1 LIBER PRIMUS.
In quo Hilarius, positis philosophorum de beatitudine ac de Deo sententiis, e Scripturis tum veteribus, tum maxime ex Joannis Evangelio veriorem ac sublimiorem Dei notitiam, certioremque immortalitatis spem nobis praeberi declarat. Deinde ex parta Scripturis Dei cognitione observat summam illius majestatem humani ingenii vires superare, nec attingi posse nisi fide; hincque natas haereses, quod infinitatem illius intra sensus sui finem concludere voluerint. Duas praesertim, Arianam videlicet et Sabellianam, impugnandas proponit. Denique quo animo sacra Dei verba legi debeant, quave ratione quod ipse de Deo locuturus esi excipi velit, lectore praemonito, librorum suorum ordinem et argumenta praemittit, huncque humillima ac fide plena ad Deum prece concludit.
1. In olio et opulentia non est nisi beluina (a) felicitas. — Circumspicienti mihi proprium humanae vitae ac religiosum officium, quod vel a natura manans, vel a prudentem studiis profectum, dignum aliquid hoc conce(??)so sibi ad intelligentiam divino munere obtineret, multa quidem aderant, quae opinione (b) communi efficere utilem atque optandam vitam videbantur, maximeque ea quae et nunc et semper antea potissima inter mortales habentur, otium simul atque opulentia, quod aliud sine altero mali potius materies, quam boni esset occasio; quia et quies inops prope quoddam vitae ipsius intelligatur esse exsilium, et opulens inquietudo 2 tanto plus calamitatis afferat, quanto majore indignitate his caretur, quae maxime et optata et quaesita sunt ad utendum. Atque haec quidem quamquam in se summa atque optima vitae blandimenta contineant, tamen non mul tum videntur a consuetudine esse beluinae oblectationis aliena : quibus in saltuosa loca ac maxime pabulis laeta (c) evagantibus, adsit et securitas a labore, et satietas ex pascuis. Nam si hic optimus et absolutissimus vitae humanae usus existimabitur, quiescere et abundare; necesse est hunc eumdem, secundum sui cujusque generis sensum, nobis atque universis rationis expertibus beluis esse communem : quibus omnibus, natura ipsa in summa rerum copia et securitate famulante, sine cura habendi copia redundat utendi.
2. Ad alia natos se senserunt plerique homines. — Ac mihi plerique mortalium non ob 3 aliam quidem causam hanc ineptae ac beluinae vitae consuetudinem et respuisse a se, et coarguisse in aliis videntur, quam quod, natura ipsa auctore impulsi, indignum homine esse existimaverunt, in officium se ventris tantum et inertiae natos arbitrari; et in hanc vitam non ob aliqua praeclari facinoris aut bonae artis studia esse deductos, aut hanc ipsam vitam non ad aliquem profectum esse aeternitatis indultam (a) quam profecto non ambigeretur munus Dei non esse reputandum, cum tantis afflictata angoribus, et tot molestiis impedita, sese ipsa atque intra se a pueritiae ignoratione usque ad senectutis deliramenta consumeret) : et idcirco ad aliquas se patientiae et continentiae et placabilitatis virtutes et doctrina et opere transtulisse, quod bene agere atque intelligere, id demum bene vivere esse opinabantur : vitam autem non ad mortem tantum ab immortali Deo tribui existimandam; cum boni largitoris non esse intelligeretur, vivendi jucundissimum sensum ad tristissimum metum tribuisse moriendi.
3. In Dei cognitionem ardet Hilarius. — Et quamquam non ineptam hanc eorum esse sententiam atque inutilem existimarem, conscientiam ab omni culpa liberam conservare, et omnes humanae vitae molestias vel providere prudenter, vel vitare consulte, vel ferre patienter : tamen hi ipsi non satis mihi idonei ad bene beateque vivendum auctores videbantur, communia tantum et convenientia humano sensui doctrinarum praecepta statuentes : quae cum non intelligere beluinum esset, intellecta tamen non agere, ultra beluinae immanitatis esse rabiem videretur. Festinabat autem animus, non haec tantummodo agere, quae non egisse, et criminum esset plenum, et dolorum : sed hunc tanti muneris Deum parentemque cognoscere, cui se totum ipse deberet cui famulans nobilitandum se existimabat, ad quem omnem spei suae opinionem referret, in cujus bonitate inter tantas praesentium negotiorum calamitates, tamquam tutissimo sibi portu familiarique requiesceret. Ad hunc igitur vel intelligendum, vel cognoscendum, studio flagrantissimo animus accendebatur.
4. Variae antiquorum de Deo opiniones. Hilario non probantur, pro certo habenti Deum non esse nisi unum. — Namque plures eorum numerosas incertorum deorum familias introducebant : et virilem ac muliebrem sexum in divinis naturis agere existimantes, ortus ac successiones ex diis deorum asserebant. Alii majores ac minores et differentes pro potestate deos praedicabant. Nonnulli nullum omnino Deum esse affirmantes, eam tantum, 4 quae fortuitis motibus atque concursibus in aliquid exsisteret, naturam venerabantur. Plerique vero Deum quidem esse opinione publica loquebantur, sed hunc eumdem incuriosum rerum humanarum ac negligentem pronuntiabant. Aliqui autem ipsas illas creaturarum corporeas conspicabilesque formas in elementis terrenis et coelestibus adorabant. Postremo quidam in simulacris hominum, pecudum, ferarum, volucrum, serpentum, deos suos collocabant, et universitatis Dominum atque infinitatis parentem intra angustias metallorum et lapidum et stipitum coartabant. Dignumque jam non erat, auctores eos veritatis (b) exsistere, qui ridicula et foeda et irreligiosa sectantes, ipsis illis inanissimarum sententiarum suarum opinionibus dissiderent. Sed inter haec animus sollicitus, utili ac necessaria ad cognitionem Domini sui via nitens, cum neque incuriam Deo rerum a se conditarum dignam esse arbitraretur, neque naturae potenti atque incorruptae competere sexus deorum, et successiones satorum atque ortorum intelligeret : porro autem divinum et aeternum nihil nisi u(??)m esse et indifferens pro certo habebat, quia id quod sibi ad id quod esset auctor esset, nihil necesse est extra se quod sui esset praestantius reliquisset : atque ita omnipotentiam aeternitatemque non nisi penes unum esse; quia neque in omnipotentia validius infirmiusque, neque in aeternitate posterius anteriusve congrueret; in Deo autem nihil nisi aeternum potensque esse venerandum.