PROLOGUS.
617 618 Contra prophetam Danielem duodecimum librum scripsit Porphyrius, nolens eum ab ipso, cujus inscriptus est nomine, esse compositum : sed a quodam qui temporibus Antiochi qui appellatus est Epiphanes, fuerit in Judaea, et non tam Danielem ventura dixisse, quam illum narrasse praeterita. Denique quidquid usque ad Antiochum dixerit, veram historiam continere : si quid autem ultra opinatus sit, quia futura nescierit, esse mentitum. Cui solertissime responderunt Eusebius Caesariensis episcopus tribus voluminibus, id est, octavo decimo, et nono decimo, et vicesimo; Apollinarius quoque uno grandi libro, hoc est, vicesimo sexto, et ante hos 2 ex parte Methodius. Verum quia nobis propositum est, non adversarii calumniis respondere, quae longo sermone indigent : sed ea quae a propheta dicta sunt nostris disserere, id est, Christianis, illud in praefatione commoneo, nullum prophetarum tam aperte dixisse de Christo. 619-620 Non enim solum scribit eum esse venturum, quod est commune cum caeteris : sed etiam quo tempore venturus sit docet; et reges per ordinem digerit, et annos enumerat, ac manifestissima signa praenuntiat. Quae quia vidit Porphyrius universa completa, et transacta negare non poterat, superatus historiae veritate, in hanc prorupit calumniam, ut ea quae in consummatione mundi de Antichristo futura dicuntur, propter gestorum in quibusdam similitudinem sub Antiocho Epiphane impleta contendat. Cujus impugnatio testimonium veritatis est. Tanta enim dictorum fides fuit, ut propheta incredulis hominibus non videatur futura dixisse; sed narrasse praeterita. Et tamen sic ubi se occasio in explanatione ejusdem voluminis dederit, calumniae illius strictim respondere conabor, et philosophiae artibus, imo malitiae saeculari, per quam subvertere nititur veritatem, et quibusdam praestigiis clarum oculorum lumen auferre, explanatione simplici contraire, itaque obsecro vos, Pammachi φι/.ομαΟάστατε, et Marcella, unicum Romanae sanctitatis exemplar, junctos fide et sanguine, ut conatus meos vestris orationibus adjuvetis : ut Dominus atque Salvator pro causa sua, suo sensu, meo ore respondeat, qui loquitur ad prophetam : Aperi os tuum, et implebo illud (Psal. LXXX, 11). Si enim cum apprehensi fuerimus ante judices et tribunalia, monet ne cogitemus quid respondere debeamus (Luc. XII); quanto magis contra adversarios blasphemantes, sua potest bella bellare, et in servis suis vincere? Unde et psalmi plurimi illud Hebraicum, quod in titulis ponitur LAMANASSE ((??)), pro quo LXX transtulerunt, in finem, magis pro victoria continent. Aquila enim interpretatus est τφ νικοποιφ hoc est ei qui praebet victoriam. Symmachus έπινί- xtov 3, quod proprie triumphum palmamque significat. Sed et hoc nosse debemus inter extera, Porphyrium de Danielis libro nobis objicere, idcirco illum apparere confictum, nec haberi apud Hebraeos, sed Graeci sermonis esse commentum, quia in Susannae fabula contineatur, dicente Daniele ad presbyteros 4, άπδ του σχίνου σχίσαι, κα\ άπδ τοΰ ττρίνου πphat, quam etymologiam magis Graeco sermoni convenire, quam Hebraeo. Cui et Eusebius et Apollinarius pari sententia responderunt : Susannae Belisque ac Draconis fabulas non contineri in Hebraico, sed partem osse prophetiae Abacuc filii Jesu de Levi : sicut juxta LXX interpretes in titulo ejusdem Belis fabulae ponitur : Homo quidam erat sacerdos, nomine Daniel, filius Abda, conviva regis Babylonis : cum Danielem et tres pueros de tribu Juda fuisse, sancta Scriptura testetur. Unde et nos ante annos plurimos cum verteremus Danielem has visiones obelo praenotavimus, significantes eas in Hebraico non haberi. Et miror quosdam μεμψίμοιρους indicari mihi, quasi ego decurtaverim librum : cum et Origenes et Eusebius et Apollinarius aliique ecclesiastici viri et ductores Graeciae has, ut dixi, visiones non haberi apud Hebraeos fateantur, nec se debere respondere Porphyrio, pro his, quae nullam Scripturae sanctae auctoritatem praebeant. Illud quoque lectorem admoneo, Danielem non juxta LXX interpretes, sed juxta Theodotionem Ecclesias legere 1, qui utique post adventum Christi incredulus fuit : licet eum quidam dicant Ebionitam, qui 621-622 altero genere Judaeus est. Sed et Origenes de Theodotionis opere in editione Vulgata asteriscos posuit, docens defuisse quae addita sunt, et rursus quosdam versus obelis praenotavit, superflua quaeque designans. Cumque omnes Christi Ecclesiam tam Graecorum quam Latinorum, Syrorumque et AEgyptiorum hanc sub asteriscis et obelis editionem legant, ignoscant invidi labori neo, qui volui habere nostros, quod Graeci in Aquilae et Theodotionis ac Symmachi editionibus lectitant. Et si illi in tantis divitiis doctrinarum non contemnunt studia hominum Judaeorum : cur Latina paupertas despiciat hominem Christianum? Cujus si opus displiceat, certe voluntas recipienda est. Verum jam tempus est, ut ipsius prophetae verba texamus, non juxta consuetudinem nostram proponentes omnia, et omnia disserentes, ut in duodecim prophetis fecimus; sed breviter et per intervalla ea tantum, quae obscura sunt explanantes,
ne librorum innumerabilium magnitudo lectori fastidium faciat. Ad intelligendas autem extremas partes Danielis, multiplex Graecorum historia necessaria est : Sutorii videlicet 2 Callinici, Diodori, Hieronymi, Polybii, Posidonii, Claudii, Theonis, et Andronici cognomento Alipii, quos et porphyrius esse secutum se dicit : Josephi quoque et eorum quos ponit Josephus, praecipueque nostri Livii, et Pompeii Trogi, atque Justini, qui omnem (Al. omnes] extremae visionis narrant historiam, et post Alexandrum usque ad Caesarem Angustum, Syriae et AEgypti, id est, Seleuci, ct Antiochi, et Ptolemaeo- Tum bella describunt. Et si quando cogimur litterarum saecularium recordari, et aliqua ex his dicere quae olim omisimus, non nostrae est voluntatis, sed, ut dicam, gravissimae necessitatis : ut probemus ea quae a sanctis prophetis ante saecula multa praedicta sunt, tam Graecorum, quam Latinorum, et aliarum gentium litteris contineri.
INCIPIT LIBER.