Investigatam diutissime quæstionem, quantumnostrae mentis igniculumillustrare lux divina dignata est,formatam rationibuslitterisque mandatam, offerendam vobis communicandamque curavi,tam vestri cupidus judicii, quam nostri studiosusinventi.Qua in re quid mihi sit animi quoties stylo excogitata commendo, cum ex materias difficultate,tum ex eo quod raris, id est vobis tantum colloquor, intelligi potest, neque enim famæ jactatione et inanibus vulgi - clamoribus excitamur; sed si quis est fructus exterior,hic non aliam potest nisi materiae similemspe- (a)Titulumhuncintegrumexbibl.Regiae vetustiori et ex S. Victoris optimae fidei codd. descripsimus et præfiximus,qui ex omnibus scripturam hanc soli retinuerant. rare sententiam. Quocunque igitur a vobis dejeci oculos,partim ignava segnities,partim callidus livor occurrit; ut contumeliam videatur divinis tractatibus irrogare, qui talibus hominum monstris non agnoscenda hæc potius quam proculcanda projecerit. Idcirco stylum brevitate contraho, et ex intimis sumpta philosophiaedisciplinisnovorum verborum significationibus velo; ut haec mihi tantum vobisque,si quando ad ea converteritis oculos,colloquantur; caeteros vero ita submovemus, ut qui capere intellectu nequiverint, ad ea etiam legenda videantur indigni. Sed ne tantum a nobis quaeri oportet quantum humanæ rationis intuitus ad divinitatis valet celsa conscendere : nam caeteris quoque artibus idem quasi quidam finis estconstitutus,quo- usque potest via rationis accedere.Neque enim medicina semper ægris afFert salutem, sed nulla erit culpa medentis,si nihil eorum quæ fieri oportebat, omiserit,idemque in caeteris.At quantum hæc difficilior quaestioest,tam facilioresse debet adveniam. Vobis tamen etiam illud inspiciendum est an ex beati Augustini scriptis semina rationum aliquos in nos venientia fructus extulerint; ac de proposita quaestione hinc sumamus initium.
Christianae religionis reverentiam plures usurpanl; sed ea fides pollet maxime ac solitarie, quas cum propter universalium præcepta regularum, quibusI ejusdem religionis intelligatur auctoritas ;tumpropterea quod ejus cultus per omnes pene mundi terminos emanavit, catholica vel universalis vocatur: cujus hæc de Trinitatis unitate sententia est.Paler, inquiunt, Deus, Filius Deus,Spiiitus sanctus Deus; igitur Pater, Filius, Spiritus sanctus unus,non tres Dii. Cujus conjunctionis ratio estindifferentia, Eos enim differentia comitatur, qui vel augent vel minuunt,utAriani,quigradibusmeritorum Trinitatem variantes distrabunt, atque in pluralitatem diducunt. Principium enim pluralitatis, alteritas est; præteralteritatem enim nec pluralitas quid sit intelligi potest.Trium namquererum vel quotlibet tum genere tum specie,tum numero diversitas constat: quoties enim idem dicitur, toties diversum etiam praedicatur. Idem vero dicitur tribus modis:aut genere,utidem homo quod equus, quia his idem genus,ut animal; vel specie, ut idem Cato quod Cicero. quia eadem species ut humo ; vel numero, ut Tullius et Cicero quia unus est numero. Quare diversum etiam vel genere, vel specie, vel numero dicitur; sed numero differentiam accidentium varietas facit: nam tres homines neque genere, neque specie, sed suis accidentibus distant. Nam si vel animo cuncta ab his accidentia separemus,tamen locus cunctis diversus est,quem unum fingere nullo modo possumus:duo enim corpora unum locum non obtinebunt, qui est accidens, atque ideo sunt numero plures, quoniam accidentibus plures fiunt.
Age igituringrediamur et unumquodque ut intelligi atque capi potest dispiciamus ; nam, sicut optime dictum videtur,eruditi est bominis unumquodque ut ipsum est,ita de eo fidem capere tentare.Nam cum tres sint speculativæ partes, naturalis, in motu,inabstracta, ἀνεπεξαίρετος , id est inseparabilis; consi' derat enim corporum formas cum materia, quae a corporibus actu separari non possunt,quæ corpora in motu sunt, ut terra deorsum, ignis sursum fertur, habetque motum forma materiæ conjuncta. Mathematica, sine motu, inabstracta : haec enim formas corporum speculatur sine materia,ac per hoc sine motu; qua; formae, cum in materia sint.abea separari non possunt. Theologica, sine motu, abstracta atque separabilis : nam Dei substantia, et materia et motu caret. In naturalibus igitur rationaliter, in mathematicis disciplinaliter, in divinis intellectualiter versari oportebit, neque diduci ad imaginationes,sed potius ipsam inspicere formam, quae vere forma nec imago est, et quæ esse ipsum est,et ex qua esse est; omnenamque esse ex forma est :statua enim non secundum aes, quod est materia;sed secundum formam,qux E in eo insignita est, effigies animalis dicitur, ipsumque æs non secundum terram,quod est ejus materia,sed dicilursecundum seris figuram. Terra quoque ipsa non secundum informen materiam ϰατὰ υὴν ὕλην dicitur,sed secundum siccitatem gravitatemque, quse sunt formae. Nihil igitur secundum materiam esse dicitur, sed secundum propriam formam.Sed divina substantia sine materia forma est, atque ideo unum est, et id quod est. Reliqua enim non sunt id quod sunt : unumquodque enim habet esse suum ex his ex quibus est, id est ex partibus suis ; et est hoc atque hoc, id est partes suae conjunctae, sed non hoc vel hoc singulariter : ut cum homo terrenus constet ex anima corporeque, corpus et anima est, non vel corpus vel anima. In parte igitur non est id quod est. Quod vero non est ex hoc atque hoc, sed tantum est boc, illud vere est id quod est; et est pulcherrimum fortissimumque, quia nullo nititur. Quocirca hoc vere unum, ini quod est, neque nullum in eo aliud præterquam id quo nullus numerus enim subjectum fieri potest: forma enim est, formæ vero subjectae esse non possunt. Nam quod caeterae formæ subjectae accidentibus sint, ut humanitas,non ita accidentia suscipit eo quod ipsa est,sed eo quod materia ei subjecta est. Dum enim materia subjecta humanitati suscipit quodlibet accidens, ipsa hoc suscipere videtur humanitas. Forma vero, quae est sine materia, non poterit esse subjectum, nec vero inesse materiæ ; neque enim esset forma, sed imago. Ex his enim formis quæ præter materiam sunt, istæ formae venerunt quae sunt in materia et corpus efficiunt: nam cæteras, quae in corporibus sunt abutimur, formas vocantes, dum imagines sunt; assimilantur enim formis iis quae non sunt in materia constitutae.Nulla igitur in eodiversitas, nulla ex diversitate pluralitas, nulla ex accidentibus multitudo, atque idcirco nec numerus.