LIBER PRIMUS.
457 1. Et vestris et multorum litteris didici, objici mihi in schola Tyranni2, lingua canum meorum ex inimicis ab ipso (Psal. LXVII, 24), cur περί Αρχών libros in Latinum verterim. O impudentiam 3 singularem! accusant medicum quod venena prodiderit; ut scilicet φβρμαχοπώλην suum 4, non innocentiae merito, sed criminis communione tueantur, quasi culpam numerus peccantium minuat, et in personis, non in rebus, sit accusatio. Scribuntur contra me libri, ingeruntur omnibus audiendi; et tamen non eduntur, ut et simplicium corda percutiant, et mihi facultatem pro me auferant respondendi. Novum malitiae genus, accusare, quod prodi timeas : scribere, quod occultes· Si sunt vera quae scribit, cur publicum timuit? si falsa, cur scripsit? Olim pueri legimus : Intemperantis esse arbitror scribere quidquam, quod occultari velis (Cicero, lib. I Academ. Quaest.). Rogo, quis est iste dolor? Quid aestuant? quid insaniunt? Quod praeconem repuli figuratum? quod nolui me subdolo ore laudari? quod sub amici 458 nomine, inimici insidias deprehendi? Frater et collega in praefatiuncula vocor, et satis aperte exponuntur crimina mea, quid scripserim, quibus in coelum Origenem laudibus levaverim. Bono animo fecisse se dicit. Et quomodo nunc eadem inimicus objicit, quae tunc amicus laudaverat? Voluerat me in interpretatione quasi praevium sequi, et auctoritatem operi suo ex nostris opusculis mutuari. Suffecerat semel dixisse, quod scripseram. Quid necesse fuit eadem rursus iterare, et frequenter ingerere : et quasi nemo sibi laudanti crederet, ipsa dicta replicare? Non est tam sollicita de audientium fide, simplex et pura laudatio. Quid metuit, ne illi sine testimoniis dictorum meorum in meis laudibus non credatur? Videtis nos intelligere prudentiam ejus et praedicationis diasyrticae 5 strophis in scholis saepe lusisse? Simplicitatem obtendere non potest, in quo artifex deprehenditur malitia. Semel, aut ut multum, bis errasse sit casus : cur prudenter errat et crebro, 459 et sic per totum texit errorem, ut mihi non liceat negare quod laudat? Prudentis fuerat et amici, post reconciliatam simultatem, etiam leves suspiciones fugere : ne quod fortuito fecisset, consulto facere putaretur. Unde et Tullius in Commentariis causarum pro Gabinio : « Ego, inquit, cum omnes amicitias luendas semper putavi summa religione et fide, tum eas maxime quae essent ex inimicitiis revocatae in gratiam : propterea quod integris amicitiis officium praetermissum, imprudentiae vel (ut gravius interpretemur) negligentiae excusatione defenditur; post reditum in gratiam, si quid est commissum, id non neglectum, sed violatum putatur : nec imprudentiae, sed perfidiae assignari solet. » Flaccus Horatius quoque in Epistola quam scribit ad Florum : Male, ait, sarta Gratia nequidquam coit, et rescinditur.
2. Hilarius, Origenis interpres, et Ambrosius et Victorinus. Tres libri Rufini. — Quid mihi nunc prodest, quod simpliciter errasse se jurat? Ecce objiciuntur mihi laudes ejus, et crimini datur simplicissimi amici, non simplex, nec pura laudatio. Si auctoritatem suo operi praestruebat, volens quos sequeretur ostendere, habuit in promptu Hilarium Confessorem, qui quadraginta ferme millia versuum Origenis in Job et Psalmos transtulit. Habuit Ambrosium, cujus pene omnes libri hujus sermonibus pleni sunt : et martyrem Victorinum, qui simplicitatem suam in eo probat, dum nulli molitur insidias. De his omnibus tacet, et, quasi columnis Ecclesiae praetermissis, me solum pulicem et nihili hominem per angulos consectatur. Nisi forte eadem simplicitate, qua amicum nescius accusavit, illos ignorasse se juret. Et quis ei credet viro eruditissimo, et qui tantam habeat scientiam scriptorum veterum, maxime Graecorum, ut dum peregrina sectatur, pene sua amiserit : quod recentissimae memoriae viros et Latinos nesciat? Ex quo apparet non tam me ab eo laudatum, quam illos non accusatos : ut sive laus illa est (ut stultis persuadere conatur) sive accusatio, ut ego ex vulneris mei dolore sentio, nec in laude haberem aequalium gloriam, nec in vituperatione solatium.
3. Teneo epistolas vestras, quibus accusatum ne scribitis esse, et hortamini 460 ut respondeam criminanti; ne si tacuerim, videar crimen agnoscere. Ad quas respondi, fateor : et quamvis laesus sic amicitiae jura servavi, ut me sine accussatis accusatione defenderem; et quod unus Romae amicus objecerat, a multis in toto orbe inimicis dicerem jactitatum, ut non viderer homini, sed criminibus respondere. Aliud est, si pro jure amicitiae accusatus tacere debui, et dum lutatam habeo faciem 1, atque, ut ita dicam, haeretico fetore conspersam, ne simplici quidem aqua diluere, ne ille mihi fecisse putaretur injuriam. Haec vox nec hominis est, nec ad hominem, aperto amicum petere, et crimina ejus sub persona laudatoris exponere : et illi ne hoc quidem liberum derelinqui, ut se catholicum probet, et laudationem haeretici, quae illi objicitur, non de assensu haereseos, sed de ingenti exstitisse admiratione respondeat. Placuerat ei, sive ut ipse vult videri, compulsus erat in Latinam linguam vertere, quod nolebat. Quid necesse fuit me latentem, et tantis maris atque terrarum divisum spatiis inserere quaestioni? oppon(??)re invidiae plurimorum, ut plus mihi laudando noceret, quam sibi prodesset exemplo? Nunc quoque quia renui laudatorem, et verso stylo docui me non esse, quod meus necessarius praedicavit, dicitur furere, et tres 2 contra me libros venustate Attica texuisse; eadem accusans, quae ante laudaverat, et objiciens mihi in translatione Origenis nefaria dogmata, de quo in Praefatiuncula laudationis suae dixerat : « Sequar regulam praecessorum, et ejus praecipuo viri, cujus superius fecimus mentionem : qui cum ultra septuaginta libellos Origenis, quos Homiliticos appellavit, aliquantos etiam de tomis in Apostolum scriptis, transtulisset in Latinum : in quibus cum aliquanta offendicula inveniantur in Graeco, ita elimavit omnia interpretando atque purgavit, ut nihil in illis quod a fide nostra discrepet, Latinus lector inveniat. Hunc ergo etiam nos, licet non eloquentiae viribus, disciplinae tamen regulis in quantum possumus, sequimur. »