LIBER PRIMUS. In quo Simpliciani quæstiones ex Epistola Pauli ad Romanosduae tractantur.
PRÆFATIO. — Gratissimam plane atque suavissimam interrogationum tuarum dignationem mihi,pater Simpliciane, misisti : quibus nisi respondere conarer, non solum contumax, verum etiam ingratus existerem. Et iila quidem quæ de Paulo apostolo dissolvenda proposuisti, jam a nobis erant utcunque discussa litterisque mandata t. Sed tamen eadem ipsa verba apostolica tenoremqne sententiarum, non contentus inquisitione atque explicatione præterita, ire quid in ea negligentius præterissem % cautius attentiusque rimatus sum. Non enim tu ca percontanda censeres, si eurum intellectus facilis atque expeditus forct.
QUÆST. PRIMA. —1. Lcex ad quid data. Concupisceatia aucta per legem. Peccatum quomodo mortuum erat sine lege. Quomodo revixit. Lege quis male utitur. Lex nonnisi a spiritualibus impletur. Carnales dupliciter dicti. Originalis peccati pæna. Lex peccati in membris quid. Loci in quibus lex rideri possit dici mala. Legem esse bonam. Manichæorum error de retcri lege. Explicantur testimonia, quibus lex videri possit non bona. Nam ex co lucp uhi scriptum est, Quid ergp dicemus? Lex peccatum est? Absit; usque ad eum locum ubi nit, Igitur lex volenti mihi bonum cst; cl cætera, credo usque ad illud, Miser ego homo, quia me liberabit de corpore mortis hujus ? Gratia Dei ptr Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 7-35): primam nos voluisti enodare quæstionem. Quo loco videtur mihi Apostolus transfigurassc in se hominem sub lege positum, cujus verbis ex persona sua loquitur. Et quia paulo ante dixerat, Evacuati sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vctustate litteræ, atque ita per hæc verba quasi reprehendisse legem posset videri; subjecit statim, Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesclebam , nisi lex diceret, Non concupisces.
2. Hic rursus movet, Si lex non est peccatum, sed insinuatrix I peccati, nihilominus his verbis reprehen. ditur. Quare intelligendum est, legem ad hoc datam esse, non ut peccatum insereretur. neque ut exstirparetur, sed tantum ut demonstraretur, quA animam humanam quasi de innocentia securam ipsa peccati demonstratione ream faceret: ut quia precatum siue gratia Dci vinci non posset, ipsa reatus sollicitudine ad percipiendam gratiam converteretur Itaque non ait, Peccatum non feci nisi per legem; sec. Peccatum non cognovi, nisi per legem . Neque rursus fit , Nam concupiscentiam non habebam, nisi lex dicerct, Non concupisces; sed ait , Concupisancutiam nesciebam nisi lex diceret , Non concupisces. Unde apparet concupiscentiam pcr legem non insitam t sed demonstrataM.
3. Cousequens antem crat ut quoniam nondum accepta gratia concupiscentiæresisti non poterat, augeretur etiam; quia Majores vires habet concupiscentia crimine prævaricationis adjuncto, cum etiam rontra legem facit, quam si nulla lege pro: ihcretur. Consequenteritaque subjungit, Occasione cutem acrepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Erat enim et ante legem, sed non omnis erat,quando crimen prævaricationis adhuc deerat. Unde alio loco dicit: Vbi enim non eat lex, nec prævaricatio (Rom. IV, 15).
4. Quod autem adjungit, Sinc lege enim peccatum mortuum eat ; pro co positum cst, ac si diceret, Lateti, hoc cst, mortuum putatur : quod paulo post evidentiu diciurus est. Ego autem, inquit, vivebam sine lege aliquando : id est, nulla ex peccato morte terrebar 1; quia non apparebat, cum lex non esset, Adveniente autem mandato, peccatum revixit; hoc est, apparuit. Ego auem mortuus sum: id est, mortuum me esse cognovi; vel quia reatus pævaricationis certum mOl'lis supplicium comntinatur. Sane quod ait, Peccatum revixit adveniente mandato, satis significavit hoc modo aliquando vixisse peccatum, id cst notum fuisse2, sicut arbitror, in prævaricatione primi hominis, quia et ipse mandatum accepcrat (Gen. II. 17). Nam el alio loco dicit, Mulier autem seducta in prævaricatione facta est I (Į Tim. II, 14) : et iterum, In similitudine prævaricationis Adæ qui est forma futuri (Rom. v, 14). Non enim potest reviviscere, nisi quod vixit aliquando. Sed mortuum fucrat, id est occullatum, cum mortales naU sine mandato legis homines viverent, scqucntes concupiscentias carnis sinc uHi cognitione , quia siDe ulla prohibitione. Ergo, Eyof inquit, vivebam sine lege aliquando. Unde manifestat, non ex persona sua proprie, sed generaliter ex persona veteris 4 hominis se loqui. Adveniente autem mandato peccatum revixit. Ego autcm mortuus sum; et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc este in mortem. Mandato enim si obediatur, utique vita est. Sed inventum est esse in mortem, dum fit contra mandatum, ut non solutu peccatum fiat, quod etiam anle mandatum fiebat, sed hoc abundantius et perniciosius, ut jam a scicnle et prævaricante pcccetur.
5. Peccatum enim, inquit, occasione accepta per mandatum, fefellit me, et per illud occidit. Peccatum non legitime utons (a) lego, ex prohibitione aucto desiderio, dulcius factum est, et ideo fefellit. Fallax enim dulcedo est, quam plures atque majores pœnarum amaritudines consequuntur. Quia ergo ab huminibus nondum sp ritnalem gratiam percipientibus suavius admittitur quod vetatur, fallit peccatum falsa dulcedine. Quia vero etiam accedit reatus prævaricationis,
6. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum. et justum, et bonum. Jubenda enim jubet, et prohibenda prohibet .Quod ergo bonum . est , mihi factum est mors? Absit. In male utente quippe vitium est, non in mandato ipso, qqod bonum tst. Quoniam bona ebt lex, si quis ea legitime alatur (I Tim. I, 8). Male autem ulitur lege, qui non se subdit Dco pia humilitate, ut per gratiam lex possit impleri. Itaque ad nihil aliud accipit legem, qui non ea legitime utitur, nisi ut peccatum ejus quod latebat ante prohibitionem , apparere incipiat per prævaricationem. Et hoc supra modum; quia jam non solum peccatum fit, sed etiam contra mandatum. Sequitur ergo, et adjungit: Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonurn mihi operatum al mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. Unde manifestat quo sensu dicerit superius, Sine lege enim peccatum mortuum cst; non quia non crat, sed quia non apparebat : ct quomodo dictum sit, Peccatum revixit; non ut esset quod erat ct ante legem, sed ut appareret, quoniam fiebat contra legem : quandoquidem hoc loco ait, Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Noa enim ait, ut sit peccatum; sed, ut appareat peccatum.