu dicit quosdam fratres, Christum non voce sancte praedicare, sed corde. Nam voce sancte praedicant. Consentit denique praedicationi eorum, et mandat audiri, dicens : Quid interest sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur (Philipp. i, 18). Dominum enim Christum Antichristus non voto, sed occasione praedicat. Alio tendens, per Christi nomen ingreditur : quo sibi viam sternat, quo sub Christi nomine, ventri pareat, et his (quod turpe est dicere), sanctitatis et simplicitatis nomen imponat, signis et prodigiis cubiculorum opera Christum esse asseverans. Quos salubri cautione vitare admonet Apostolus dicens : Filiis abstinete vos a simulacris (I Joan, v, 21).